Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 126 --

227/228 tui. Ponitur aliquando et pro ipsis Praeclaris factis, ut Psalm. 77. Recordabor annorum dexterae tuae. id est, eius temporis quo grandia fecisti. Secundo, indicat quandam promptitudinem Dei in benefaciendo: quia dextera dare ac largiri solemus aliis quae volumus. ut Psalm. 16. Iucunditates sunt in dextera tua in seculum. id est, tu prompte ea beneficia largiris ac distribuis, quae nobis laeticiam afferant. Sic et Psalm. 40, dextera Dei dicitur esse plena iustitia: pro, iuste agit, regit, ac tuetur suos. Vicina significatio est, cum dextera Dei auxilium significat: ut Thren. 2. Redire fecit dexteram suam retrorsum a facie inimici. pro, non est opitulatus nobis, passus est hostes vincere. Tertio, indicat favorem. Sic Christus dicit iustos in extrema die ad dexteram collocandos, iniustos contra ad sinistram: Matth. 25. Quarto, dextera Dei significat aequalitatem dignitatis, gloriae, ac potentiae. Sic Christus iubetur sedere ad dexteram patris. Psalm. 110. et post resurrectionem ad dexteram Dei consedisse dicitur. Postremo, Virum dexterae Dei, Psalm. 80, alii intelligunt de eo quem Deus dextera sua potentem fecerat: alii de eo, qui incidit in manum aut castigationem Dei. inquit enim Psaltes, Sit manus tua super virum dexterae tuae: quod omnino castigationem sonat. et alibi, dicitur, Durum esse incidere in manus Dei viventis. Caeterum cum de hominibus hac phrasi utimur, habet etiam plures idiotismos. ut, Esse alicui aliquid ad dexteram, significat in maxime opportuno ac primario loco, sive ad bonum, sive ad malum. Psalmo decimosexto: Dominus est a dextris meis, ne commovear. Et Psalmo 109. Dominus astitit a dexteris pauperis, ut salvam faceret animam eius a persecutoribus. Sic et Psalmo 110. Dominus a dextris tuis, vulnerabit in die irae suae reges. id est, prompte tibi pugnanti et periclitanti succurret, caesis et oppressis tuis adversariis. Ita, A dexteris Dei sedere, significat pari cum eo gloria ac potentia frui. Sed Deum alicui a dexteris esse, aut stare, significat potenter succurrere et patrocinari. Cootra etiam Satan alicui dicitur stare a dextris alicuius, Psalmo 109. id est, exitio esse ipsi, et eius conatibus. Dextera et sinistra coniuncte aliquando alterutrum latus, aut ominio rem sententiamve ex duabus significat ut Iosuae primo: Neque declines ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram. Sic et libro secundo Samuelis, capite secundo: et Genesis vigesimo quarto, petit servus Abrahami, ambiens Isaaco Rebeccam, sibi certum responsum dari, ut possit ire vel ad dexteram, vel ad sinistram: id est, secum deliberare et deligere quid sibi faciendum sit. Cum vero Deus prohibet Deuteronomii quarto, ne a suo verbo vel ad dexteram vel ad sinistram declinemus: intelligunt multi dexteram esse, cum quid melius ex quadam religiositate facere volumus, quam Deus mandaverit: sinistram, cum ex negligentia deterius, seu res, praeceptas negligimus. Dextera impiorum dicitur esse plena muneribus: id est, omnia corruptos muneribus agere, aut etiam corruptelis munerum perficere ac impetrare, nihil studio iustitiae ac mandati divini. Psalmo 26. Dicitur quoque impiorum Dextera mendax, Psalmo 144: sive quod omnia fraude agant: sive quod tandem eos ipsorum robur aut potentia, cui neglecto Deo fidunt, turpiter fallet: sive quod, quae data dextera promiserunt, non servant. Dexteram Dei et nostram Augustinus hisce verbis exponit: Ad dexteram intelligendum est, esse in summa beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut Ad sinistram hoedi constituuntur, id est, in miseria, propter iniquitates et labores et cruciatus. Haec