Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 914 --

151 40 Quod et Quoniam, nonnunquam ferme abundant: ut 1 Reg. 1, Tu dixisti Domine mi rex, quod Salomon filius tuus regnabit post me: poterat simpliciter dici. Tu domine mi rex dixisti, Salomon filius meus regnabit post me. Iohan. 1, Et dixit quod non sum ego Christus.

41 Sicut. non quantitatem, sed tantum qualitatem, crebro denotat: ut, Sancti estote, sicut et ego sanctus sum. Tanta sanctitate quanta Dei est, nemo praeditus esse potest, sed imitari naturam illius sanctitatis pii debent. Estote benefici, sicut et pater vester caelestis, qui patitur lucere solem suum super bonos et malos. Tale est et illud: Sicut et nos remittimus debita. De significationibus abusivis quarundam Coniunctionum, dixi in capite De non causa, ut causa,

DE CONSTRUCTIONE NOMINIS.

1 In parte tantum simplicis orationis, ut vel in subiecto, vel in praedicato (ubi una tantum quaedam res significari videtur) saepe tamen aliud est tanquam subiacens, subsistens, ac veluti substantia quaedam, quod nos iam docendi gratia nomine Substantiae notabimus. Hebraei vocant Diabar, Rem. Aliud vero est veloti quiddam quoquo modo accedens huic subiecto, quod nos Accidens appellabimus. Hebraei vocant Thoar, Formam: ut, Vir bonus et prudens, ensis Evandrius. Saulus Tharsensis est doctor Christianus. In his exemplis Vir et Saulus sunt nobis substantia: Bonus vero, Prudens, et Tharsensis sunt accidens.

2 Substantiam Latini et Graeci per nomen substantivum, cui etiam appellatio haec inde contigisse videtur, Accidens vero plerunque per adiectivum exprimunt: ut, Voluptas, blanda domina. Hoc Rabini vocant Formae, illud Rei nomen.

3 Aliquando etiam utrunque per substantivum denotant, ponendo alterum in genitivo: ut, Vir magnae eruditionis, Homo spectatae fidei, Ensis Evandri: pro, Vir eruditus, Homo fidus, ensis Evandrius.

4 Hebraei autem substantiam quidem per substantiva efferunt: accidens vero ei inhaerens quanquam et per adiectiva interdum denotent: ut, Luminaria magna, luminare magnum et parvum: tamen adeo saepe per substantivum, mutato concreto in abstractum, efferunt, ut optimo iure phrasis haec linguae huius idiotismus dici queat: ut Luc. 16, Oeconomus iniustitiae, id est, iniustus. Gal. 6, Spiritus lenitatis, id est lenis. Prov. 11, Vir benignitatis, id est benignus. Vas electionis, misericordiae aut irae, auri, preciositatum, figuli.

5 Communis vero sententia est peritorum sermonis Sacrarum literarum, quod magis Emphatica sit abstracta hoc modo posita, quam concreta: tametsi hoc etiam Latini Grammatici dixerint: ut multo est significantius, Tu es sapientia, quam sapiens.

6 Cum aut substantia et accidens quod ei inhaeret, unum quiddam efficiant: solent etiam nomina illa substantiva inter se unire ac connectere, alias quidem aliter, plerunque tamen ita, ut alterum (loquor iam propter rudiores, respiciendo ad Latinum sermonem) in genitivo ponant, alterum vero in eo casu, quem aliqua adiuncta vox (ut verbum vel praepositio) postulat. Mammona iniquitatis, Luc. 16, Rex benignitatis, 1. Reg. 20.

7 Ponunt autem in genitivo plerunque, sicut et Latini, nomen quod accidens significat: ut, Dies laetitiae, Scutum Achillis. 1. Sam. 7, Agnus lactis, id est lactens. Marc. 13. Abominatio desolationis, id est, abominatio desolans. Col. 1, Filius dilectionis: id est dilectus. Et 3 cap. Vinculum integritatis, id est, integtitatem conservans. Psal. 76, Montes praedae, pro montibus praedatoriis, id est, imperiis latrocinantibus. Viscera misericordiae, id est, misericordia, cor misericors. Poculum benedictionis, 1. Corin. 10, id est, poculum benedictum.

8 Aliquando aut contra ponunt in genitivo nomen significans substantiam: accidens vero in alio quopiam casu, quem forma orationis postulat: ut Gen. 22, Electio sepulchrorum, id est, electa sepulchra. Iudic. 20, Ecce ascendebat universitas civitatis in caelum, id est civitas universa exurebatur. Ier. 33, Revelabo illis multitudinem pacis et veritatis. Ephes. 1, Divitiae gratiae: pro, dives gratia. Et 3. cap. Divitiae gloriae, pro, dives gloria, aut etiam divitiae gloriosae. Ad Ephes. 4, Ad aedificationem usus, id est, ad usum aedificationis. Gal. 3, Ut promissionem spiritus per fidem acciperemus, id est, promissum spiritum. Sic Rom. 5. Multo magis qui redundantiam gratiae, et donum iustitiae acceperunt: id est, donatam iustitiam, et redundantem gratiam. Luc. 21, Virtutes caelorum, pro, fortes et bene consolidati caeli, vel potius ipsi exercitus seu astra caeli concutientur. Ephes. 2, Interstitium maceriae, id est, interstantem maceriam. Rom. 9, Israel sectans legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit, id est, iustitiam legis seu legalem. Deut. 12. Electio votorum, pro electis votis. Isaiae 3, Congregabuntur collectione captivi, id est, sicut captivi collecti. Isa. 24, Auferet fulcrum panis, et fulcrum aquae. Psal. 30, Confitemini memoriae sanctitati eius: pro, memorabili sanctitati. Rom. 1, Patefit ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super impios et iniustos homines. 1. Cor. 1, Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes: id est, per stultam praedicationem. Mysterium voluntatis, pro, sacra voluntas. Similitudo imaginis hominis: Commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis hominis, id est, in imaginem similem homini. Rom. 1, Similitudo carnis peccati, Rom. 8, Misit filium suum in similitudine carnis peccati, id est, in carne simili peccatricis aliorum hominum carnis. 2 Cor. 4, Occulta turpitudinis, pro occultas turpitudines. Sic interdum etiam Latini loquuntur, ut in nomine ostendi, Regula 44.

9 Interdum igitur cum ita duo substantiva coniunguntur, ut alterum sit in genitivo possessoris, dubitare possis, utrum in adiectivum resolvas: ut Ephes. 3, Divitias gloriae, id est, gloriosas divitias, aut opulentam gloriam.

10 Interdum plures genitivos ordine connectunt. Psal. 43, Deus laeticiae et exultationis: id est, Deus laetificans, et exultare nos faciens. Roman. 1, Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis mortalis hominis, et volatilium. Apocalyp. 18, Fructus desiderii animae tuae abierunt a te: id est, fructus, quos anima tua expetit, quosve tu ex animo expetis.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.