Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 927 --

164 tametsi ibi sit potius Hebraismus in coniunctione Cum, ut alibi dictum est. Est etiam plena Regula, quod aliquando assertiva conditionaliter, et conditionalia interdum assertive dicantur.

19 Alias ius aut quasi potentia, ut Physici loquuntur, in dicendo respicitur: alias factum, actus aut praxis: ut cum Christus dicitur pro omnibus, aut pro toto mundo mortuus: de iure, quod omnibus salus per eius mortem acquisita sit, dicitur. Seu de potentia, quod omnes per eum salvari queant. Alias vero de facto dicitur, Pro multis passus, ut filios Dei dispersos congreget, Iohan. 11. Ubi actus, factum aut praxis indicatur, eo quod non omnes salvantur reipsa, qui alio qui redempti passione Christi fuerant. Ipse quidem actu passus est pro omnibus, sed non actu salvantur, aut omnibus actu eius passio prodest. Sed de hac progressione vocis a primis causis ad ultimos fontes, alibi prolixa Regula habetur.

20 Alias aliquid dicitur ob mox futurum. Sic vocatur miserrima Dido ob futuram calamitatem, et Pamphila in Adelphis virgo, quia paulo ante fuit. Quod ergo paulo ante fuit, aut mox erit, iam adesse videtur.

21 Alias aliquo respectu. Mundanis controversiis infimos vestrum praeficite, 1 Corinth. 5. Mox exponit, se id non simpliciter praecipere, sed ut eos confundat, ac indicet eos tam parvi facere debere res terrenas, et tam alienos esse a litibus, praesertim coram gentilibus, ut vel imperitissimorum fratrum ineptissimis iudiciis potius acquiescere deberent.

22 Omnino diversi sunt respectus aut relationes, in quas aliquando loquens intuetur: quod diligenter observandum est. Pigmalionis opes dicuntur apud Virgilium, ob votum et cupiditatem eius. Sic et Tolumnius augur dicitur a Turno felix, ob votum ac spem, qui mox interficitur. Eunuchus: Nihil ad illam nostram, scilicet voto, non re nostram. Lucae 5, Naves dicuntur submergi, cum essent in periculo ac metu submersionis. Virginem Demea bis in Adelphis vocat eam, quam peperisse narrat.

23 Alia pro aliis ponuntur: sive quia vicina sunt, sive quia aliquo modo coniuncta esse solent: ut ענו עני anu et ani, mansuetus et afflictus: sive quia similitudo est illarum rerum, unde Metaphorae, Parabolae, Proverbia, Similitudines petuntur.

24 Vicina sese invicem indicant: ut, Afflixerunt pedes eius compedibus: Ferrum venit in animam eius, id est, captivus fuit. Alioqui si prorsus fuisset vinctus catenis, quomodo potuisset in carcere ministrare? Psalm. 105, Iael dedit Siserae butyrum, id est, lac. David iuravit se non ascensurum lectum aut dormiturum, donec reperiat locum arcae aut templo, id est non conquieturum: species pro genere. Sic Germani: ich will mein haupt nicht sanft legen. Cicero dicit pro P. Sylla, se confodisse quinque cives, Filii venerunt ad partum, nec vis est pariendi. Ob similitudinem indicat summum discrimen. Canis non mutivit apud Israel, per aliud indicatur.

25 Rei unius gradus sunt: alias de perfectissima re, alias de mediocri, alias de infima idem vocabulum dicitur. Sic bonus et iustus, sapiens, perfectus, etc. Sic alibi de summo gradu solus Deus pronunciatur sapiens: alibi etiam pii, atque adeo mulieres, nempe in infimo gradu, sapiunt. Solus Christus est lux, in summo gradu aut plenitudine, Ioan. 1. ac contra omnes docti, Matth. 5. Solus Christus habet plenitudinem spiritus, Iohan. 1. contra etiam septem diaconi, Act. 7. Sic plenitudo gratiae, spiritus ac donorum soli Christo tribuitur, Ioan. 13. contra etiam septem diaconis, Act. 6. In summo gradu solus Deus est pater, et solus Christus praeceptor, Matth. 23. Alibi etiam Paulus se gloriatur patrem Corinthiorum et Galatarum. Ioann. 7, Doctrina mea non est mea: prius intelligitur de inferiore gradu, posterius de superiore. Doctrina est mea, ut legati aut doctoris: non est mea, ut authoris, aut quasi meum quoddam inventum aut commentum. Mea igitur est in inferiori gradu, sed in summo gradu solius Dei est. Sic Evangelium Pauli, non erat Pauli: scilicet in summo gradu non erat Pauli, sed in infimo, ut legati. Iohan. 5, Non quaero voluntatem meam, sed patris: id est, non meam ut mittentis tanquam ipse excogitaverim, sed meam ut missi aut obedientis. Ibidem: Pater non iudicat, scilicet ut minister, et quasi executor, sed ut mandator. Non filius iudicat, sed Moses. In summo gradu Deum nemo vidit unquam, nisi solus filius: at in medio gradu, Moyses: in inferiori, multi.

26 Aliquando de inferiore, ut de summo, pronunciatur. Qui diligit alium, legem implevit. Consummatio legis est Charitas. Secundum est primo simile. Matth. 22: Bonum est mulierem non attingere, id est commodum: mox dicit, bonum esse uxorem habere. Sanctificatur per mulierem, et mulier infidelis per virum. Et: Liberi vestri sunt sancti: nempe suo gradu sanctitatis. Sic in Psalmis modo hic, modo ille, ob haec aut alia bona beatus esse praedicatur: ut Psal. 32 is dicitur beatus, cui remissa sunt peccata. Ps. 127 is dicitur beatus, qui habet maturae aetatis liberos. 1 Cor, 5. Expurgate vetus fermentum, sicut estis azymi: videtur textus secum pugnare: sed erant quidam azymi imputative et inchoative, non autem integra perfectione. multum enim adhuc pravi fermenti erat, quod eos iubet expurgare.

27 Nomina praesertim adiectiva, aliquando relativa sunt, et ratione aut respectu sui generis aut speciei, seu collata ad alia sui generis, talia esse dicuntur: ut Aristoteles in quit, alias granum milii dici magnum, alias contra, montem parvum: sic alias preciosum quid dicitur, alias vile, quod tamen est multo carius altero. Sic sumus et azymi et fermentati: azymi imputatione, fermentati reliquiis peccati. Sic laudatur villicus iniquitatis in suo genere. Sic et impii tum prudentes, tum stulti dicuntur: prudentes in sua generatione aut suis rebus, et contra stulti in spiritualibus.

28 Valde multa aliquo respectu dicuntur, ut paulo ante dixi. Sic comparatione maioris mali, reste Aristotele, minus pro bono habetur. Sic Samaria est iusta prae Iuda. Sic Germani dicunt: Filia facit matrem probam: dum scilicet filia multo est matre turpior.

Hoc modo respectu Christianismi praecipit, ut unusquisque maneat in eo genere vitae, in quo sit conversus: non quod non liceat mutare eam, sed ratione Christianismi nemo debet mutare, quasi Dominus servis aut maritis non sit perinde propitius.

29 Contraria vel vocabula, vel epitheta, aut res eidem, sed diverso respectu tribuuntur. Salus aeterna

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.