Augustinus, de Fide et Symbolo. Cap. 7. et de Agone Christi Cap. 26, et lib. 1. locutionis de Genesi. In Psalmum vero 120 ita scribit: Dextera nostra dicitur, quicquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Sinistra nostra dicitur, quic quid temporale habemus. Ideo dextera felicitatis et dignitatis locus est, sinistra infelicitatis et miseriae. Unde veteres pro dextera reposuere beatam vitam, pro sinistra perpetuam damnationem. Ita vero et dexteram Dei dixerunt esse gloriam aeternam, sinistram opprobrium suppliciumque perpetuum. Dextera Dei, pro virtute et potentia. Psal. 17. A resistentibus dexterae tuae. Pro aeterna vita ponitur Psal. 16. Delectationes in dextera tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae. scutum fidei, et alia quib. nos protegimus: dextrae, gladium verbi, et similia, quibus hoste ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut sibi in regno Christi liceat alteri ad dexteram, alteri ad sinistram sedere: pro, in proximo gradu dignitatis apud eum esse, aut agere: sumpta locutione a communi more principum, quibus summi dignitate pro ceres ad dexteram et sinistram proximi sedent. Christus Matth. 25, per dexteram et sinistram significat summam felicitatem et infelicitatem, vel etiam damnationem ac salutem Ideo dicit, Christum collo caturum pios ad dexteram, et impios ad sinistram. Alio qui etiam in Latino sermone Dextera dare, et sinistra accipere, item Dextre et sinistre quasi bonum et malum quodpiam significat. Christus iubet Matthaei 5. dexterum oculum, manum ac pedem abscindi, si nobis sint scandalo: quibus verbis, sumpta locutione a re usitata vult indicare in genere, omnia charissima esse aeternae vitae postponenda. Similis plane figura locutionis est in sequenti capite, cum iubet ita clam ac sine omni ostentationo et ambitione fieri eleemosynam, ut ne sinistra quidem resciscat, quid agat boni dextera. Psal. 91 dicitur, quod multi cadent a dextris et sinistris pii, sed ad eum calamitas non sit perventura: id est, in comuni clade Deum esse protecturum et liberaturum pium, ita ut pereuntibus innumeris circa ipsum, solus eripiatur. Dextera etiam meridiem significat, ut Psalm. 89. Aquilonem et dexteram tu condidisti. Dexteram alicuius exaltari, plerunque significat eum potentem et gloriosum fieri. ut Psal. 89. Exaltasti dexteram hostium eius, exhilarasti omnes inimicos meos. Sic etiam de Dei dextera legimus Psalmo 89. Tuum est brachium, et fortitudo valida erit manus tua, exaltabitur dextera tua. Apprehendere alicuius dexteram, Psal. 73. Isaiae 45, est, eum instar infantis ductare, ut et velocius pergat, et nusquam collabatur, sed sublevetur et suffulciatur dextera ductantis. Oblivisci dexterae suae, Psalm. 137. est, negligere sua longe charissima. Ab hoc nomine habent Hebraei etiam verbum Dextrare, sicut et Sinistrare, pro, in alterum latus declinare. Genesis 13, Isaiae 30, 2. Samuel. 14. Dexterare et Sinistrare lapidibus, 1. Paralip. 12, est, perinde feliciter uti dextera, ac sinistra, in iaciendis lapidibus funda. In fine Ionae dicit Deus, esse in Ninive plusquam duodecim myriades, quae nesciant discrimen inter dexteram et sinistram suam; id est. parvi ac omnium rerum ignari pueri et infantes, eoque etiam innocentes.

DIABOLUS, Graecum nomen, sicut et daemon, et Satan Hebraicum, usitatissime malignum spiritum notant. Sicut autem Hebraeum venit a resistendo, quia repugnet ac resistat Deo et omnibus piis conatibus, potissimum duplici ratione, nempe Homicidio, automni iniusta violentia, et mendacio, quibus duobus capitibus in genere Christus omnes eius malas artes complectitur:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.