Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 917 --

154 Item Num. 32, Terra pecorum, et locus pecorum, id est, Locus vel terra apta alendis pecoribus. Iud. 1, Vir contentionis fui ego, et populus meus cum Amon valde: id est: magnam contentionem habui. Non habitum contentiosus, sed actionem, nempe litem, significat. Panem impietatis comedent, et vinum iniuriarum exhibent, id est partum iniuste. Act. 7, In flamma rubi, id est, in rubo visa.

36 Ac in universum omnia ea accidentia Hebraei hoc modo per substantiva exprimunt, quae quoquo modo ad aliquod subiectum pertinent: ut Deut. 32, Iacob est funiculus, seu possessio haereditatis eius: id est, possessio haereditaria. Eodem capite: Invenit eum in terra deserti, id est, in terra deserta. Isa. 26, Terra rectitudinum: id est, terra recta. Psal. 119, Beati recti viae id est, per rectam viam ambulantes. Esa. 53. Disciplina pacis, id est dans, merens pacem, seu acquirens pacem. Ephes. 2, Princeps potestatis aeris spiritus, id est, Princeps (ut ita dicam) potestans seu compos regionis aereae. Ephes. 1, In laudem gloriae Dei, pro, gloriosi Dei. Ibidem. 4, Sanctitas veritatis, pro sanctitate vera. Ibidem: Vetus homo corrum pitur per cupiditates deceptionis, id est deceptrices. Gal. 3, Ut promissionem spiritus accipiamus per fidem, id est, promissum spiritum. Heb. 7, Adiunctio spei melioris, id est, adiuncta spes melior, vel potius ipsa promissio introducens spem meliorem. Alias active, alias passive, alias etiam materialiter tales loquutiones accipiuntur: ut Rapina alicuius, quam is rapuit, velque ei ablata est, aut de eius rebus facta: ut, Praeda pauperis in domibus vestris est, Isa. 3, id est, quibus David divinitus affectus est, dum sunt illi factae tam benignae promissiones misericordiae, ibi sunt misericordes promissiones. Sic eadem loquutio accipitur Isa. 55, Percutiam vobiscum foedus aeternum misericordias Davidis fideles: id est, Certas et ratas promissiones olim Davidi datas, vobis instaurabo et servabo: nempe de Meschia filio Davidis eiusque regno, ac felicitate inde vobis proventura. Vas auri aut argenti. Donum iustitiae, id est, iustitiam donatam, Rom. 5.

37 Ex tali ambiguitate ortum est etiam certamen Osiandri, qui iustitiam Dei, qua iustificemur, passive intellexit de illa substantiali iustitia, qua Deus ipse iustus est: contra nostrae Ecclesiae intellexerunt active, iustitiam Dei esse meritum Christi, quod nobis Deus largiatur ac imputet. Sicut et Augustinus testatur, iustitiam Dei vocari non eam, qua ipse iustus sit, sed qua nos iustificet. Dicitur igitur obedientia Christi nobis imputata Dei iustitia, ob quinque causas. 1 Quia sola coram Deo valet, ut Lutherus vertit, aut pro vera iustitia a Deo censetur. 2 Quia nobis a Deo per imputationem donatur. 3 Quis ipse filius qui eam praestitit, est verus Deus. 4 Quia eam Deus mirabili consilio ac mysterio excogitavit, et proposuit generi humano, ut omnes per eam, et per nullam aliam serventur: quia sicut Paulus huc respiciens inquit Rom. 10, Dum propriam iustitiam statuere volunt, iustitiae Dei subiecti non sunt. 5 Et denique quia est instauratio, vel instaurat imaginem iustitiae divinae, nobis initio inditae.

