Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 973 --

210 hoc, nec in futuro seculo: non affirmat Christus, quod alia peccata remittentur etiam in futuro seculo, aut quod sit purgatorium, ut Papistae hinc probare volunt. Marcus clarius dicit: In aeternum. Sciendum igitur est, quod cum quid de uno quopiam negatur aut affirmatur, non mox de diversis diversum statuitur. Iudicum 21 iubent interfici omnes mulieres, quae cognoverunt virum, non negant alios aliquos interficiendos esse. Huc referantur multa dicta, quae habent donec, usque aut alias voces metam temporis indicantes. Coruus (sicut habet vulgata translatio) non est reversus, donec siccarentur aquae: negatinterea reversum esse, non affirmat postea rediisse. Matth. 1, Non cognovit eam, donec peperit: negat de eo tempore, non affirmat de posteriore. Huc et alia de Donec referenda sunt. Scortatores et adulteros iudicabit Deus, Hebrae. 13. Duplex paralogismus hinc oriri posset: affirmat enim Paulus, quod Deus castigabit scortatores et adulteros, non negat de aliis sceleratis. Item licet affirmet, quod ipse Deus eos castigabit, non negat tamen, quin ab aliis, utpote a magistratu sint puniendi: sicut quidam Papistici scortationis patroni hinc argumentati sunt. Sic cum Paulus 1. Corinthiorum septimo dicit, bonum esse mulierem non attingere: non dicit ideo malum esse mulierem attingere, ut Papistae hinc ratiocinantur. Utrunque enim bonum est, id est licitum ac commodum, coniugium et caelibatus: utrunque habet sua commoda: aliud tamen alii est convenientius. Quare paulo post dicit, esse bonum. Item, Si quis elocat suam virginem, bene facit, etc. Sic igitur bonum praedicatur de coniugio et casto caelibatu: utrunque bonum est in suo gradu: id est, licitum, et habens sua commoda.

Nazianzenus in concione de filio, annotat, quod in certis quibusdam generibus negationum, ubi quid de una quadam re negatur, non mox diversum quid affirmetur, etiamsi talem quandam speciem praese ferre videantur, non, inquam, in eis quicquam poni, sed tantum omnia negari: veluti si dicas, Christum non esse traditum in mortem propter sua peccata, sed propter nostra: non ideo ponit ullum in Christo fuisse peccatum. Item cum dicit Paulus Tit. 3, nos non esse servatos ex operibus iustis, quae nos fecerimus, sed ex Dei misericordia: non ponit ulla in nobis iusta opera, quibus nostra salus tanquam causa nitatur. Quod exemplum citat ipsemet Nazianzenus eo loco. Sic igitur negat Christus, se venisse ut voluntatem sua faceret: id est, propriam quandam voluntatem a patris voluntate separatam, quam certe nullam habuit. Nam quaecunque in ipso fuit voluntas, sive divina sive humana, distincta quidem fuit in sese a patris voluntate, at non separata, sicut Iudaei imaginabantur: ut qui Christum non intelligerent esse ex Spiritu sancto conceptum, ideoque ab omni peccati labe purum. Sic cum Christus Matthaei 12 inquit: Quisquis locutus fuerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo, neque in futuro: stulte raciocinantur Papistae pro suo purgatorio, igitur alia peccata in futuro seculo remitti, cum simpliciter neget, et nihil ponat: sitque sensus, nunquam remittetur, ut ante praecessit, et Marcus exposuit, non remittetur in aeternum.

Aliqua in genere affirmantur, et in specie aut individuo negantur, et contra. Ioan. 7, Queretis me, et non invenietis: id est, in vestris ingentibus calamitatibus desiderabitis et a Deo petetis Meschiam, ut vobis succurrat: sed quia non verum individuum Meschiae quaeretis, ideo vestris votis frustrabimini, frustra a Deo Meschiam opitulatorem flagitantes.

Negatio, teste Erasmo super Marc. 9, saepe non plane removet, sed tantum corrigit: seu dic aptius, cum videatur negare ipsam quasi rei essentiam, negat tantum aliquam eius circumstantiam aut respectum. Marci nono, Qui me recipit, non me recipit, sed eum qui misit me: id est, non tam me quam mittentem, seu non primario me, sed eum, cuius sum minister aut legatus, cuiusque causa potissimum agitur. Omnis enim excipiens regium ministrum, cogitat se in eo ipsum regem aut principem honorare velle. Correctio ergo haec aut negatio respicit proprie gradus, sicut alibi dictum est, voces saepe tantum ratione graduum de reb. dici. Ioan. 5, Non possum ego a meipso facere quicquam: scilicet summo gradu ac pro meo solius libitu, idque in hac functione, ubi nunc tantum ministor sum. Ibidem: Ne putetis quod ego sim vos accusaturus, est qui vos accuset Moses. i. Moyses potissimum ac primario vos accusabit, quia plausibili utcunque specie potestis vos excusare, cur mihi soli meoque proprio testimonio de meipso non credatis, sed cur Mosi, quem tanti facitis, de me testificanti non credatis: hoc vero nulla prorsus specie excusare potestis. Praecipue ergo accusabit Moyses, quia illius causa speciosior est, is vos potentius redarguet, contra eum vos minus excusare poteritis, quod fuerit vobis suspectus, et nescieritis, unde fuerit. Ioan. 6, Descendi de caelo, ut facia non voluntatem meam, sed eius qui misit me: id est, non primario meam, utpote qui nunc alienus minister sim. Sic Ioan. 12, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

Negativae sententiae nonnuquam non simpliciter negant, sed tantum secundum quid; ac nonnunquam secundum eorum hypothesin vel cogitationem, ad quos dirigitur sermo: ut Ioan. 16, Non dico vobis, quod ego oraturus sim patrem pro vobis. Ipse enim pater amatuos, etc. id est, Vos partim ignavia quadam, partim etiam diffidentia non ita crebro ac ardenter oratis ut deberetis, sed cogitatis me abunde pro vobis oraturum. Ego vero vos nihil tale doceo, sed potius iubeo, ut vosmet thronum gratiae accedatis, certo scientes patrem vos benignissime excepturum, faventissimasque aures praebiturum. Illud igitur (Non dico) non simpliciter negat Christus se pro suis orare: sed solum taxat cogitationes discipulorum, qui putabant sufficere, quod ille solus pro eis oret, cum ille nihil tale eis unquam dixerit, aut eos docuerit. Sic negat Christus Ioan. 5 a patre administrari aut iudicari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant, cum pater contra non nisi per filium manifestatum in carne, mundum regat. Ergo non simpliciter removetur pater a mundi imperio, sed corrigitur in ea re Iudaeorum error.

Sic dicit Christus, se non venisse ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem patris: Io. 2 et 6. Sic dicit hanc doctrinam non esse suam, sed eius a quo erat missus, Io. 7. neutrum simpliciter, sed ex eorum sensu, qul ipsum a patre separabant, quum revera una sit patris et ipsius voluntas ac doctrina. Sic dicit caecum illum aut parentes eius non peccasse, Ioan. 9, hactenus scilicet, ut ab iis peccatis orta esset eius caecitas: cum alioqui et ille et parentes eius peccatores essent, quia homines erant, ut explicatur Rom. 5, et priori Ioan. 1.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.