Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 129 --

233/234 integrum annum, vel longius aliquod tempus. Sic multi exponunt illud. 1. Samuelis 27: Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistaeorum, dies et menses quatuor: id est, integro anno et mensibus quatuor. Aliquando contra prorsus breve tempus indicat. ut cum Deus dicit: Quacunque die comederis, morte morieris. pro, quacunque hora, aut momento. Aliquando Dies in singulari, ac etiam plurali numero, synecdochicos simpliciter pro tempore ponitur. Sic crebro repetitur, In die illa, aut In diebus alicuius regis: In diebus illis, aut, post dies illos. Sic Paralipomena vocantur Verba dierum: id est, res gestae, aut quae alioqui acciderunt illis temporibus. Deuteronom. quarto inquit Moyses, Interroga de diebus: pro, de priscis temporibus ac historiis, seu consule annales. Dies prima qua Deus mundum condere coepit, est dies solis, qua etiam resurrexit. Fit primae diei, tanquam Christiano ritui solennis, et in Novo testamento mentio: unde apparet, mox initio sabbathum Iudaicum esse mutatum a Christianis in Dominicum. Nam Paulus 1. Corinth. 16 dicit, se ordinasse in Ecclesiis Galatiae et Achaiae, ut in prima die Sabbathi eleemosynas conferrent. Sic Actorum vigesimo. Primo autem die Hebdomadae aut sabbathi coactis discipulis ad frangendum panem: id est, ad communicandum. Aliquando Dies significat quasi commodum quoddam tempus, aut occasionem: quando quidem dies actionibus destinata est, et nox quieti, omniaque rectius interdiu aguntur. Sic dicit Christus Iohannis 9, Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. id est, donec adest tempus et commoditas divinitus ad hoc ordinata, aut donata. Prorsus simili figura dicitur, Ambulate dum lucem habetis: Iohannis 12. Hunc tropum nonnihil explicat Dominus Iohannis 11. Si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: Si quis autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo. Roman. 13. Sicut in die honeste ambulemus, abiicientes opera tenebrarum. Porro per metaphoram saepe dies pro cognitione Dei ac tempore gratiae ponitur: sicut et contra nox ac tenebrae pro ignorantia Dei, et ira eius. 1. Thessal. 5. Omnes vos filii lucis et diei estis. Sic credo et illud Roman. 13 accipiendum esse: Nox progressa est, dies autem appropinquat. pro, tempus legis ac umbrarum apud Iudaeos, et porro extremae caecitatis ac turpitudinis iniustitiaeque apud gentiles, iam ferme prorsus elapsum est, et lux gratiae divinae omnibus tam Iudaeis quam Ethnicis clare fulgere incipit. In vicina huic significatione accipitur etiam 1. Petri 1. Et habemus firmiorem sermonem propheticum, cui dum attenditis ceu lucernae apparenti in obscuro loco, recte facitis, donec dies illucescat, et Lucifer exoriatur in cordibus vestris. pro, donec post hanc vitam perfectam renovati, illuminati ac instaurati, et coram Deum cernentes, omnia sine externa doctrina scietis. ΒΆ Hactenus de voce Diei, quatenus sola consideratur. Nunc, quatenus coniungitur cum aliis phrases eius exponemus. Dies numeri, pro paucis, et brevi tempore ponitur, quasi qui facile numerari queant. Numer. 9, Accidebat interdum ut nubes essent super tabernaculum diebus numeri. pro, paucis: sicut contra Latini Innumera, pro multis ponunt. Dies antiqui. pro priscis seculis, Deuteron. 4, Recordare dierum antiquorum. Isaiae 51. Consurge sicut in diebus antiquis. Sic Hieremiae 46. Habitabitur secundum dies antiquos. id est, ut olim, ut antiquitus. Dies caelorum, perpetuitatem quandam indicat: quasi dicas, tempus durationis caeli. Psalm. 89. Thronus eius sicut dies caeli. Deuteron. 11. Vicinum huic est, Dies arboris, Dies terrae. Genesis 8. Adhuc omnibus diebus terrae erit sementis, etc, pro, quandiu terra stabit, aut durabit. Dierum antiquus; Danielis septimo, pro annoso: id est, pro Deo aeterno accipitur. Dies trae: pro, poenae tempore. Roman. 