Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 919 --

156 10 Aliquando et consequens, seu eam vocem quae primum sequitur, et nondum praecess it pronomen, relativum refert: ut Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis, Dominus diligit portas Sion.

11 Saepein eodem colo, in quo est antecedens, ociose relativa adhibentur: idque vel praeposita: ut Ios. 1, Ad terram quam ego do eis filiis Israel. Et Exod. 2, Et vidit eum infantem. Item 1 Sam. 21, Et mutavit eum vultum suum. Vel postposita: ut Levit. 14, Avem vivam accipiet eam. 2 Sam. 6, Michol autem, filiae Saul, non fuit proles ei usque ad mortem eius. Gen. 3, De arbore quae est in medio horti, dixit Deus, ne comedatis de ea. Rom. in fine: Potenti vos confirmare, soli sapienti Deo, per Christum Iesum, cui gloria in secula, Amen. Ubi Cui relativum abundat, sicut prius de ea re dixi, qui levis nodus multis textum obscuravit. Huius Hebraismi multa sunt exempla in novo Testamento. Matth. 21, Malos male perdet eos, et vineam suam elocabic aliis.

12 Non raro cum nomen aliquod deberet poni in obliquo casu, ponitur in nominativo, et relativum loco eius in obliquo: ut Nu. 5, Vir vir si deflexerit uxor eius: pro, cuiuscunque viri uxor deflexerit Iob. 3, Nox illa occupet eam caligo, pro noctem illam. Psal. 10, Dominus in caelo sedes eius, pro, Domini sedes est in caelo. Psal. 89, Caeli stabilis thronum tuum eis: pro, stabilies sedem ac regnum tuum cum caelis, seu quam diu caeli stabunt, Sic saepe Ego abundat, supplente eius locum ipsius obliquo. Gen. 24, Ego in via deduxit me. Sic 1 Sam. 15. Psal. 41.

13 Saepe in eodem colo ponunt et provocabulum Qui, quae, quod, et aliquod aliud pronomen relativum: ut Ios. 1, Quam Dominus Deus vester dat vobis ad possidendum eam. Et Esa. 58, Cuius non deficient aquae eius cum quibus oblectata es super eos. Ezech. 16. 1. Pet. 2. Cuius vulnere eius sanati estis.

14 Pronomen demonstrativum aliquando longius abest a non mine aut re monstrata. Iud. 5, Ipsa habitabat sub palma Debora inter Ramam et Bethol, pro, ipsa Debora.

15 Pronomina et relativa et possessiva, praesertim cum sunt adfixa, in eodem colo saepius repetuntur. Psal. 115, Auditor eorum et protector eorum est. Ierem. 6, Omnes ipsi praediti ipsi. 1 Sam. 9. Idem relativum bis repetitur, non affixum: Ascendite quoniam ipsum hodie invenietis ipsum. Mar. 9, Ingressum ipsum in domum interrogaverunt Ipsum.

16 Repetuntur et primitiva, altero existente soluto, altero affixo: Psal. 51, Tibi, solum tibi peccator sum.

17 Per Enallagen aliquando alia relativa pro aliis ponuntur: ut pro relativo Qui, ponitur Is: posses dicere demonstrativum poni pro relativo. Iud. 1, Septuaginta reges pollices manuum eorum abscissi fuerunt colligentes sub mensa mea: id est. 70 reges quorum pollices manuum et pedum erant abscissi, colligebant sub mensa. Psal. 72, Liberabit pauperem vociferantem, et inopem, et non adiutor ei: id est, cui non estadiutor. Sic Luc. 2, Erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser, haec processerat in multam aetatem, pro, quae processerat. Sic Act. 10, Annuncians pacem per Iesum Christum, hic est omnium Dominus: pro, qui est omnium Dominus.

18 Pronomina aliquando non suo loco ponuntur. Idola argenti sui, pro, Idola sua argentea. Hoc est illis in affixis pronominibus valde crebrum: ut supra in Nominis constructione monui.

19 Item צו zu, hic, pro Ascher, qui. Psal. 32, Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi.

20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut Gen. 44, Et dixit Laascher, id est ei, qui. Item: Et iussit eth Ascher super domum, id est, eum, qui erat super domum.

21 Relativum cum antecedente construi debet in genere, numero, in casu non item. Crebro tamen fit, ut etiam in casu construatur: sive quia antecedens se accommodat ad casum et constructionem relativi, seu contra antecedens se accommodat ad casum relativi interdum, ut in hisce exemplis apparet: Populo ut placerent quas fecisset fabulas, pro fabulae. Sermonem quem audistis non est meus: pro, Sermo quem audistis. tametsi hoc tantum vulgata versio habeat, Graeca veritas non item. 1 Cor. 10, Panem quem frangimus, an non communio corporis Christi est? pro, panis, quem Matth. 21, Lapidem quem reieceruntaedificantes, pro, lapis. Ioan. 2, Haec est promissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam: pro, vita aeterna. Mar. 6, Quem ego decollavi Ioannem, iste est: Iste est Ioannes, quem ego decollavi.

22 Aliquando contra, idque apud Graecos admodum crebro fit, ut relativum sequatur casum et constructionem antecedentis. Fit vero tanto durior, et quasi obscurior oratio, si simul postponatur antecedens relativo: ut Terent. Restitue me, in quem accepisti locum: pro, Restitue in eum locum, in quo me accepisti. Rom. 6, Obedivistis ex animo, in quem traditi estis typum doctrinae: tametsi hoc potius ad illud prius pertineat. Dicendum enim fuisset secundum communem morem, Obedivistis ei typo aut formae doctrinae, in quem typum, aut in quam formam doctrinae traditi, vel traducti estis. Horum utrumque ad Graecismum referunt.

23 Relativum Qui, quae, quod, saepe cum antecedentibus construitur, non vocis, sed sensus habita ratione. Rom. 9, Ut ostenderet divitias gloriae super vasa misericordiae, quos vocavit nos. ubi Quos, non proprie cum Metaphora vasa construitur, sed cum eo quod illa significant, cum hominibus electis, per vasa misericordiae significatis. Col. 2, Neque obtinens caput, ex quo totum corpus, etc. Caput in Graeco est feminini, Ex quo masculini: sed constructio respicit sensum, intelligens per caput ipsum Christum quem relativum refert.

24 Construitur aliquando relativum genere cum sequente, non cum antecedente voce. Ephes. 1, Qui est arrhabo haereditatis nostrae. Antecedens est πνεύμα , spiritus, apud Graecos neutri generis.

25 Relativum aliquando sine antecedente ponitur. Psal. 115, Auxilium et clypeus eorum ipse est: eorum scilicet, qui sperant in eum. Videtur esse relativum sine antecedente. Sic Marc. 9, Ubi vermis eorum non obit, et ignis non extinguitur. Non praecessit antecedens quorum, sed facile est subintelligere, damnatorum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.