Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 908 --

145 Gen. 12, Dic quod sis mea soror, ut benefit, vel bene fiat mihi. Ibid. Abrahamo vero bene fuit propter ipsam. Ios. 21, Quae nominatim sic vocatur. Num. 13, Locus vero ille nominatus est Eschol. Esa. 9, Et vocabitur nomen eius admirabilis. Quae omnia in tertia persona vocis activae videntur esse impersonalia passiva. Gen. 27, An non vere Kara nomen eius, id est, vocatum est. Gen. 35, Isti sunt filii Iacob, qui natum est ei. Gen. 38, Ipsi Thamar, id est, indicatum est Ios. 2, Iomar et significatum est regi Iericho. 2. Sam. 18.

42 Verborum geminatio emphasin indicat: ut, Hauriendo hausit nobis, Exod. 2. pro, magna diligentia, et multo sudore hausit. Aut vehementiam vel certitudinem, aut celeritatem, aut omnino aliquid futurum: ut, Videndo vidi. Exod. 3 Quare scripsisti in eo, dicendo, veniendo veni, et rex Babel, Ier. 36. Excidendo non excidam te, Ier. 46. id est, prorsus non excidam.

43 Verba duo coniuncta per copulam usurpantur ab eis, quorum alterum in infinitivo ponitur a Latinis. Et coepit et plantavit, Gen. 9, pro, coepit plantare. Festinavit et effudit, Gen. 24 et 25. pro, festinavit effundere. Et reversus est et fodit, Genes. 26. Utinam voluissemus et mansissemus trans Iordanem, Ios. 7. pro. Utinam voluissemus manere. Praecepit Iehosua, et deposuerunt, Ies. 8. Praecepit Mose et transire secerunt vocem, Exod. 36. pro, Praecepit proclamari. Velis et benedic, 2. Sam. 7. pro, Velis benedicere. Inumbra eius desideravi et sedi, Cant. 2. pro, desideravi sedere: aut subaudiendum verbum, Desideravi sedere, et sedi. Si volueritis et audieritis, Esa. 1. id est: Si volueritis audire. Vadens eundo, et flens, Ier. 41. pro, inter eundum flens. Et cap. 42, Cadat oratio nostra, et ora: pro, Precamur ut ores.

44 Aliquando coniuncta sine copula per infinitivum etiam vertuntur, aut cum Ut: vel per ablativum participii, Ne festines a conspectu eius abibis, Ecclesiast. 8. pro, abire. Revertar pascam, Gen. 30. Incipe posside, Deuter. 2. pro, Incipe possidere. Et erit, ego abibo a te, spiritus Iehovae asportabit te, 1. Reg. [18.] pro, Cum ego abiero a te, spiritus, etc. Audierunt malum meum, gavisi sunt, Thren. 1. pro, audito malo meo gavisi sunt. Voluit ambulavit post praeceptum, subintelligendum Ieroboam. Non addes vocabunt te, Esa. 47. pro, non addes ut vocent te.

45 Verba duo per coniunctionem copulata, aut sine copula: quorum prius Latinis per adverbium exprimitur. Festinavit et venit. 1. Sam. 4. pro, Festinanter venit, aut festinus venit. Festinaverunt obliti sunt, Psal. 106, pro, continuo obliti sunt. Act. 15, Post haec revertar et aedificabo, id est, iterum aedificabo tabernaclum David collapsum.

46 Crebro verba et participia activa et passiva omni tempore soluta, habitum magis quam actionem aut passionem, certo tempori alligatam, significant. Psal. 51: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: id est, tuo iudicio fui semper, sum et ero peccator et maleficus. Psal. 112: Dispersit et dedit pauperibus: id est, Pius homo semper talis est, qui egentes semper omnibus modis iuvet et sustentet. Psal. 2: Quare fremuerunt gentes, id est, fremuerunt, fremunt et frement. Ezech. 13: Audientes mendacium.

47 Duo verba coniuncta per copulam: quorum prius Latinis convertitur per praesens participium vel praeteritum. Et vidit, et ecce populus egrediebatur, Iud. 9. pro, Et videns populum egredientem. Et audivit Ruben, et eripuit eum, Gen. 37. pro, Et audiens Ruben eripuit eum. Et multiplicati sunt dies, et mortua est, Gen. 38. pro, Multiplicatis autem diebus mortua est.

48 Aliquando copula vertitur in Ut. Tunc praecipiet sacerdos, et tollet ei (qui mundatur duos passeres) etc. Levit. 14. pro, ut tollat. Verbum imperativum pro adverbio hortantis. Da quaeso ingrediar, Gen. 38, pro, Age quaeso ingrediar. Nunc ergo veni, et mittam te, Exod. 3. pro, Nunc ergo age, et mittam.

49 Verba duo imperativa sine copula, quorum prius Latini per adverbium efferunt. Revertere, tolle tibi volumen: Ier. 36. pro, Rursum tolle tibi.

50 Verbum plurale nomini singulari iunctum. Et evenerint bellum, Exod. 1. pro bellum et bellum, id est bello. Et dixit principes, Iud. 8. pro, unus ex principibus. Et erit iniquitates eorum super ossa ipsoram, Ezech. 32. pro, Et erunt iniquitates. hoc est, Ossa eorum ferent poenam iniquitatibus ipsorum debitam. Et custoditum fuit praecepta Omri, Mich. 6. pro, singula praecepta Omri custodistis, id est imitati estis impietates Omri.

51 Verbum repetendum. Sicut ros Hermon, qui descendit super montem Sion, Psal. 133. pro, Sicut ros qui descendit super Hermon, et qui descendit super montem Sion.

52 Verbum subauditum, Transi Iardem ad terram, etc. Ios. 1. pro, ut pergas ad terram, etc. Postulaverunt a nobis verba cantici, Psal. 137. pro, ut cantaremus verba cantici, id est cantica. Matth. 4: Tunc assumit eum Sathan in civitatem sanctam, id est, assumit et transfert. Aliqui ponunt hanc regulam: Quod posito uno verbo, alterum proximae actionis ultro subintelligatur. Luc. 3: Dicebat turbis exeuntibus ut baptizarentur ab ipso, i. exeuntibus a suis civitatibus, et venientibus ad ipsum. Saepe hoc modo in Evangelistis Exire, pro Advenire ponitur. sic etiam Gen. 6, Venit finis omnis carnis ad me, subintelligitur, Decrevi eum.

53 Verbum subauditum ex praecedenti. Anima mea ad Dominum, Psal. 130. subintellige, Expectat: praecessit, Expectavi Iehovam.

54 Verbum substantivum subauditum. Gravitas lapidis, et pondus arenae, Proverb. 17. pro, Gravis lapis, et ponderosa arena.

55 Verbum includens nomen praesertim cognatae significationis aut verbale. Sacrifica Deo laudem, Psal. 50. Qui sacrificat laudem, honorificabit me, ibidem: pro, Sacrificium laudis. Psal. 13, Ne dormiam mortis, scilicet somnum. Matth. 20, Iusti ultimi una hora fecerunt: subaudi, opus, in vinea. Rom. 9, Nondum enim natis, cum nihil adhuc fecissent, scilicet pueris. 1. Corinth. 7, Ut unicuique divisit Deus: subaudi donum.

56 Subitae mutationes fiunt personarum et numerorum passim in Scriptura, praesertim in Prophetis ac Psalmis. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, Disrumpamus, Dominus deridebit eos, unxi regem meum, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, pete a me gentes, etc. Nunc erudimini reges, etc. Hic audis multiplicem mutationem personae tum Grammaticae, scilicet primae, secundae ac tertiae: tum realis,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.