Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 965 --

202 probe observandum et videndum, quousque sint conferendae aut applicandae, ne vel primariam earum intentionem aut scopum arrepto minus primario negligamus, atque ita a vero sensu loci aberremus: vel contra aliqua non applicanda male conferendo ac urgendo in noxium errorem incidamus: ut a semine naturali mulieris, Gen. 3. non est urgendum semen aut posteritas carnalis aut naturalis serpentis: confertur enim, ut ita dicam, physica mulieris posteritas cum spirituali serpentis, id est, cum impiis.

10 Res malae cum bonis in aliquo collatae non mox per omnia laudantur: ut, Villicus iniquitatis, filius prodigus, iudex iniustus, dives dans sortem, et iubens dare ad foenus, cum patre caelesti confertur. Sic leo cum Christo et diabolo, fermentum cum vera et falsa doctrina, serpentina calliditas, et similia innumera.

11 In collationibus quibuscunque aliquando haec lingua alterutri collatorum nimium dat, inflectendo violentius alterum ad alterum. Paulus attemperat violentius insitionem ad vocationem gentium, dum facit inseri sylvestrem surculum in bonam ac fertilem oleam, et quasi insertus surculus sequatur naturam trunci, cui inseritur: cum potius contra tantum bonus surculus in sylvestrem truncum inseri soleat, et non surculus trunci naturam, sed truncus surculi sequatur, totaque arbor eius indolem exprimat. Sed non potuisset convenire ei loco, si Ethnicos dixisset sylvestrem trun cum esse ob plures causas. Hoc vero modo conveniret, si diceres: Sicut bonus surculus sylvestri trunco insertus totam arborem facit bonam ac frugiferam, sic filius Dei in genus humanum implantatus totum genus humanum fecit arborem bonam ac feracem: sed hoc nihil ad Pauli scopum fecisset.

Sic igitur vult hic simile servire rei ipsi aut materiae, quae alioqui applicari non posset ei similitudini. Sic 1. Cor. 10. nimium inflectit ipsum simile ad rem, dum ex transitu maris et Manna facit Sacramenta Israelitarum, cum non perinde fuerint vera Sacramenta, ut nostra coena et baptismus. Sic etiam Gal. 4. violentior est, dum non tantum Agar, sed et Saram et Ierosolymam facit matrem carnalis seminis, et significare legem, cum tantum caelestis Ierusalem gratia aut promissio gignat spirituales filios. Sic Dominus dicit, zizania evelli primum in messe, cum moris sit eum evellere, quamprimum spicescit. Alias contra ipsa res nimium ad similitudinem attemperatur, ut mox hac sequenti Regula exponam.

12 In Parabolis multa dicuntur non ob rei primariae seu illustrandae veritatem, sed ob personarum aut rerum parabolicarum naturam, aut etiam decorum ac verisimile. Id enim ratio styli in omnibus linguis flagitat, sicut Plato dicit in fabulis et figmentis verisimiliter fingendum esse. Quare eorum, quae ita ratione Similis dicuntur, in expositione aut intellectu locorum ratio habenda non est: ut, Patientiam habe in me, reddam tibi omnia. Sic verisimile est homines erga homines loqui, neque enim audent simpliciter petere tanti crediti condonationem, quod in hac vita extremae impudentiae esse videretur, et non impetraretur. At coram Deo nihil tale dicere debemus petentes remissionem peccatorum, quod nos persolvere velimus. Hoc enim esset non agnoscere magnitudinem sui debiti, paupertatem seu impotentiam, et denique mediatorem, qui solus calcavit torcular aut persolvit, solusque vult hanc laudem sibi in solidum habere. Hoc modo in Parabola infidelis villici in eo nimium res ad Parabolam applicatur, quod dicit iniustum Mammona, quasi Deus probet sacrificia de rapina: et ut vos recipiant in aeterna tabernacula, quasi pauperum et non Dei sit nos recipere in caelestia domicilia. Sed utraque locutio attemperatur nimium ad Parabolae sermonem. Ubi Theologi ignari huius Hebraismi sese misere torquent.

Sic persolvtio vinitorum non docet aliquos vere suis operibus regnum caelorum mereri, alios vero illud gratis accipere. Tale est: Sicut Ionas fuit in ventre coeti per tres dies et tres noctes: sic filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus, etc. Marci 12. Propter Ionam illud de tribus diebus et noctibus dicitur, non propter Christum, qui per tres noctes non fuit. Num. 23, Non accubabit, donec bibat sanguinem hostium: dicitur de Israelitis propter similitudinem aut metaphoras a leone sumptas, non quod ipsi revera sanguinem adversariorum biberint, cum nec pecudum quidem eis fas esset. Sic, Donec solvat ultimum quadrantem, sic enim in humanis rebus fieri solet: quod ad doctrinam trahendum non est, ut Papistae ad purgatorium rapiunt. In viatore saucio non licet fingere eum fuisse plane occisum. Talem enim nemo sanabit. Quare illa reliqua adhuc vita et vires naturae, quae in saucio remanserant, non sunt trahendae ad doctrinam de libero arbitrio, ubi homo non tantum est interfectus aut mortuus, id est, privatus omnibus bonis viribus erga Deum seu imagine Dei: sed etiam ad contrariam vitam traductus, i. imagine diaboli et pessimis viribus instructus. Verum id rerum humanarum natura et Parabolae ratio postulat.

13 Observandum igitur et expendendum solerter est in Similitudine et Parabola, quid ob spiritualium rerum veritatem, quid ob sermonem, communem sensum aut res, unde sermo, metaphorae, allusiones et similia ducuntur, seu propter illud simile dicatur. Exempli gratia: Dicitur verbum et etiam spiritus Dei semem piorum. Ibi sedulo cogitandum est, quatenus illae duae voces metaphorizent, ne quis ex spiritu Dei aut diaboli ob vocem seminis faciat traducem, et aliquid indigni aut fanatici confingat, ut in primitiva Ecclesia et etia Ethnicismo grassatus est error, quod nostra anima sit scintilla quaedam de essentia divina.

14 In parabolis aut Similitudinibus interdum res aut subiectum videtur poni pro suo epitheto aut accidente. Isa. 1, Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, id est, valde immunda, sicut lana erunt: id est, si fuerint rubra, fient alba. Lana pro albedine, coccinum pro macula rufa aut purpurea ponitur. Ibidem, Idolum erit in stuppam, faber eius erit in scintillam, et ardebunt ambo simul, fient apta incendio aut exitio subitaneo, sicque subito peribunt, sicut talia solent.

15 In hoc genere saepe ponitur ipsa similitudo, seu antecedens sine applicatione: ut, Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet. Roman. 5, Sicut per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors: sic per unum hominem venit iustitia, et per iustitiam vita. Verum plerunque deficiens collationis membrum, facile ex altero et contextu intelligi potest.

16 Huc pertinent typi: ut, Christus maledicens in via infrugiferae ficui, primum pingit populi Indaici statum, nempe culpam et poenam, postea etiam efficaciam fidei docet, posterius ac minus principale applicat, alterum non. Sin minus principale applicat in lotione pedum, nempe modestiam et mutua officis

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.