Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 113 --

201/202 aut deceptum esse, qui ex observatione legis iustitiam vitamque expectare aut sperare ausus sit: eaque indicatione interfecit, id est, contrivit eum, et prorsus in extremam desperationem de se suisque viribus ac libero arbitrio adduxit. Posses tamen illud Interfecit et perinde de indicatione intelligere, pro, ostendit esse interfectum aeterna ac spirituali morte, ut qui careret iustitia ac vita.

DECLINARE verbum per metaphoram varios Hebraismos efficit, quos compendio recensebo. Ratio autem metaphorae ea est, quod sicut profectio habet certum iter ab aliqua meta ad aliam, a quo qui declinat, aberrat: sic et omnes bonae actiones habent suam normam, a qua qui recedit, peccat. Primum, Declinare etiam solum positum, significat aberrare a recto, aut peccare. ut Numer. 5. Vir cuius uxor declinaverit: pro, peccaverit, vel adulterium commiserit. Psalm. 14. 53, Omnes declinaverunt simul: pro, veram doctrinam, et piam vitam deseruerunt. quod dictum etiam Rom. 3 citatur. Daniel. 9, Declinaverunt ne audirent. Declinare a Deo, pro, deserere Deum, et vel ad falsos deos, vel ad terrenas cupiditates inclinare. Declinare a iudiciis, a mandatis, a lege Dei, valde crebrum est in Sacris literis, praesertim Psalm. 119, de errore doctrinae ac vitae: quia qui a recta norma veritatis ac pietatis discedunt, veluti a vera via recedere videntur. Declinare iudicium alicuius, est iudicando ius ac aequitatem violare: ut Exod. 23, Non declinabis iudicium pauperis tui in lite: pro, ne falso in eius controversia pronunciaveris. Idem dictum ac locutio aliquanto clarius ac plenius repetitur Deuteron. 16. Declinare ad dexteram vel sinistram, tum illud significat, ne doctrinae aliquid addamus aut detrahamus: tum illud, ne in agendo vel nimium, vel parum faciamus, a recta linea verbi Dei discedendo: sicut philosophi disserverunt, Omnes virtutes et recte facta in quadam mediocritate consistere. Deuter. 5 de utroque praecipit Deus, dicens: Observabitis igitur, ut faciatis quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, etc. Ubi docet, et credendo et vivendo sequendam esse illam unicam verbi Dei normam: et nec vel plus vel minus credendum aut faciendum, quam ut Deus praescripsit tum in prima, tum in secunda tabula, ac denique Evangelio. Idem praeceptum et in fine 4. Proverb. renovatur. Quod etiam ad dexteram nimium inclinando peccari possit, satis testatur Ecclesiasticus cap. 7. dicens: Ne sis nimium iustus. Loquitur autem non de vera iustitia, in qua nemo nimius esse potest: sed de illo ἀκριβοδικάιῳ , seu nimio rigore iuris, ut cum pharisaei nolebant in Sabbatho velli spicas, aut sanari aegrotos. Declinare significat etiam ruere ad interitum, sicut Psal. 102 dicit: Dies mei sicut umbra declinaverunt. Et Psalm. 109, Sicut umbra cum declinat, abii. Sic Ierem. 6 dicitur, Vae nobis, quia declinavit dies: pro, ad occasum iam tendit. Declinare viam suam, est corrumpere doctrinam ac vitam, esse transgressorem et reum, non curare aut sequi Dominum, sed sua somnia ac cupiditates. Sic Isaiae 53 et 56, accusantur omnes homines: Unusquisque in viam suam declinavit. Aliquando tamen haec vox etiam in bonam partem accipitur, sicut saepe reperitur: Declinate a malo, et facite bonum. ut Psalm. 37. et 1. Pet. 3: Declina a malo, et fac bonum.

DECOR, et DECUS, pulchritudo quaedam, decentia, et veluti ornamentum, sed ferme extra rei existentiam aut substantiam consistens. Inde praeclara facta, et honores, ac laudes hominum, decora aliquorum esse dicuntur. In Exodo saepe inculcatur de illo eximio ornatu sacerdotalium vestimentorum, quod fiant in decorem et ornatum Aaronis: pro, ut summus sacerdos exquisite, et veluti cum quadam maiestate exornetur. Sic Psalm. 21 dicitur, Gloriam et decorem pones super regem: pro, exornabis eum sapientia, potentia, successu, autoritate. Haec enim sunt vera regum decora et ornamenta, non illa umbratilia vestimentorum et pomparum. Regem in decore suo videre, Isaiae 33, est videre eum florentem, et etiam externis ornamentis ornatum. Isaiae 53 negatur esse species aut decor Meschiae, ut magnifieri aut desiderari posset: id est, caruit externa quadam dignitate, potentia, gloria, et autoritate, quam sibi gubernatores huius mundi undique accersunt. Tribuitur nonnunquam et Deo haec vox, ut Psalm. 93: Dominus regnavit, et decorem indutus est. Et Psalm. 104. Domine Deus magnificatus es valde, gloriam et honorem induisti: amictus es lumine sicut vestimento. ubi decor spiritualis Dei non tantum illam gloriosam speciem significat, quae apparere etiam externa visione solet: sed multo magis illam internam speciem, qua piis animis veraeque fidei sese ostentat, ut omnipotentem, sapientem, iustum, veracem, misericordem, et qualis a nobis esse creditur et celebratur. Quare haec vox non raro cum confessione coniungitur, quod nos celebrando Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, vel potius sanctitatis: ubi eadem illa metaphorica significatio est, de qua modo dixi: nempe quod populus Meschiae colet eum in pulcherrimo illo ornatu spiritus, nempe contrito corde et vera fide: cum is suos adversarios, peccatum, Satanam, et mortem, potenter devicerit, et Ecclesiam sibi collegerit. Loqui decorem et gloriam magnificentiae Dei, Psal. 145, pro gloriosam, et decoram, aut splendidam magnificentiam praedicare. Esse in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum. Isaiae 4, In die illa erit germen Domini in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum et gloriosum.

DECRETUM, et DECERNO, ferme in malam partem accipitur a Paulo, pro humanis placitis: ut Ephes. 2, et Col. 2 apparet. Forte autem ideo hoc nomen humanis traditiunculis tribuitur, quod ea ex praeeunte quadam deliberatione et opinatione proveniunt: sicut Graeca etymologia dogmatis, a δοκέω , indicat: quibus deliberationibus Deus in proponenda sua religione non indiget, sed simpliciter dicit ac mandat quid fieri velit.

DEDICARE verbum, et DEDICATIO, non usque adeo huic linguae propriae voces sunt. Dicam tamen aliquid de eis, propter rudiores. Dedicare significat, Deo certis quibusdam ritibus ac caeremoniis consecrare. Primum enim, quando templa aut altaria, aliaeve res ad cultum Dei destinatae aedificabantur, tum mox certis ritibus Deo addicebantur et consecrabantur. Sic prolixe indicatur dedicatio altaris, Num. 7. et templi, Esdrae 6. Deinde Nehem. 12. etiam muri Hierusalem dedicantur Deo singulari pompa: id est, solenni quodam ritu ac precatione Deo offeruntur, et eius custodiae protectionique commendantur. Denique et novae domus, et vineae dedicari Deo solebant: ut Deut. 20. Commendabantur enim Deo, eiusque protectioni: et simul petebatur, ut Deus benediceret utentibus eis. seu erat quoddam agnoscere aut confiteri, id beneficium aut bonum esse a Deo: et occupatio aut usurpatio

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.