2. Coacervant sibi iram in die irae. id est, in illud momentum quo eos Deus horribiliter puniet. Dies Madian, Isaiae nono, significat diem caedis Madianitarum. Dies Domini, aut Dei, plerunque diem divini iudicii et gravissimarum poenarum significat: alias quidem illam extremam diem, ac iudicium: alias autem, etiam alias subinde accidentes castigationes. Actorum secundo: Priusquam veniat dies Domini. Sic, Irreprehensibiles in die Domini, 1. Corinth. 1, de extrema die intelligendum est. Et 1. Corinth. 5. Ut spiritus servetur in die Domini. 1. Thess. 5. Dies Domini ut fur noctu veniet. Isa. 13. Quoniam prope est dies Domini. significat aliquam singularem diem, qua Dominus erat castigaturus impios. Dies alicuius hominis, saepe significat aetatem aut tempus vitae. Deuter. 33. Iuxta dies tuos erit fortitudo tua. pro, quandiu vixeris, semper eris fortis, non eris imbecillus et aegrotus. Aliquando contra Dies, aut hora alicuius, est fatalis hora. tempusve mortis. Psalmo trigesimoseptimo: Consilium agitat impius contra iustum, frenditque contra eum dentibus suis: Dominus ridet eum, quia videt venire diem eius, id est, tempus exitii ac poenarum. Longitudo dierum: pro, vitae longitudine. Psalmo vigesimoprimo: Dedisti ei longitudinem dierum, usque in seculum et seculum. Sic et Iob duodecimo dicitur, in longitudine dierum esse intelligentiam aut peritiam. Psalmo 91. Longitudine dierum saturabo eum. In die qua: pro, eo tempore, aut ex quo. Numer. tertio: Hae sunt generationes Moysis et Aaron, in die qua locutus est eis Dominus. pro, cum, aut ex quo. A diebus in dies: pro, de anno in annum, annuatim, aut singulis statisque diebus recurrentibus. Exodi decimotertio: Et custodietis statutum hoc suo tempore a die in diem. Sic et Iudicum undecimo, dicuntur filiae Israelitarum a die in diem venisse deploratum filiam Iephtae. id est, singulis annis. Sic ibidem: Solennitas Domini erat in Silo de die in diem. Sic Amos quarto, Afferte post tres dies decimas vestras: intelligunt aliqui, post tres annos, quia tertio quoque anno solebant afferre decimas, Deuter. decimoquarto. Diem salutis. 2. Cor. 6 vocat totum tempus a redemptione Christi, usque in finem. Sic etiam Christus dicit, Abrahamum cupivisse videre diem suum: id est, tempus adventus Christi, et redemptionis generis humani. Sic etiam dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus, laetemur et exultemus in ea. Dies carnis Christi, Hebraeorum quinto, pro tempore eius carnalis aut temporariae vitae. Dies pro iudicio non raro ponitur, praesertim a Paulo: quam etiam Humanam diem vocat, 1. Cor. 4: quod in iudiciis agendis certa dies utrique parti constituitur. sicut et Latini dicunt, Diem dicere alicui: pro, in ius vocare. Aliqui sic etiam Hieremiae decimoseptimo intelligunt. Verum ibi dicit propheta, se non desiderasse diem afflictionis aut poenae Iudaeorum, sed potius contra orasse. Dies visitationis, sicut et tempus visitationis, alias in bonam, alias in malam partem accipitur. ut 1. Petri secundo: Glorificabunt Dominum in die visitationis. Contra Micheae septimo, in malam partem accipitur, de poenis. Isa. decimo: Quid facietis in die visitationis vestrae? Hoseae nono: Venit dies visitationis, venit dies retributionis, etc. Et Micheae secundo: Exodi trigesimosecundo. Hoc inde fit, quod et verbum visitare tum in bonam, tum in malam partem accipitur: de quo postea suo loco. Dies mactationis, Iacobi quinto: In deliciis vixistis super terram, et lascivistis: enutrivistis corda vestra ut in die occisionis. videtur significare diem festum aut sacrificiorum. quasi dicat: Sic suaviter deliciati estis, ac si semper vobis bacchanalia, aut alii deliciarum dies fuissent: vel, sicut pecora ad diem mactationis alicuius magni convivii, aut sacrificii alicuius saginantur. In dies venire, Genesis decimo octavo: et, Numerum dierum implere,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.