Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 926 --

163 successus habeo Sic Deus dicit se dedisse populo leges non bonas, Ezech. 20. Et legem augere peccatum, et operari iram, Rom. 4 et 7, scilicet per accidens, nostroque vitio. Sic negat Deus Ierem. 7, Isa. 1, se mandasse Israelitis de sacrificiis, scilicet talibus, qualia illi per accidens iam suis erroribus finxerant: nempe quae valerent ex opere operato, sine vera fide et Meschia ac poenitentia, sicut et initio Isaiae reiiciuntur.

Sicut res ipsae dicuntur esse, cum tamen aliae quidem actu, aliae tantum potentia existant: ita etiam verborum significationes, alias de sola earum potentia, alias de actu accipiuntur: quemadmodum etiam nulgo alias dicimus aliquem edere caseum, qui iam ipso opere et actu edit, alias qui solet aut potest edere eum. Dicimus aliquem non bibere vinum, eo sensu, quod iam non bibat: alias quod omnino bibere nequeat, neque soleat. Notant hanc Regulam etiam Pontificiae decretales, lib. 3. hisce verbis: Multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. De qua re alibi prolixius actum est.

6 Alias secundum rei veritatem, idque exactam. Ioan. 8, Si ego de meipso testificor, testimonium meum est verum, id est fide dignum. Talia sunt pleraque Scripturae dicta ac sententiae.

7 Alias secundum communem quandam opinionem, apparentiam aut existentiam. Ioan. 5, Si ego de meipso testor, testimonium meum non est verum: id est, Sic omnium hominum more ac opinione receptum est, ut cum omnes sint mendaces, et sui nimium amantes, nulli de seipso gloriose, ac in suum commodum testanti credatur. Huc possis referre, quod Christus dicit Ioan. 15, Si non venissem et locutus essem eis, peccatum non haberent. Nunc autem non habent, quod praetexant peccato suo: id est, Possent aliquam speciem insontium sua excusatione sibi accersere, ut ibidem ex posteriore parte Hemistichii apparet.

8 Alias secundum hominum opinionem, eamque usitatam quidem, sed plerumque falsam. Sic Christus dicitur filius Iosephi, et ille ipsius pater: ita testimonium Christi de seipso falsum est, Christus est scandalum, est stulticia, et quod stultum est Dei, scilicet, ut ab hominibus habetur ac vocatur. Ioan. 7, Vos nostis quis sim, et unde sim: scilicet, ut vos falso opinamini et iactatis. Si caeci essetis, peccatum non haberetis: id est, Vos nostra opinione minime caeci estis, sed tunc liberum arbitrium habetis, tum estis docti in sacris, ideo securi peribitis. Iohann. 9. Non veni propter iustos, id est, qui se esse iustos somniant. Sic secundum alienam opinionem aut dubitationem quaerit Baptista per Apostolos ex Iesu, An ipse esset verus Meschias, aut alius sit expectandus, cum ei antea luculentissimum testimonium dedisset, quod ipse sit verus Dei agnus, et nullus alius. Sic Paulus dicit Gal. 2, se cum Petro contulisse, ne quo modo frustra cucurrisset, id est, ut aliis eximeret illam pravam dubitationem de sua doctrina, ut eam illa noxia suspicione liberaret.

9 Alias secundum solam quandam externam speciem. Sic, Accedit regio, Act. 27. Ut, Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt: sic, Finis et columnae terrae, lingent pulverem pedum tuorum: id est, se incurvabunt coram te, ut videantur lingere. Sic forte Gen. 3, Comedes terram: Linguis micatore trisulcis. Sic descriptiones caeli tristis aut laeti in sacris et tragoediis fiunt: quia tale miseris tristi tempore videtur, et laetum laetis. Sic exponunt, quod montes concurrerint navigantibus Miniis in Argo: quia navigantibus inter angustias promontoriorum, anteriora, ad quae accedunt, videntur a se invicem digredi, et posteriora loca denuo videntur congredi. Sic Pilatus vocat Iesum in inscriptione regem Iudaeorum: non secundum rei veritatem, suo iudicio, sed secundum accusationem et hominum sermones. Verum Deus ipsam rei veritatem sic testatam esse voluit. Iam saturati estis, iam ditati estis, absque nobis regnastis, 1. Corint. 4. Respicit Corinthiorum stultas persuasiones de seipsis, et simul est ironia.

10 Vicinum huic est, quod saepe eadem vocabula tum veris, tum et simulatis rebus tribuuntur. Esa. 58, Per totas dies quaerunt et scire volunt me: id est, Sic simulant, talem speciem praeseferunt.

11 Alias sola nominis communicatione: ut cum idola vocantur Dii, seductores vocantur Prophetae, Apostoli et aedificantes, et seductores aut lupi nominantur pastores.

12 Alias per Mimesin: Ne attigeris, ne contrectaveris. Ioan. 7, Novimus unde hic sit. Et ibidem: Nostris me, et unde sim nostis. id est, iactatis vos nosse. quod etiam ad concessionem referri posset. Sic illud Terentii: Non est quod dicas, alium quaerebam, iter hac habui, peristi. Sic Ieremias alludens ad Chaldaicam vocem exactorum dicit, Ubi est madheva: veluti imitando exactorum crudeles exactiones et minacia dicta. Madheva enim illis erat aurum tributarium.

13 Alias per Ironiam. 1 Corinth. 8, Omnes scientiam habemus. 1 Cor. 4, Iam saturati estis, iam ditati estis, sine nobis regnastis.

14 Alias per concessionem quandam. 1. Cor. 4, Nos stulti ob Christum, vos aut sapientes in Christo: nos infirmi, vos autem validi: vos gloriosi, nos ignominiosi. Quod si etiam sermone imperitus sum, et non cognitione: 2 Cor. 11, id est, Fac sane me imperitum esse eloquentiae, ac non solidae sinceraeque Theologiae.

15 Alias per allusionem ad aliena verba: Ioan. 6, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Fidem vocat opus, alludendo ad eorum verba: Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Tale est illud Terentianum: Cur te ergo in hisce ego conspicor regionibus? T. Vobis fretus. P. Scis quam fretus. ubi illud Fretus posterius ponitur tantum allusione quadam ad responsum militis.

16 Alias secundum rei naturam. Sic aliqua dicuntur salubria aut insalubria, quia per se talia sunt. Sic Deus est omnibus palpabilis et obvius, aut facile agnosci potest, Actor. 17. et: Lex salutifera est, si per se inque natura consideretur.

17 Alias habita ratione personarum. Sic bonum fuisset Iudae non nasci. Bonum fuisset danti scandalum, prius fuisse submersum. Sic dicuntur medicinae ratione morbi et aegroti salubres. Aliud est per se notum, aliud nobis. Sic Deus est notus et ignotus hominibus Rom. 1. Act. 14, et 17, Per se quidem palpabilis, ipsorum autem culpa ignotus Deus, temporibus ignorantiae, ut ibi est. Sic: Lex est ministerium mortis, et auget peccatum.

18 Alias simpliciter aliquid dicitur, alias conditionaliter, et tamen sub specie simplicis sermonis. Cum omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus. Cum praeputium, quae legis sunt fecerit, Rom. 2. Quis mortalium omnia facit, aut quando tandem praeputium vere ea facit quae legis sunt? Non ergo illa simpliciter affirmantur:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.