38 Quod autem talis locutio Scripturae usitata sit, ut id alicuius dicatur, quod ille probat, ac pro tali habet, patet ex hisce exemplis: Iac. 1, Ira viri iustitiam Dei non operatur: id est, Irati non solent ea opera praestare, quae Deus pro iustis habeat, eique grata sint. Ioan. 6, Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Hoc est opus Dei, ut credatis, etc. Opus Dei ibi significat opus a Deo mandatum, eique placens ac probatum. 1 Pet. 2, Hoc est gratia, si quis propter conscientiam Dei, sustinet molestias. Omnino crebro admodum obscurae sunt tales locutiones: ut Ezech. 20, Abiicite abominationes oculorum vestrorum. Hic imperitior putaret significari res quas illorum oculi abominabantur, cum illi eas in maximo precio habuerint. Indicantur enim idola eorum, quae dicuntur fuisse oculorum ipsorum, quia toti ex eis pendebant, in ea perpetuo respicientes: at Deo erant abominationes.

39 Aliquando hoc modo construuntur etiam ea nomina, quae eandem rem significant: ut Psal. 4. Lutum coeni, terra pulveris: spiritus Pythonis, id est, ille malus genius, qui vocatur Python, Act. 16. Sic sunt, similitudo imaginis: et vulgaria illa, Maiestas regis, vis Herculis, spiritus daemonii impuri, Luc. 4. pro, Habebat daemonium impurum.

40 Quod si praeter illud accidens pronomen quoque possessivum subiecto seu substantiae, quod Hebraei vocant affixum, addendum sit, affigunt illud plerunque nomini significanti accidens, cum proprie ad substantiam pertineat, ut Deut. primo, Vos estis accincti armis belli vestris, id est, armis vestris bellicis. Esai. 2, In illa die proiiciet homo idola argenti sui, et idola auri sui: id est, idola, sua argentea, et idola sua aurea. Iud. 8, Det mihi unusquisque vestrum inaurem praedae suae: pro, inaurem suam praedatam, seu praeda acquisitam. Psal. 41, et Ier. 20, Vir pacis meae, id est, vir mihi pacatus et amicus. Vir litis meae, id est, vir mecum litigans. Filius dilectionis suae, id est, filius suus dilectus. Col. 1, Uniusquisque habebat vas perditionis suae in manu sua: pro, instrumentum suum, quo alios perderet. Dabo gentes haereditatem tuam: pro, Dabo tibi gentes in haereditatem.

41 Duo adiectiva aut epitheta, in duo abstracta commutata, per regimen connectuntur: ut Zach. 11, Proiice ad figulum magnificentiam gloriae: quasi dicat, precium magnificum et gloriosum. tametsi hoc pertineat ad Regulam supra positam.

42 Atque haec quae diximus de substantia et accidente, si tantum vel in subiecto, vel in praedicato ambo inveniantur, dici etiam possunt, cum substantia est in subiecto propositionis, accidens vero in praedicato. Nam eadem ratione per substantiva nomina illa accidentia exprimuntur: nisi quod constructio, seu cohaerentia illarum vocum, est diversa. Psal. 115, Idola eorum sunt argentum et aurum: pro, argentea et aurea. Cant. 1, Trabes domorum vestrarum sunt cedri, pro, cedrinae. et Cant. 5, Palatum eius dulcedines, id est, sermo est suavissimus. Psal. 119, Omnes viae tuae veritas, id est verae. 1, Corinth. 1, Christus factus est nobis iustitia, sapientia, sanctificatio: id est, noster iustificator, doctor et sanctificator. Christus est scandalum, aut stulticia. Qui Hebraismus habet maiorem emphasin, ut Ter. Tu es mera sapientia.

43 Huc quoque referri potest et illa constructio, cum substantivum est in subiecto: accidens vero in praedicato ponitur cum litera ל Lamed significante In: ut Ies. 4, Die illa germen Domini erit in magnificentiam et gloriam, id est magnificum et gloriosum. Verum Hebraismus plus dicit. Indicat enim eum non tantum sore gloriosum, sed et aliis gloriam allaturum. Gen. 17, Eris in patrem gentium, id est pater gentium. Aliquando

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.