Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 980 --

217 consignatos pertineant. Quo suo errore funditus evertunt Evangelion Christi, et piorum fidem. Nisi enim statuas universalissimam invitationem aut promissionem esse illam Christi: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. O vos omnes sitientes venite ad aquas gratuitas, et nemo poterit sibi remissionem applicare, subiiciendo minorem: Ego sum unus ex illis sitientibus, laborantibus et oneratis, qui a caelesti patre vocantur. Ergo ego quoque ad istud lautissimum convivium invitor. Ergo ad me quoque pertinent ille oblatus pectoribus thesaurus. Sed perturbatus istorum dogmate prius quaeret et dubitabit, an sit unus ex praedestinatis, ut ad eum quoque pertineat promissio, ut ipse quoque invitetur ad illud lautissimum caelestis patris convivium, unde stante istorum dogmate nunquam se evoluere poterit. Experientia ipsa pios docet, eos necessario se illa universalitate vocationis aut promissionis in omni tentatione ac dubitatione fulcire. Eo igitur fundamento everso, necessario omnes tentationes ruent in barathrum extremae desperationis. An vero putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum universales accusationes per legem omnium hominum citra discrimen: tum etiam contra universalissimas invitationes et vocationes omnium peccatorum ad illum unicum agnum Dei, qui totius mundi peccata tulit, et pro omnibus hominibus passus est? Sed hoc forte iam magis ad gravissimas Theologiae disceptationes, quam ad istas nostras grammaticas annotationes pertineat. Quare ad alios huius materiae Hebraismos progrediamur.

Locutio universalis in Scriptura sacra crebro accipitur non simpliciter pro singulis reb, termini universaliter indicati: sed pro singulis ex una parte aliqua, seu multitudine eiusdem generis vel moris, vel qualitatis. Huiusmodi locutiones sunt: Quia de caelo venit, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Deinde sequitur: Quia aut accipit testimonium eius, signavit quod verax est. Apud Hieremiam legimus: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam, volentes eum occidere. Deinde sequitur: Omnis autem populus non permisit. Apud prophetam in Psalmo legimus: Non est intelligens quisquam, non est requirens Deum: omnes inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et tandem in eodem Psalmo Deus dicit quandam esse plebem suam, et quandam iustorum generationem. Apud Paulum legimus: Omnia mihi licent, sed non omnia expeditur. Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Sicut in Adam omnes moritur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Quomodo nemo accipit testimonium eius, si aliquis accipit? Quomodo non est intelligens quisquam, qui faciat bonum, si est aliqua plebs Dei, et iustorum generatio? Quomodo omnia licuerint Apostolo, cum manifestum sit ex scripturis Sacris, multa esse illicita? Quomodo omnes quae sua sunt quaerunt, cum Apostolus eodem loco dicat: Itaque charissimi, sicut semper obedistis, non in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operemini? Si in Christo omnes vivificabuntur, qua ratione dicit Apostolus ibidem: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur: supple, ad vitam immortalem ac Christum, utpote hi, qui Christum noluerunt recipere? In huiusmodi ergo locutionibus interpretandis considerare oportet duo hominum genera, et easdem scripturas secundum una partem intelligere de omnibus seu singulis unius generis: secundum alteram autem partem, de alio hominum genere, sive de hominibus alterius generis seu moris. Sic quod dicit Christus, Testimonium eius nemo accipit: intelligitur neminem, qui adhuc de terra est terrena loquens, nondum factus per Christum caelestis. Nam et de illius generis hominibus praemiserat ibidem De alio autem hominum genere subdit: Qui aut acceperit testimonium eius, s. Christi, qui de caelo venit. Vel potius dic, quod Omnis de maiore hominum parte dicatur. Nam pauci pii in Christum credentes veluti nihil sunt prae reliqua multitudine impiorum. Solent alioqui scriptores indicare esse usitatum, ut de eo quod plerunque accidit, universaliter pronuncietur: ut, Nusquam tuta fides. Omnis potestas impatiens consortis erit. Omnes quae sua sunt quaerunt.

Universaliter ergo et generaliter dicta saepe ad speciem aut partem, cui proprie competunt, sunt restringenda: ut Ioan. 1, Christus illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, omnem scilicet, qui illuminatur, quemadmodum veteres restrinxerunt. Ibidem: Omnes de plenitudine eius accepimus: omnes s. quicunque aliquid accepimus. Tametsi haec duo exempla etiam de potentia aut iure, et simpliciter in genere accipi possent, quod videlicet Christus omnibus hominibus illuminationem suo merito impetraverit, omnesque illuminare queat, etiamsi non omnes eam illuminationem curent aut amplectantur. Sic Psal. 8 inquit: Omnia subiecisti pedibus eius. Quam universalem Paulus 1 Cor. 15, nonnihil restringit excipiens Deum, qui omnia subiecit ei. Laban dicitur a Deo prohibitus, Gen. 31, ne loquatur quicquam cum Iacob a bono ad malum: cum tantum malum prohibitum ei fuerit, non autem amica appellatio, qua mox utitur. Sic et 24 eiusdem libri, dicit Laban et Bathuel ad servum Abrahami: A Deo est hoc, non possumus ad te malum aut bonum loqui: id est, nihil hic licet mutare. et praesertim malum, seu negativum responsum nobis dare non licet. Nemo loquebatur aliquid propalam de Christo ob metum Iudaeorum, Ioan. 7. i. boni: nam mala licebat de eo loqui cum gratia et privilegio. Blasphemabant latrones: i. alter tantum illorum, Matt. 17. Apostoli murmurarunt de unguento: i. proprie Iudas. Matth. 26, Nec hic nec parentes eius peccaverunt, scilicet tale peccatum, ut hic propterea sit caecitate punitus, de quo vos proprie quaeritis: non enim iam in genere nego eos quicquam omnino usquam peccasse. Pronunciat ergo Christus tantum respiciendo ad eorum mentem, non simpliciter, ac in genere. Omnis caro corrumperat viam suam, scilicet humana, Gen. 6. De omnibus animalibus veniant ad te bina, scilicet de immundis nam de mundis septena, Gen. 7. Praedicate Evangelium omni creaturae, scilicet humanae, Marci 6. Sine me nihil potestis facere, Ioan. 15. Nihil scilicet boni in rebus divinis, idque vere ac spiritualiter. Deus vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2. scilicet, quantum in ipso est, et quod attinet ad voluntatem probantem: non autem omnibus dat efficaciter veram doctrinam, et veros doctores.

Vicina huic regula est, quod Epitheton pluribus speciebus conveniens aliquando toti earum generi tribuatur: ut supra diximus, bina dici de omnibus animalibus, cum munda debuerint septena venire.

Similis huic est iuridica regula: Oratio generalis revocatur ad verisimilem authoris mentem, nec patitur omnes ex se trahi sequelas, etiamsi iuramentum interveniat: in digest. de pignoribus l. obligatio generalis.

Huc referatur et illa August. admonitio lib. contra Iulianum 6. cap. 12: Omnes pro multis, et multi pro omnibus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.