Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 114 --

203/204 cum eius invocatione, permissione, ac benedictione. Eadem vero illa dedicatio, etiam prophanatio ibidem vocatur: propterea quod in posterum licebat iis ad conmunem huius vitae, et quorumvis hominum usum, uti ac frui.

DEDUCERE verbum, per se nullum valde obscurum Hebraismum efficit: sed coniunctum cum certis vocibus, quas exponam. Deducere igitur canos alicuius cum sanguine ad inferos, significat cruenta morte finire eius vitam, seu interficere eum. Deducere autem in pace, significat pati eum mori morte naturali, aut concedere ei pacem donec moriatur. Utriusque exemplum habetur. 1. Reg 2. Deducere ad inferos, et reducere, 1. Sam. 2, significat Deum tum affligere alique gravissime, tum et liberare, idque potissimum in eodem homine, ut ante exaltationem praecedat gravis afflictio: sicut Christus dicitur a Paulo descendisse ad inferos, ut ascenderet in altum, et consequeretur nomen super omne nomen. Phrasin hanc ipsamet Anna mater Samuelis ibidem exponit, per vulnerare et sanare. Deducere in pulverem, id est, perdere aliquem prorsus, Psal. 7. Haec de Hebraismis huius verbi, ratione adiunctarum vocum. Sui alioqui ratione, aut per se, nihil omnino habet obscuritatis, nisi quod per metaphoram aliquando significat gubernare, et ad felicem exitum ex difficultatibus perducere. ut Psal. 5, Deduc me in iustitia tua propter inimicos meos: pro, tege me, ut omnia iuste, pie ac salutariter agam, ne habeant adversarii mei de quo triumphent, aut mihi insultent. Atque hic idiotismus satis frequens est in Sacris literis.

DEFICERE aliquando apostasian significat, Deut. 13, Defectionem מרה Sara locuta contra Dominum. Secundo, significat consumi, כלה Cala. Sic Gen. 25 legitur, Abrahamum defecisse, et mortuum esse: pro, paulatim consumptum senio, placide extinctum esse. Eadem huius verbi vis, aut certe valde huic cognata est, Psal. 119, Defecit ad salutem tuam anima mea, in verbum tuum speravi: Defecerunt ad verbum tuum oculi mei, dicendo, Quando consolaberis me? pro, prae longa, solicita ac molesta expectatione dilatae opis tuae quasi contabui, ac consumptus sum. Sic Psal. 31 dicitur, Defecerunt in labore meae vitae: pro, vita consumpta est. Tertio, hoc idem verbum in Latino, sed et in Hebraeo, modo hoc, modo eius synonyma, significant desinere. ut Psal. 12, Serva Domine, quoniam Gamar defecit, sanctus aut misericors: pro, desierunt amplius superesse pii. Quarto, significat privo. Defraudo cui laboro; et deficere facio animam meam bono: Ecclesiast. 4. pro, privo eam, defraudo genium meum necessariis commodis. Postremo, vox Defectionis cum singulari quadam emphasi 2. Thessal. 2 ponitur, cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία , aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius, de spirituali defectione a regno Christi: de qua spirituali ἀποστασία non tantum hic, sed et 1. Tim. 4 agit, eam diserte praedicens, quod quidam deficient a fide: et de spirituali verae religionis corruptione exponens. Cui etiam illud recte coniungit, quod affirmat non tantum apostasian, sed et revelationem Antichristi extremam, praecessuram esse ultimum iudicium.

