Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 776 --

13 Scripturae alias aliter; atque adeo contrarie interpretari, et usu ipso exercere. At contra, Scripturam dubiam aut obscuram per Scripturam exponere et diiudicare, tutissimum simul et utilissimum est, ita ut Deus ipse ac eius verbum sit omnium controversiarum ac dubiorum supremus iudex et diremptor. Hoc vero diligentissime agit Christus, disputans cum diabolo, ubi et quando proprie Deus custodiat homines: nempe, cum non tentant, sed in sua vocatione ordinaria ratione modoque convenienti versantur. et cum Iudaeis disputans, quatenus Meschias sit, aut non sit filius David: cum alibi dicatur eius Dominus, et sedere ad dexteram Dei. Sic et Apostolus Paulus facit: cuiusmodi eius studii exempla sunt multorum Scripturae testimoniorum congestio, Rom. 3. 9. et Hebraeis 1 ac 2, cum conferuntur testimonia, ut explicetur, quomodo Christus dicatur futurus tum gloriosus, tum etiam humiliatus aut exinanitus infra angelos.

Illud vero vel primarium est, quod pene oblitus fueram, quod videlicet homines pro sua perversa et inimica Deo curiositate, vel ex miraculis volunt veritatem cognoscere: ut Iudaei subinde flagitabant a Christo, ut sibi signum de caelo daret, vel etiam ad consulendos mortuos ac spectra confugere, ut Isaiae 8, habetur: et dives ille epulo docebat Abraamum, homines facillime converti posse, si aliquis ex mortuis ad eos mitteretur, qui illis concionaretur. At propheta negat pro vivis mortuos esse consulendos, sed ad legem Dei potius recurrendum esse: et pater Abraamus dicit, habere homines Scripturam Mosis et Prophetarum, quae audire debeant. Quinetiam Christus et Paulus praemonent, fore ut Antichristus aliique seductores miraculis homines decipiant: iubentque ut apparitiones angelorum caneamus, atque adeo etiam angelos de caelo, si quid diversum a scripta doctrina Evangelii docuerint, anathematizemus. At sub Antichristo, neglecta sepultaque prorsus Scriptura, isti duo fontes dogmatum soli pene frequentati sunt: nempe qualiacunque miracula, et innumerae apparitiones. Quorum tamen utriusque generis pleraque fuere aut prorsus conficta a mendacibus hominibus, aut certe merae praestigiae ac delusiones diabolorum.

Verum quoniam ipsemet unicus praeceptor noster Dei filius repetens testatur, neminem posse ad se venire, nisi id ei a patre datum fuerit, nisi fuerit theodidactus, nisi ei pater caelestis revelaverit, imo etiam nisi ipse potenter ad se traxerit: quia ille nimirum unicus fons verae Theologiae est, sicut et omnium aliorum bonorum: ab ipso igitur ardentissime flagitemus, ut ille suam legem ac noticiam cordi nostro, suo illo sacrosancto digito, nempe Spiritu S. inscribat, nobisque plenissimam cognitionem sacrosanctae Triados, eiusque mysteriorum clementissime largiatur.

PRAECEPTA DE RATIONE LEGENDI SACRAS LITERAS, NOSTRO ARBITRIO COLLECTA AUT EXCOGITATA.

1 In omnibus excogitationibus, conatibus et actionibus, praesertim gravibus, cum primis autem Sacris, utilissimum est divinam opem implorare, ut is omnem nostrum conatum et praeveniat inspirando, et adiuvet prosequendo, et denique finiat benedicendo, aut felicem exitum incrementumque ac fructum labori nostro largiendo.

2 Cum autem ad omnes conatus oporteat afferre piam bonique propositi mentem: tum praesertim hic necessum est hoc unum cogitare ac in votis habere, ut cupias veram ac genuinam Sacrarum literarum sententiam assequi, qua velis ad gloriam Dei, et tuam aliorumque utilitatem, praesertim spiritualem ac eternam, optima fide uti: non ad ostentationem, aut captandum ludum lucrum: multo minus ad oppugnandam veritatem, ut papistae Sacras literas legunt.

3 Sic vero in veneratione Sacras literas habere, et ea religione cognoscere debet pius homo, ut statuat se non (ut ita dicam) mortuum librum legere, non etiam alicuius sanctissimi, gravissimi aut sapientissimi hominis scripta cognoscere: sed ipsius viventis Dei nunc ibi coram secum agentis, oracula auscultare. Ille enim est istius libri autor, ac ita eum humano generi proposuit, ut qui semper velit coram cum hominibus per istum librum colloqui, eosque de se et ipsorum aeterna salute docere.

4 In omnibus porro gravibus rebus ac negotiis, distracta variis curis ac cogitationibus mens, infeliciter versatur. Quare in hoc studio sit mens omnibus curis, ac veluti eam suffocantibus spinis, libera, itaque in hoc opus intenta: praesertim vero absint omnes pravae cogitationes, et perversi affectus.

5 Contentus sit Lector, ut simplicem ac genuinum Sacrarum literarum sensum, et praesertim eius loci, quem iam legit, assequatur: nec quaerat aliquas umbras, aut sectetur somnia allegoriarum aut anagogiarum, nisi manifeste sit allegoria, et literalis sensus sit alioquin inutilis, aut etiam absurdus.

6 Ubi quid intellexerit, et memoria complexus fuerit, adhibeat protinus aliquam meditationem, ut rem sententiamve eam tum tanto plenius cognoscat: tum etiam in pium usum praxinque fidei, invocationis, consolationis, aut alius instructionis et morum transferat.

7 Si quae occurrunt, quae statim assequi non possumus, ea ne piguerit diligentius rimari, tum ipsum textum ac res considerando, tum interpretum libros consulendo, tum etiam doctos simul et pios interrogando.

8 Quod si etiam in praesentiarum plane aliquid assequi nequimus, memoriae tantum locum ac verba eius mandemus: sperantes et expectantes, ut id nobis Dominus clementer aliqua occasione patefaciat. Nihil enim in Sacris frustra scriptum est, nihilque etiam contemnendum.

Atque hae 8. praeceptiones sunt quasi externae et generales: nunc de iis dicamus, quae ipsum textum propius attingant.

9 Cum igitur aggrederis lectionem alicuius libri, id statim initio, quoad eius fieri potest, age, ut primum scopum, finem aut intentionem totius eius scripti, quod veluti caput aut facies eius est, protinus anteque notum habeas: qui plerunque paucis verbis notari potest, et non raro in ipso statim titulo notatur:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.