Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 916 --

153 pro spiritualibus. Iohan. 3, Quod natum est ex carne, caro est: quod natu est ex spiritu, spiritus est.

21 Alii hunc Hebraismum sic notant, ut dicant, poni abstractum pro concreto et eius subiecto. Verum haec regula, ut caetera inepta non est, ita aliquanto angustior videtur esse quam sit res, ut postea patebit. Verum hoc forte rectius ad caput de Nomine referri posset.

22 Aliquando cum adiectiva aut concreta duplicanda sunt, duplicant etiam sacrae Literae hunc Hebraismum, videlicet ut et alterum adiectivum mutent in abstractum, simulque pro concreto ac subiecto ponant: et alterum adiectivum itidem in abstractum commutatum in genitivo ponant: ut, Abominatio desolationis, Dan. 9, 11, 12. Matth. 24. pro idolo, errore, aut seductore abominando, et omnia desolante aut vastante. Ose. 9, Desiderabile argenti tui, pro rebus, instrumentis, aut vasis argenteis, desiderabilibus aut preciosis. Prius abstractum ponitur pro concreto et subiecto, id est, pro re abominabili aut desiderabili: posterius vero, pro alio concreto adiectivo. Sic etiam cum plura adiectiva aut epitheta connectere deberet eadem forma orationis, variat, ut 1. Tim. 3, Habentem liberos in subiectione cum omni honestate, id est, subiecta et honesta.

23 Nonnun quam etiam substantiam et accidens, tanquam res omnino diversas, in eodem casu ponunt, iungendo per coniunctionem Et: vel etiam sine coniunctione: ut, Veritas et iudicium. Ier. 41, id est verum iudicium. Ut dem vobis finem et expectationem. Ier. 29, id est finem expectatum. Quoniam exaudiet Dominus vocem meam, supplicationem meam, Psal. 116. id est, supplicem vocem meam. Misericordia et veritas non deserent te, Proverb. 3. id est vera et constans misericordia, benignitas, seu beneficentia. Sic Virgilius: Pateram impiger hausit Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio praeposita, tum et pronomen subiunctum aut affixum iteratur: quorum utrunque Hebraeis usitatum est: ut, ex uteto, exaurora: id est, ex utero aurorae: repetitur praepositio, Ex. Tibi tibi peccavi: repetitur pronomen Tibi. Ioan 1, Ex Bethsaida, excivitate Andreae: pro, Ex Bethsaida civitate Andreae. Iohan. 2, Erat Ierosolymis in Paschate, in festo: pro, in festo Paschatis.

24 Tali Hendiade aliquando etiam Latini utuntur, praesertim poetae. Lucanus 6, Chalybem frenosque momordit, pro, frenos chalybeos. Georg. 2, Pateris libamus et auro, pro aureis pateris. Georg. 3, Nec mihi displiceat maculis insignis, et albo. Aeneid. 1, Molem et montes insuper altos posuit: pro, molem altorum montium, vel molem montanam, aut molem montium instar.

25 Aliquando adiectivum exprimitur per verbum. Rom. 11, Dedit eis oculos non videre, aures non audire: id est non sentientes, insensatos. Tale est: Qui habet aures ad audiendum, audiat: id est, aures audientes, non surdas, is attente audiat, eisve utatur.

26 Substantivum in accusativo vel ablativo cum praepositione ponitur pro adverbio. Iudica iustitiam, Proverb. 31, pro, Iudica iuste. Os suum aperit in sapientia, ibidem: pro, sapienter.

27 Substantivum per appositionem positum loco adiectivi. Praecepisti testimonia tua, et veritatem tuam valde, Psal. 119, pro, Praecepisti admodum observari testimonia tua iusta et vera.

28 Substantiva coniuncta per Et, quorum alterum Latinis est genitivi casus: ut Dolores tuos et conceptus tuos, Gen. 3, pro, Dolores conceptuum tuorum. Ex omni vivente, ex omni carne, Gen. 6, pro, Exomnibus viventibus universae carnis. Sic omnino videtur intelligendum esse illud Psal. 110, Ex utero, ex aurora, id est ex utero aurorae, ros iuventutis tuae. Afferte Iehova gloriam et fortitudinem, Psal. 96, pro gloriam fortitudinis. Lux orta est iusto, et rectis corde laeticia, Psal. 97, pro, Lux laeticiae sata est iusto, sive rectis corde. Non possum (subaudi ferre) iniquitatem et coetum, Ies. 1, pro, iniquitatem coetus, vel potius coetum iniquum. Postquam combusserat rex volumen et verba, Ierem. 36, pro, volumen verborum, id est, in quo erant descripta verba. Sic forte est: Ut dem vobis finem et expectationem, Ier. 29.

29 Substantiva eadem repetita: coniunctione interposita: ut, Lapis et lapis, mensura et mensura, Proverb. 20, pro, Diversa pondera, et diversae aut duplices mensurae.

30 Substantivis in nominativo, altero substantivo subsequente in genitivo, utuntur Hebraei pro adiectivis, seu pro integra sententia: ut, Gravitas lapidis, et pondus arenae, Proverb. 27, pro, Gravis lapis est, et ponderosa arena.

31 Substantivi eiusdem geminatio, loco pronominis. Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam eius exibit, Ezech. 46. id est per eandem.

32 Substantivi geminatio includens distributivum nomen. Ut, In mane, in mane, Exod. 30, pro singulis matutinis.

33 Substantivum plurale in genitivo, ad exprimendum superlativum. Botri amaritudinum sunt eis, Deut. 32, pro, Botri amarissimi. Substantivum pro adiectivo: Multitudo populi cecidit, 1 Sam. 1, pro, Multi populi corruerunt, vel etiam numerosus populus. Sit via eorum tenebrae et lubricitates, Psal. 35. Eduxit me e loco coeni, Psal. 40. pro coenoso.

34 Subauditum substantivum. Non audivit verba Iephthe, quae misit ad eum: subintellige per legatos, Iud. 11. Misit rex et congregavit, etc. subintellige nuncios, 2 Reg. 13. Sic etiam Adiectivum non semper suo substantivo tribuitur, ut Medium in penetralibus hostem, pro mediis in penetralibus.

35 Atque his modis Hebraei non tantum ea nomina construunt, quae quasi possessoris personam exprimunt, sicut Latini faciunt, qui in genitivo possessorem ponunt: sed etiam ea ad quae quis aptus, inclinatus addictusve significatur: ut Exod. 4, Vir verborum, id est aptus ad verba seu sermones, eloquens. Et Gen. 9, Noah coepit esse vir terrae: id est, addictus fuit agriculturae. Exod. 15, Dominus est vir belli.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.