Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 946 --

183 Vicissim etiam eadem figura posterius pro priore, consequens pro antecedente ponitur, et nihilominus plerunque suam quoque significationem retinet, ut Psal. 27, dicit David: Sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia iubilationis: sed intelligit simul praecedentia, nempe restituar in regnum, adibo tabernaculum Domini, et sic demum sacrificabo Domino sacrificia. Aliquando igitur huiusmodi verba suam simul et praecedentem significationem aut rem indicant: aliquando autem tantum antecedentem. Sed huius Hebraismi supra sunt plura exempla proposita. Proponetur quoque proprium caput, quomodo consequens denotet suum antecedens, aut contra.

Nomina substantiva aliquando non tantum suam nativam significationem obtinent, sed etiam vel praecedentia vel sequentia. Psal. 11, Dominus odit amantem iniuriae: ubi amator iniuriae non is dicitur, qui tantum amat, sed is qui et promovet, facit ac patrat iniurias. Sic saepe Dominus dicitur facere iudicium adflictis: ubi iudicium etiam cognitionem causae, executionem ac defensionem innocentem et poenas sontium notat. Sic Proverb. 19, Parata sunt derisoribus iudicia. Ierem. 26 clamant Iudaei de Ieremia: Iudicium mortis est viro huic. Ubi iudicium illis capitale crimen, reatum culpamve significat. Ioan. 3 significat quiddam praecedens, cum Dominus dicit: Hoc est iudicium, pro causa iudicii aut reatus. Haec est vita aeterna, ut te agnoscant: id est, causa aut medium vitae consequendae. Sic Petrus dicit: Haec est gratia, pro causa gratiae, qua consequeris gratiam: aut ponitur gratia prore Deo grata, nempe, pati insontem ob veritatem, et secundum Christi dictum dare mutuo etiam unde nihil speres. Sic Isa. cap. 28 ait: Haec est requies, id est, causa requiei, aut liberationis a praesentibus malis ac poenis. De quibus vocibus alibi dixi.

Hoc eodem tropo ponitur materia pro materiato, locus pro locato, continens pro contento. Sic portae pro pincipibus, qui in illis regionibus crebro solent ob refrigerium aurae in angusto loco magis refluentis sedere. Sic poculum aut calix pro potu. Aurum et argentum, lignum, lapis et aes tum pro idolis, tum pro vasis aureis, argenteis, ligneis aut similibus.

Pars pro toto. Sic multoties etiam anima pro toto homine. Gen. 45, Descendit Iacob cum 70 animabus in Aegyptum. Psal. 25, Anima eius in bono commorabitur, id est ipse.

Sic caput pro toto homine. 2 Sam. 19, Confudisti hodie vultus servorum tuorum, pro servos tuos. Scrutari corda et renes, id est totum hominem. Psal. 7, Dies pro tempore, Hodie pro praesenti, Cras pro futuro, Heri pro praeterito, valde usitata sunt.

Illustris pars saepe sibi sumit totius locum, dignitatem aut nomen. Sic Sion pro tota Hierosolyma, Hierosolyma pro tota Iuda, Iuda pro toto populo. Huc referre possis et illa, quod Matth. 7 sententia, Quod tibi vis fieri, alteri facito, dicitur complecti aut etiam esse summa totius Scripturae: et eiusdem 22, quod duo praecepta charitatis, totam Scripturam contineant: et Rom. 13, quod dilectio proximi sit legis impletio. Item quod Christus dicit, Nisi venissem ac docuissem et miracula fecissem, peccatum non haberent. Ubi illud ingens peccatum damnati agniti Meschiae, quasi pro tota massa peccati ponitur: nisi mavis dicere, quod eis omnem excusationem de peccato adimat.

Aliud tamen est, cum nomen principalis partis pro toto ponitur, ut supra de Sion ac Ierusalem et Iuda diximus: aliud cum principalis pars sola ius, dignitatem et praedicata totius sibi rapit, sicque se gerit, quasi ipsa sit totum, et aliae partes vel nihil sint, vel nulla earum cura aut ratio sit habenda: ut cum Iulius dicit, Ego sum Respublica, et aut cum Iulius et Caesar sunt consules obscurato Bibulo, ut est apud Suetonium.

Vicinum huic est quod interdum omnis pro multis ponitur, ut in vocabulo Omnis, et signis, ac sententiis universalibus annotavi: sicut et contra multi pro omnibus ponuntur, ut in voce Multi dixi. Sic ponitur conspicua aliqua species pro toto genere: ut non cadit passer, non cadit folium, id est, Deus omnium rerum curam gerit. Si quis vos percusserit in unam maxillam, id est, quamcunque iniuriam intulerit.

Sic etiam illustris instauratio alicuius rei, quasi pro eius primaria institutione habetur. Genes. 4 dicitur, nato Enoch esse coeptum invocari, aut etiam praedicari nomen Domini: cum proprie tantum sit facta insignis quaedam instauratio ministerii ac cultus divini: nam indubie primi parentes antea invocaverant et concionati fuerant. Sic lex per Mosen data esse dicitur, cum multa legalia iam antea fuerint, ut totus Decalogus et multa ceremonialia, Sabbatum, circumcisio, varia genera sacrificiorum, Lex mundorum et immundorum animalium, etc. Sic David 2 Samuel. 19 dicit, se tunc primum regem factum, cum ab exilio revocatur. Sic Saepe nominatur regnum filii, licet rexerit vivo patre, ut tempore Oziae. Tales tamen postea demum dicuntur in coepisse regnare. Quare illi anni duplicati, regis alias patri, alias filio tribuuntur, prout alteruter magis celebris in regimine fuisse visus est, aut etiam diverso respectu. Quod huius monitionis imperitis in computationibus annorum et lectione Sacrae historiae non infrequenter multa dubia parit. Tali Hebraismo Iohan, 11. dicuntur Iudaei ab ea die iniisse consilium de interficiendo Iesu, cum id etiam antea decrevissent, sed tunc magis ac vehementius, quam unquam antea, coeperunt incumbere in eius exitium.

Contra etiam pars parva aut obscurum initium haud raro pro nihilo habetur: ut quod Mar. 5 dicitur, neminem potuisse ligare catenis illum obsessum: cum quidem eum saepe catenis vinxerint: sed illa colligatio pro nulla habetur, cum frustra eo mox vincula frangente facta fuerit. Sic Apostoli dicuntur non orasse, non intellexisse Christum, ut si mera proverbia aut aenigmata eis locutus fuisset, postea dicuntur omnia intellecturi et oraturi. Item non luxisse antea, utpote praesente sponso, Ioan. 16, cum antea frigidius oraverint, minus luxerint et intellexerint, et postea pauciora ignoraverint. Sic dicitur is nihil habere, qui parum habet, aut non satis firmiter habet, sed ociosum detinet, eoque illi auferendum esse id quod videtur habere. Sic ergo parva pars pro nulla, et magna pro toto aut integro habetur in hoc sermone.

Sicut porro parva initia aut partes saepe pro nihilo habentur, et per voces (ut ita dicam) nullitatis aut negantes exprimuntur: ita contra res prorsus nullae per vocabula parvitatis aut exilitatis denotantur. ut, Minimus erit in regno caelorum: pro, nullus. Sic non raro oligopistia, pro nulla fide. Sic Christus Luce 7

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.