Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 969 --

206 transeas in Chitin, id est, in Graeciam vel Italiam. Quod fuit verbum Iehova ad Ieremiam, Ier. 46. Et octo gradus, gradus eius, Ezech. 40, pro, et gradus eius octo gradus erant.

Inter duo substantiva ita coniungenda, ut alterum poni debeat in genitivo, quod quasi accidentis aut possessoris locum obtinet, fit saepe commutatio, ut id quod rem possessam aut quasi quandam substantiam notat, ponatur in genitivo. Qua de re plenius in constructione Nominum dictum est. ut, Non deficiet hydria farinae, 1 Reg. 17. pro, farina hydriae, aut quae continetur in hydria. Nam hydria non potest deficere, ut maxime evacuetur. Israel sectatur legem iustitiae, et ad legem iustitiae non pervenit, Rom. 9. pro, iustitiam legis. Nam ad legem quidem perveniebat, quae erat proprie in ore et memoria eius, teste Mose: sed ad eius iustitiam pervenire eamve praestare nequibat.

Praedicata aut Epitheta aliquando non suis subiectis, sed adiunctis aut vicinis tribuuntur: praesertim autem quae subiecto conveniunt, nonnunquam ad accidens transferuntur. Utor autem hic voce Accidentis improprie de omni eo quod quoquomodo alicui subiecto adiungitur, ut supra in constructione Nominum exposui. ut Isaiae 1, Si peccata vestra erunt sicut coccinum, sicut nix albescent: id est, si vos ipsi ob peccata rubebitis, aut maculati eritis, lavabimini et dealbabimini aspersione sanguinis agni Dei. Tribuitur id peccatis seu accidenti, quod convenit subiecto seu substantiae. Homo enim rubet aut maculatur peccatis, et vicissim liberatur aut abluitur a peccatis, ut sit candidus. Non autem ipsa peccata rubent aut albent. Sic saepe propitium esse peccatis alicuius, id est, alicui homini. Deus enim non peccatis, sed peccatori fit propitius. 1 Sam. 2, Arcus fortium fractorum, pro, arcus fortium est fractus. Exod. 25, Pelles arietum rubricatorum, pro, pelles arietum rubricatas aut rubro tinctas. Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, pro, super ipsos homines iniustos. Non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti, ut supra docui. Sic Rom. 13, Magistratus est terrori bono aut malo operi: id est, ipsis bonis aut malis hominibus seu operantibus. Non enim furta, sed fures suspendit magistratus. Sic Ovid.

In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora: pro, in novas fert animus mutata dicere formas corpora. Sic Iob. 15, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Evangelium praedicatum est mortuis, 1. Pet. 4. id est, hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Tribuitur ergo id accidenti, quod substantiae est. Sic Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra. Sicut in praecedenti de hominis mundatione dicitur: sic saepe mundari sanguines aut peccata reperitur. Et Deus dicitur irasci aut propitius fieri alicuius peccatis, cum ipsis hominibus peccantibus fiat iratus propter peccata, et propitius condonatis peccatis.

Sic quoque pronomina affixa interdum adduntur accidenti. Idola argenti sui, quae erant addenda subiecto, nempe homini, cuius sunt idola: dicendum enim fuisset, Abiiciet homo idola sua argentea.

Contra etiam nonnunquam praedicata debita accidenti, tribuuntur subiecto. Geneseos 5, Hic consolabitur nos, aut quietem nobis pariet a terra quam maledixit Deus: id est, a maledictione terrae. Quam speciosi pedes Evangelizantium pacem, Isaiae 52, Roman. 10. De tali homine gloriabor, de me non gloriabor: id est, de tali Dei beneficio ac aliis mihi praestitis, 2. Corinth. 12. homo ponitur pro beneficiis homini praestitis. Sic dicitur, Israel recordatus est Mosis et dierum antiquorum: id est, Dei et eius mirabilium operum ac beneficiorum Mosi et populo veteri praestitorum. Sic saepe legitur, Propter David et propter Abraham, cum intelligantur promissiones illis datae. Monile aureum in naribus porci, est mulier formosa carens intelligentia: id est, pulchritudo in muliere stulta. Tribuitur id mulieri aut subiecto, quod eius accidenti, id est, formositati, tribuendum est.

Sic et in vicinis correlativis aut quoquomodo coniunctis personis aut rebus persaepe ea ad alteram transferuntur, ut alteri tribuuntur, quae proprie alterius sunt, ut alibi quoque annotavi. Marci 9. Hoc genus daemoniorum non potest exire, nisi tantum in ieiunio et precatione: pro, homines non possunt tales daemones eiicere aliter, quam per preces et ieiunium. Anima mea discessit e pace, oblitus sum boni, Thren. 3, pro, divinitus privata est pace ac bono. Sic Christus non potuit facere miracula: id est, homines non fuerunt capaces eorum ob suam incredulitatem. Sic parcere virgae dicitur, qui parcit natibus puerorum. Aperti sunt oculi amborum, Gen. 3. de quo prius.

Convenit aliquo modo haec Regula cum illa de Deo correlativo. Huius generis exempla plura sunt in hoc capite de vocum transpositione. Sic est illud Virgilianum: Non possis summum aera arboris vincere sagitta: id est, summum cacumen arboris.

Aliquando transponuntur praedicatum in subiectum, et contra: ut, Oves meae vocem meam audiunt, pro, audientes meam vocem, sunt oves meae. Tametsi et ille alter sensus sit verissimus et utilissimus. Cum enim omnes velint esse oves Dei, Christus discernit suas veras oves ab hircis ea nota, quod verae oves audiant verbum Dei, falsae contemnant. Qui diligit me, servat sermonem meum, Ioan, 14, pro servans sermonem meum diligit me. 1 Cor. 12, Nemo loquens bono spiritu, dicit Iesum anathema, pro, nemo dicens Iesum anathema, bono spiritu loquitur. Prius ponendum est signum, deinde res significata, quasi dicat, ex hac nota colliges hoc, ex illa aliud. Ibidem et, Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi spiritu Dei, pro, Iesum esse suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et Dominus praedicatum. Vel, Qui dicit Iesum anathema, malo spiritu loquitur. Sic Psalmo 1, Beatus vir, qui non abiit in via peccatorum: pro, Is, qui non abit in via peccatorum, beatus erit. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: pro, Quicunque habet remissionem peccatorum, erit beatus. Sic saepe beatitudo in subiecto ponitur, cum rectius in praedicato poneretur, tametsi interdum ita sint convertibilia subiectum et praedicatum, ut non referat magnopere utrum in subiecto aut praedicato ponas. Psal. 5, Sepulchrum apertum est guttur eorum, pro, guttur eorum est sepulchrum patens, aut os eorum est simile sepulchro pleno cadaveribus, et patenti. Psal. 111, Confessio et magnificentia est opus eius, pro, opus eius est laudabile et magnificum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.