Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 773 --

10 adiungit ac subiicit auditorem: adeo ut nisi illum primum sibi subigat, reformet ac immutet, ideoneumque suo semini excipiundo efficiat, plane nullus ibi verus profectus adesse pararique possit.

33 Philosophia vult statim initio habere auditorem capacem ac intelligentem: haec contra, mox in principio negat ullum mortalium sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur: sua vero mysteria esse prorsus divina ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac potentia eos attrahi ad ipsum, et fieri θεοδιδάκτους , seu a Deo doctos: Ioan. 6. Oportere Deum ipsum circumcidere et illuminare cor eorum: alioqui habere eos cor non intelligens, oculos non videntes, et aures non audientes. Hoc igitur doctrina hac vult modis omnibus ab auditore sciri, quo ille de semet desperans, a Deo petat aperiri oculos mentis suae, sibique ad tantam scientiam idoneitatem largiri.

34 Scriptura docet, sua mysteria talia esse, ut plerunque a summis et sapientissimis ignorentur: et contra a stultissimis, contemptissimis et infimis, divina clementia eos illuminante, percipiantur. De quare Christus patri gratias agit, Lucae decimo, et Apostolus idem primae Cor. 1. affirmat.

35 In eo autem hae duae doctrinae plane consentiunt, quod sicut Aristoteles affirmat de Ethica, finem eius esse non cognitionem, sed praxin: sic etiam, atque adeo centuplo magis huius doctrinae finis esse debeat praxis. Multo sane minus haec doctrina potest in sola Theorica consistere sine practica quam moralis philosophia.

36 Christus inquit Ioan. 7: Si quis voluerit voluntatem patris facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit, an vero ego a me loquar. In quam sententiam recte dicit Augustinus: Credendum esse in Theologia, ut intelligas: non intelligendum, ut credas. In humanis enim scientiis plerunque prius experientia, sensu aut demonstrationibus convincimur, quam assentiamur. Hic autem plane contra, prius assentiendum aut credendum est, quam experiamur, aut sensu usuque convincamur. Dicit autem in hanc sententiam recte Aristoteles, Discentem oportere credere.

37 In omni scientia ac discendi genere plurimum prodest, praeceptorum dogmatum crebrum et accuratum exercitium. Sic et in Theologiae studio plurimum prodest viva praxis contritionis aut sensus proprii peccati, experimentum ac sensus remissionis peccati, seu iustificationis ac pacis cordis, efficaces consolationes verbi, testimonium Spiritus S. clamantis in corde nostro Abba pater, variae ac graves tentationes, crux multiplex, crebra invocatio et lucta fidei in orando, pugnando cum satana et duris rebus, sensus novitatis, et ardens assiduumque studium obediendi Deo, et pie vivendi, Rectissime igitur dicitur, Beatus vir qui tentatus fuerit. Qui non est tentatus, qualia novit? Iacob. 1, Eccles. trigesimo quarto, sic et Christus dicitur esse tentatus per omnia, ut sciret compati aliis: Hebraeor. primo et quarto.

38 Non est hic desperandum, si ab initio non omnia assequimur. Multa discebant, et utcunque in memoria recondebant Apostoli et D. Virgo, ex dictis, concionibus et factis Christi: quae postea demum, accedente eventu, usu et illuminatione Spiritus S. intellexerunt. Sic Luc. 18 dicitur de prophetia Christi, praedicentis suam passionem et resurrectionem: Ipsi vero nihil horum intellexerunt, erantque verba ista abscondita ab ipsis, nec cognoverunt quae dicebantur. Contra Luc. ultimo dicitur, quod illius praedictionis recordati sint, eamque intellexerint.

39 In hac vero collatione doctrinae Ethicae et Theologiae, prorsus memorabilis est sententia Aristotelis Ethicorum 6, quod corruptio morum tollat scientiam Ethicam, quia evertat causam finalem: nempe omnia esse virtutis ac honestatis gratia ferenda ac patienda. Centuplo enim id magis in Theologia accidit, ubi dans se voluptatibus, avaritiae ac sceleribus, non solum non putat amplius multa pietatis ac gloriae Dei causa ferenda aut patienda esse: verum etiam accedunt septem deteriores spiritus, qui abolitis omnibus veris piisque noticiis ac spirituali lumine, in omnes tenebras ac scelera tale suum mancipium praecipitant. Mirifica prorsus, vel potius horrenda experientia in hoc genere quotidie cernitur, etiam in magnis viris, qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine Domine: tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt.

40 Duplex autem suo quodam modo scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1 Cor. 3, et Heb. 6. Illa quidem prior doctrina est, Catechesis praecipuorum capitum, breviter generaliter ac simpliciter proposita: haec vero posterior rem eandem complectitur, sed multo accuratius et plenius, inquisitis diligentius fontibus rerum, ac expositis multis abstrusioribus quaestionibus ac mysteriis in eadem capita incidentibus. Videndum ergo est diligenter, ut rudiores quidem illud primum lacteae tenuitatis ac simplicitatis alimentum percipiant, in eoque acquiescant: robustiores aut, ad illum solidiorem cibum gravioris doctrinae cito ferantur.

41 Est vero quoddam genus discipulorum Christianismi, qui semper manent pueri: sicut Apostolus Corinthios, Galatas et Hebraeos accusat, quibus semper necesse est lac suppeditari. Et aliud hisce vicinum, de quibus inquit Paulus 2 Tim. 3: Semper discentes, et nunquam ad cognitionem veritatis pervenientes, quorum sane conditio est periculosa. Qui enim in discendo non proficiunt, in proximo sunt ut etiam deficere, et quotidie pauciora scire incipiant, donec tandem omnis cognitio veritatis in eis prorsus extinguatur. Tales vero in fide aegrotantes oportet amanter suscipere, et diligenter instructione, consolatione et precatione curare. Habent etiam benignum praeceptorem, qui habet eruditam linguam ad docendum; nec facile calamum confractum conterit, aut lichnum fumigantem

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.