Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 953 --

190 dicunt desideratos esse tot milites, pro, interiisse. Sic Christus Mar. 6 inquit, Ne induamini duabus tunicis, id est, non circumferte eas.

Correlativa interdum pro se invicem ponuntur, Hebr. 11, Sara accepit vim iaciendi seminis, id est, concipiendi: correspondent enim sibi invicem, viri iacere semem, et mulieres concipere. Ibidem: Fide ceciderunt moenia Iericho, id est, deiecta sunt. Matth. 11, Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, id est, omnium rapinae patet expositumque est, etiam indigni eo potiuntur. Hoc genus daemoniorum non potest exire, nisi ieiunio, id est, eiici. Sic Thren. 3, Recessit anima mea a pace, oblitus sum boni: id est, pax recessit a me. Mar. 6, vicinum hoc est, Non potuit IESUS in sua patria multa miracula facere: id est, illi non fuerunt capaces eorum ob incredulitatem. Dic ut lapides isti panes fiant, id est, comede eos. panes et edere correlativa sunt. Sic iridem sibi Deus in memoriale proponere dicit, cum eam homini proponat.

Correlatio quaedam rerum ac personarum est: unde fit, ut saepe ea tribuantur rebus, quae proprie personarum sunt, et contra: ut Stephano caeli aperti sunt: id est oculis eius, seu spirituale quoddam lumen est ei inditum. Posthac videbitis caelos apertos, Iohan. 1, id est, oculi vestri illuminabuntur, ut mysteria caelestia cognoscatis, et Deum per filium vobis faventem agnoscatis. Luc. 24, Christus aperuit Apostolis Scripturam: id est, illuminavit oculos cordis: tametsi simul etiam ipsam Scripturam declaraverit. Iohan. 16, Haec in proverbiis locutus sum vobis, posthac non loquar in proverbiis: id est, haec nunc vobis pro vestra ruditate videntur esse mera proverbia, sed postea, cum illuminavero vos, erunt perspicua, suum loqui pro eorum intelligere ponit. Talem ferme tropum videtur ipsemet Christus Matth. 13 subindicare, inquiens, Propterea per parabolas loquor eis, quia videntes non vident, nec audientes audiunt, nec intelligunt. Videtur enim indicare, sui sermonis (ut ita dicam) parabolitatem aut obscuritatem, non tam in suo sermone, quam in ipsorum ruditate aut caecitate sitam esse. Gen. 3, Et aperti sunt oculi utriusque, et viderunt quod nudi essent: id est, tum demum turpitudo nuditati accessit, eaque ab eis conspecta est. tribuitur id ipsorum oculis, quod proprie obiecti est. Nam oculi eorum fuerunt magis aperti antea quam postea. Sic illud, Scietis bonum et malum, id est, ad erit malum, Experiemini reipsa utrumque. Sic quasi per quandam correlationem exponi potest quod Iobi 4 legitur: Posuit Deus in angelis suis stulticiam: id est, reperit, ut Vulgata vertit.

Contra personis tribuuntur, quae sunt rerum: ut Rom. 1, tribuitur hominibus cognitio Dei ex secundis causis, cum illa magis intelligenda sint de ipsarum rerum perspicuitate, nempe de ipso Deo ubique obvio ac palpabili, sicut Act. 14 et 17 declarantur, quam de ipsorum hominum intelligentia aut perspicacitate; quos mox dicit habere cor non intelligens, et evanescere ratiocinando. De quali ratiocinatione etiam Vel curio in libro de anima eum locum intellexit, ut immeritum me de hoc Synergistae accusent.

Non raro vocabula aut sermo de internis animi motibus alicuius sonans magis respicit externam eius speciem, quae tales animi motus praese fert, quam veritatem internarum motionum. quod etiam supra in Metonymia docui. Mar. 6, Apostolis in mari noctu periclitantibus venit IESUS ambulans, ac volebat eos pertransire: sed ipsi postquam eum agnoverunt, receperunt eum in navem: id est, talis fuit eius species et motus corporis, ac si ipsos insalutatos praeterire vellet. Sic ibidem praedicatur animus Herodis erga Baptistam, quomodo eum libenter audierit et magnifecerit, et postea doluerit, quod ob iuramentum cogeretur eum interficere: cum appareat omnia ea ab illa vulpecula simulata fuisse, et studio arteque talem tragoediam subornatam. Sic et Christus dicitur dilexisse quendam iuvenem, gloriantem de sua legis observatione: cum tantum innuatur eum amice illum appellasse. Huc et referas dictum, Qui parcit virgae, odit filium: secundum externum opus de internis pronunciat, quasi dicat, perinde certe eum negligit et perdit, ac si extreme eum odisset.

Hisce vicina sunt, Diligere verbis, Diligere opere. Vocabula enim internorum motuum, externis actionibus et speciei tribuuntur. De quibus supra in Metonymia prolixe dixi. Vicinum huic est, quod nomina affectuum externa opera iuvantia aut laedentia complectuntur: ut Amor aut dilectio, ipsa beneficia. Videte qualem dilectionem dedit nobis pater, ut filii Dei vocemur. Sic Odium pro laesione, Ἀγάπη convivia piorum olim significavit, quia sunt tum causa tum et effectus mutuae dilectionis. Sic Eleemosyna misericordiam proprie notans, beneficentiam crebro denotat metonymice: quia misericordia praestat beneficia proximo.

Contrarium huic est, quod saepe per externos gestus ac motus sensuum, membrorum aliquorum, aut etiam totius corporis denotantur interni animi motus: ut per respicere, misericordia, amor, cura, spes in aliquem, aut expectatio. Per abitionem aut aversionem ab aliquo, eius neglectio. Sic oculi alicuius ad aliquem esse dicuntur, in quem scilicet sperat: super aliquem, quem scilicet curat. Sic et Germani, Einem anderen in die hende sehen: pro, sperare illius opem. Huc pertinent omnes actiones externorum sensuum, positae pro internis actionibus: item varii motus ac gestus corporis, pro internis. Verum haec omnia supra in Metonymia exposita sunt.

Remotiores externaeque causae, pro vicinioribus ac internis ponuntur. Sic oculi dicuntur concupiscere, misereri, parcere, irritari: cum illi tantum nuncient ac monstrent menti obiectum concupiscendum, miserandum, aut cui merito parcendum sit: atque ita praebeant solum occasionem aut causam illis animi affectibus aut motibus. Huc declarationis gratia referri posset, quod Caesar, strata in Philippis Pompeii aut optimatum acie, exclamavit: Sic voluerunt: id est, suis iniustis contra me consiliis et actionibus huic malo causam praebuerunt. Tale forte est illud Act. 13, indignos vos iudicatis vita: id est, perperam iudicando de Meschia et vera eius religione vosmet excluditis ex vita. Verbum igitur vicinius aut vicinior causa, pro remota ponitur. Fundamentum sanem huius Regulae sit illa Demosthenis sententia: Qui semen malum attulit, malorum fructuum causa iudicandus est. Proximum exemplum ex Actis posses reiicere et am ad illam vel Metonymiae vel Synecdoches speciem, qua speciale verbum pro generali

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.