Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 952 --

189 quia hyeme non facile est fugere, sabbato autem non licet procul fugere. Quasi dicat, periculum et calamitas erit ingens ac subita, ut et cito, expedite ac procul fugere sit necesse. Idem per praegnantes et lactantes ibidem indicatur: quia nec illae bene fugere queunt: et timent sibique onerique. Exod. 2, Apud Iudaeos canis non mutivit ab homine usque ad iumentum: id est, omnia fuerunt tanquillissima: alioqui et homines locutos esse, et canes latrasse quis dubitat? 1. Sam. 25, Non relinquam mingentem ad parietem, id est, omnes trucidabo. Esa. 2, Ingredietur in cavernas petrarum: id est, erit magna calamitas, periculum ac timor. Esa. 3, Apprehendet vir fratrem suum de domo patris sui, et dicet: Vestis est tibi, sis nobis princeps. Esa. 4, Apprehendent septem mulieres unum virum: id est, ob clades bellorum erit ingens paucitas virorum, et multitudo viduarum, ut bene accidere possit, ut plures rixentur de uno sponso. Decem mulieres coquent in uno clibano: id est, talia erunt tempora, ut haec bene accidere possint. Esa. 49, Dicent, cede, ut habitare possim, locutus est mihi angustus. Talis est locutio, Concident gladios in vomeres, et lanceas in falces: id est, imperium Christi non regetur armis, nec indigebit his instrumentis bellicis: sed Christus parabit suis veram pacem cordis: per politicam enim pacem notat spiritualem. Sic obvertere maxillam alteram percutienti, ponitur pro patientia in omnibus iniuriis. Matth. 10, Capilli vestri numerati sunt: id est, Deus eorum et vestri curam gerit. Matth. 5, Nolite invitare eos, qui vos, etc. id est, gratis miseris benefacite, non tantum potentibus, inescando eos et captando remunerationem. Matth. 10, Ne sumatis peram, aut baculum, aut pecuniam in via: id est, nolite vos onerare cura et solicitudine ac copiis rerum necessariarum. Contrarium, si verba spectes, mandatur Luc. 22. per quod ibi indicatur imminens periculum, et mox longior peregrinatio et varia necessitas periculaque. Copia enim subsidiorum, indicat magnitudinem difficultatum. Sic Matth. 7, Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine: id est, blandientur mihi, et suam pristinam hypocrisin prodent.

Sic ratio absolutionis et damnationis per colloquium exponenda esse, in extrema die dicitur, Matthaei 25. Quae est tantum quasi quaedem hypotyposis maioris energiae causa a Christo adhibita, alioqui omnes scient in illo die, quin et in morte corporali sciunt iustas causas suae damnationis, nec audebunt ibi cum tanto iudice expostulare: et contra pii sciunt fide se ob Christi meritum salvatos esse. Sic forte possis accipere Christi dictum, Luc. 13: Amen dico vobis, non videbitis me, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini: non illorum poenitentiam, sed suam abitionem ad patrem et glorificationem, ipsis tandem perniciosam futuram, indicat. Ponitur ergo eorum confessio maiestatis Christi, pro potenti Christi exhibitione: agnitio et confessio rei, pro re ipsa eiusve patefactione. Vicinum huic est illud: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dextram patris: id est, sedebo et glorificabor, idque cum vestra pernicie.

Nec tantum usitata, sed etiam inusitata pro iis ponuntur, quibus videri possunt coniungi, ut paulo ante dixi de loco Exod. 2, Canis non mutivit aut latravit. Sic, Pascetur agnus cum lupo, et vitulus cum catulo leonis, et parvus puer ludet cum serpente.

Ex his exemplis apparet, Hebraeos saepe quaedam ponere pro aliis adiunctis, nec esse ad impletionem prophetiae veritatisve sermonis necesse illa accidere, aut esse ea ipsa quae ad verbum dicuntur: sed solum ea, quae per illa indicantur, et quodammodo monstrantur. Prophetae huiusmodi locutionibus resertissimi sunt: quas cum interdum Iudaei et alii non intelligant, multum decipiuntur. Sic dicuntur septem mulieres apprehensurae virum unum, etc. et in omnibus desertis futuros tempore Meschiae, fontes et stagna, pinus et abietes, omnes vias planas, etc.

Latini et Graeci plerunque ex consequente antecedens intelligi volunt. At Hebraei contra ex antecedente consequens intelligunt, ut per exire, abire, proficisci indicatur perveniri aliquo. Mar. 1, In hoc exivi, ut doceam: id est, ab hoc in mundum veni. Et 8, Exierunt Pharisaei, et coeperunt altercari cum Christo: id est, exeuntes domo ad eum pervenerunt, ac cum eo disputarunt. Mar. 3, Audientes propinqui eius exierunt, ut eum caperent: dicebant enim, quod apud se non esset: id est, venerunt. Sic forte eiusdem 11, Cum vespera iam hora esset, venit in Bethaniam cum duodecim. Luc. 3 dicebat Baptista exeuntibus turbis, ut ab eo baptizarentur: Genimina viperarum, quis vobis monstravit ut fugeretis a ventura ira? pro, quae egressae ex suis oppidis, ad eum pervenerunt. Sic forte accipiendum est illud Rom. 1, Iustitia Dei patefit in Evangelio: pro, exhibetur: ex praecedenti, consequens. Non enim solum docetur aut annunciatur iustitia et salus per Evangelion, sed etiam reipsa hominibus exhibetur, et communicatur per imputationem, et etiam per infusionem.

Est nihilominus verum, quod et apud Hebraeos antecedentia pro sequentibus, et contra creberrime ponantur. Exempla prioris: Testimonium Christi dicitur verum aut non verum, Iohan. 5 et 8. pro credibile aut fide dignum: et contra, Si ego de me testor, testimonium non est verum: id est, non est credibile aut fide dignum. Solent enim propria testimonia suspecta esse. Contra, Si ego de me testor, testimonium meum est verum: id est, optimo iure pro fide digno haberi debere, quia non sum mendax homuncio, sed tum verax Deus, tum et homo sine omni peccato. Unus testis non loquatur, id est, non credatur ei, non habeatur pro fide digno. Ruth 3, Si propinquus tuus esse voluerit, sit propinquus tuus: id est, si iure propinquitatis uti, vel ea facere ac praestare voluerit, quae propinquum decent. Sic et accipiatur illud Christi Luc. 10, Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones, id est, proximi officia praestitisse? Omnes quidem tres erant iure, sed unicus facto aut officio, qui proximi officio perfunctus est.

Contra sequentia ponuntur pro praecedentibus. Servus nescit quae faciat herus: id est, domini non solent communicare servis sua secreta, sicut ipsemet Christus ibi exponit, inquiens: Vos dico amicos, quia omnia quae audivi a patre, nota feci vobis. Alioqui ex coniecturis saepe sciunt, quid dominus agat aut moliatur: sicut Davus in Andria gloriatur se dudum olfecisse herum fingere nuptias. Prudentia intelligentium eius abscondetur, Isa. 29: id est, peribit cum res intereunt, absconduntur. Tali tropo Latini

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.