Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 930 --

167 quasi obiter, breviter, aut etiam obscure aliquid verius tantum attingitur, quam revera tractatur aut explicatur. Sententiae huius certissima immotaque veritas omnibus conspicua est. Quid enim stultius, quam alicuius Testamenti aut contractus rationem sententiamque non ex ipso eius nativo diplomate aut testamento, sed aliunde petere, aut etiam divinare velle? De hac Regula aliquid etiam in capite De praedicatione bonorum operum dicetur, et in Tractatu de lectione sacrarum Literarum dictum est.

Tertia sententia aut lex: Scripturae sensum in omnibus locis, quibus aliquando utimur, praesertim ut fundamentis aliquorum dogmatum aut etiam actionum, debere nobis certum ac compertum esse: quia, ut Lutherus saepe repetit, incertus textus idem est, ac nullus textus aut testis: et Paulus iubet nos certos esse de nostra sententia: quia quicquid non est ex fide, peccatum sit. Nihil magis impium est, quam aliquid certo affirmare aut negare in Sacris literis, de quo ipsemet incertus sis.

Quarta: Scripturae dicta sunt in proprio ac nativo verborum sensu accipienda, nisi alius multo evidentior ac potentior textus nos inde, quasi vi depellat et abstrahat, aut etiam sensus eius loci clarissime in aliquem articulum fidei impingat, Quod quidem est etiam omnium linguarum ac sermonum principium. Ius ait: Non aliter a propria significatione recedi oportet, quam si manifestissimum sit, aliud testatorem sensisse. 1. Non aliter. ff. de leg. iii Item: Verba statutorum sunt proprie intelligenda. Scripturae alioqui interpretatio debet esse fidei analoga.

Quinta: Quicunque vult aut ipse discedere, aut alium abducere a nativo sensu verborum Scripturae, ille tenetur evidentissimis demonstrationibus aliorum oraculorum aut dictorum Dei eum tropum demonstrare: nec tantum in genere utcunque demonstrare, inesse aliquid figurale in sermone, sed etiam certam vocem aut locutionem nominare, quae in eo dicto sit tropice usurpata: ac denique quo tropo et in quem sensum, significationemve sit immutata. Oportet enim in re tanta caute agere, pedetentim progredi, et omnino cavere, ne quis nobis per astutas fallacias oraculo viventis Dei intervertat, in quibus salus nostra et gloria Dei sita est. omnia igitur hic oporet certa, comperta, ac penitus explorata esse.

Sexto: Oportet etiam, ut idem pro tropica illa voce aliam propriam, adhibita solida demonstratione verbi Dei, substituat. Nam qui nostram falsam opinionem de aliqua re vult tollere, debet suam veram pro ea substituere, veramque ac certam esse demonstrare. Non enim profecto id agendum est, ut Scripturae dicta ac sensus incerti aut nulli sint: sed ut pro male intellectis recte accepti substituantur. Sicut qui malam alicuius loci nocisque versionem vituperat, debet veram idoneamque vocem pro ea, non sine probatione, substituere. Boni et enim medici est, non tantum urere ac secare, ubi opus est, sed etiam usta illa sectave loca sanare.

Septimo: Idem tenetur suam illam novam nocem aut phrasin ita cum reliquis praecedentibus verbis et sensibus, imo et cum similibus locis conferre ac conferruminare, ut omnia exacte respondeant: non aliter ac is, qui de pariete aliquem putrem, fragilem, corrosumve, aut alioqui non convenientem lapidem eximit, tenetur alium convenientem substituere, et cum reliquis adiunctis totoque muro aptissime concinare: alioqui periclitatur tota compages ac aedificium, facileque inde apparet, istum correctorem aut novum artificem, non veram idoneamque vocem pro exempta substituisse.

Octavo: Recte videntur quidam monere, quod donec pro tropica voce alia vera proprieque accepta non sit subiecta, vel saltem sensu ac cogitatione subintellecta, id dictum ad aliquam solidamque magnae rei demonstrationem inutile sit: incerta enim eius vera sententia fluctuat. Quare, si quis magni momenti usus sententiaque haberi debet, oportet vel saltem cogitatione aliquam aliam propriam, liquidoque verum sensum exprimentem subiicere, idque rectissime a se factum esse evidentissime demonstrare.

Nono: Scriptura articulos fidei, et alia quasi singularia dogmata solet propriis verbis perspicueque, praesertim in suis primariis sedibus, proponere, nec ea obscuritate sermonis involvere. praesertim autem id Dominus ac praeceptor noster erga suos Apostolos factitavit, quibus omnia solitus est explicatius exponere, aut certe postea explicare, etiam si quid prius obscurius proposuerat.

Decimo: Illa quoque ineffabilis bonitas providentiaque Dei merito celebratur, quod etiam si alicubi aliquid figurate aut obscure dixit, id tamen mox vel ibidem, vel alibi clarius ac luculentius propriisque verbis exposuit, ne ulli occasio errandi daretur. Quare loca obscuriora per multo evidentiora, de eadem tamen re agentia, exponenda esse docet August. aliique Patres.

Undecimo: Harum pleraeque regulae sunt hactenus prolixius a doctis, praesertim in disceptationibus de sacra coena tractatae, maximumque usum in expendendo eo aliisque textibus ac controversiis habent. Quare solerter adhibendae sunt, cavendumque ne quovis figmento humanarum fraudum, verisimiliumque sermonum agitemur. Nihil enim facilius est, quam dicere, Tropus est, figura est, modus quidam dicendi est, Hebraismus est, ut graviter Aug. lib. De Doct. Chr. 3. cap. 10. monet. Omnia igitur confirmata ac certo demonstrata esse debent in religione, praesertim vero in tam sacrosanctorum oraculorum commutatione: ne dicto citius, nobis dormitantibus ac stertentibus, pro Dei verbo diaboli verbum in nostram aliorumque perniciem obtrudatur.

Duodecimo: Multi hoc tempore volentes demonstrare tropum loci alicuius, satis habent unum aut alterum exemplum, utcunque simile proferre. Quod quid aliud est, quam a particulari ad universale argumentari? Pro declaratione forte hoc satis sit, at pro evidenti demonstratione nequaquam. Quare in locis controversis, unde magni momenti dogmata extruuntur, necessariae probationes troporum adducendae sunt, probandumque est, quod eo ipso loco Scriptura tali tropo usa sit, atque eo aliove modo certa loci vox necessario accipi debeat.

13. Vox impropria aut ex sua sede in aliam translata, debet diligenter cauteque examinari. Nam in consideratione vocabulorum, cum vel per tropum aliquem a sua primaria significatione, ad aliquam impropriam deflexerunt, vel ab alia, quasi arte aut foro, vel professione in aliam translata sunt, semper primum illa prima significatio, aut usus eorum, diligenter expendenda est: deinde occasio, ratio, aut modus deflexionis ad hanc impropriam: denique terminus aut meta, quousque haec nova impropriaque vocis significatio sit progressa. Semper enim, quantumvis procul deflexae aut etiam detortae voces a suo proprio nativoque usu ad improprios iam quasi procul recesserunt, nihilominus aliquid illius primae ac nativae originis secum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.