DELECTARI aliqua re, aut super ea, nota et usitata locutio est etiam in aliis linguis: sed in Sacris literis admodum frequenter repetitur. Delectari super Domino: quod Latinis auribus minus intelligibile est, ut Psalm. 37, Delectare, vel potius deliciare התענג hithanag super Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: pro, acquiesce certa fiducia et amore in Domino, tanquam re tibi longe suavissima et salutarissima, inde omne bonum ac commodum expectans. Psal. 147, Neque in tibiis viri delectatur. Aliud quidem verbum in Hebraeo est, sed idem pene sensus. Testimonia tua sunt delectationes meae, et viri consiliarii mei: Psal. 119. Iterum in Hebraeo nova vox est, sed significatio valde prioribus vicina. Planta delectationum, Isaiae 5. Et puer delectationum, Ieremiae 31: pro planta aut puero delectabili, seu quo quis delectatur. Sic, Pellitis uxores populi mei ex domibus delectationum suarum: pro, quibus delectantur, et in quibus longo tempore cum summa voluptate vixerunt, ex propriis et dilectissimis penatibus. Proverb. 3, Viae eius viae delectationum sunt: pro, efficientes aut praestantes singularia oblectamenta: tametsi hic iterum diversa a prioribus vox sit in Hebraeo. Deus non delectatur fortitudine equi, nec in tibiis viri beneplacitum habet: Psal. 146. Delectatur quidem Deus omnibus suis creaturis, teste Genesi: Vidit Deus, et ecce omnia quae fecerat erant valde bona. delectatur igitur ut suis creaturis: non delectatur autem, cum nos in eas fiduciam ponimus: non delectatur etiam ita, ut ad eas vim efficaciamque suam et victoriam alliget.

DELEO, saepe significat totalem extirpationem gentium: in quo usu etiam apud Latinos scriptores reperitur. Non delebitur ex vobis servus, Ios. 9: pro, semper eritis servi, aut certe semper cogemini servire tabernaculo. De phrasi et re, Deleri ex libro viventium, dicitur in voce LIBER. Deleri peccata, aut iniquitates, Psal. 51: pro, tolli et penitus aboleri. Deleri autem peccata tali quadam phrasi, praesertim in Hebraeo, dicuntur, ac si in libro quodam essent omnia nostra malefacta aut debita diligenter a Deo adscripta, quae nunc expungi peteremus propter meritum aut persolutionem Christi. Genes. 17, cum Circumcisio mandatur, additur comminatio, quod qui illud foedus neglexerit, ex populo Dei delebitur. Quod alii de spirituali deletione intelligunt: quasi diceret, Desinet esse Christianus, non pertinebunt ad eum meae promissiones, non computabitur inter veros Dei cultores. Alii de corporali: pro, divinitus corporali exitio punietur, interficieturque.

DELICIAE, vox Latinis notissima, etiam non paucas obscuras, et huic linguae proprias phrases habet. Torrente deliciarum tuarum potabis eos, Psalmo 36: pro, copia deliciarum aut summorum commodorum eos fovebis et beabis. Vesci ad delicias. Thren. 4, Qui vescebantur ad delicias, perierunt in plateis: pro, qui delicatissime victitabant. Amor in deliciis, pro delicatissimo aut suavissimo. Canticorum septimo. Quam pulchra facta es, et quam dulcis amor in deliciis: pro, delicatissimo aut dulcissimo amore mihi dilecta.

Dare delicias alicui. Proverbiorum 29. Corripe filium tuum, et dabit delicias animae tuae: id est, perfundet te summo gaudio. Deliciae caeli. Benedicta terra ob delicias caeli, ob rorem: Deuteronom. 33. pro, ob rorem delicatissimum, quo superne irrigabitur. Ibidem, Ob delicias fructuum solis, ob delicias influentiae lunae, ob delicias collium perpetuorum, ob delicias terrae. Filii deliciarum. Mich. 1, Decalva et tonde comam super filios deliciarum tuarum: pro, merito lugebis de ingentibus calamitatibus delicatissimorum et charissimorum civium tuorum.

DELICTUM quid proprie sit, exponetur in voce Peccati: sed hic tantum quasdam eius phrases attingemus. Aliquid esse alicui In vel ad delictum. 1. Paral. 21. Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? pro, in damnum aut perniciem Israeli. Delictum hic ponitur pro reatu, ac damno quod ex delicto oritur. Erit in delictum Domino super nos, 2. Par. 28, pro, obnoxios nos culpae ac poenae reddet coram iudicio Domini. ubi itidem delictum ponitur pro culpa, ac poena quae ex delicto proficiscitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.