Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 112 --

199/200 vocat sepulchra dealbata: quod sicut sepulchra foris quidem pulchre cemento sunt candidata ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis essent contaminatissima. Sic et Paulus pontificem vocat parietem dealbatum, Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti evertebat verbo suo, ac mox etiam poenis eversurum se minabatur eorum religionem ac politiam. Contra autem seductores tum excusabant religionem ac prava facta, tum etiam pacem et summam felicitatem pollicebantur. Tertio, Dealbare pro lavare aut mundare ponitur, posita generali voce pro speciali. Sic Apoc. 7 dicuntur pii dealbasse stolas suas in sanguine agni. Postremo, ab hac vel catachresi vel synecdocha, deducitur per metaphoram ea significatio, ut Dealbare a rebus corporeis ad ipsam animae lotionem transferatur: sicut David Psal. 51 orat dicens, Asperge me Domine hysopo, et super nive dealbabor: id est, si me sanguine Christi laveris, ero ab omnibus peccatis longe mundissimus. Sic in Apocalypsi, pii dicuntur dealbasse vestes suas in sanguine agni.

DEBITUM, Hebraica, aut certe Sacrarum literarum phrasis, primum per metaphoram peccatum significat: unde in Dominica oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Sunt autem peccata nostra quaedam debita, quia obligant ad poenam, nosque perinde coram Deo reos et poenis dignos reddunt, sicut aes alienum obaeratos facit obnoxios creditori. Deus quoque perinde a nobis flagitat satisfactionem pro admisso crimine, ac creditor flagitat solutionem debitorum. Nec deest etiam foenoris similitudo. Quanto enim diutius in peccato persistimus, tanto maius foenus seu augmentum poenae a nobis exigitur: sicut illud praeclarum citatur, Tarditatemque vindictae supplicii gravitate compensat. In hoc sensu vocantur Debitores Lucae 13 ii, super quos turris Siloa ceciderat: quos paulo ante peccatores dixerat. In novo sane Testamento valde usitatum est, ut peccata vocentur debita, et conditio nostra cum debitore conferatur: ut in parabola debentis 10000 talenta, in Iustificatione peccatricis, in Dominica oratione, in nomine Chirographi, in praedicto loco Lucae de casu turris Siloam. Sed an etiam ante Christum usitatum fuerit in Ecclesia, dubito: nisi quod Psalmus ait, Quae non rapueram tunc exoluebam, de Christo loquens. Qua autem ratione peccatum sit aut vocetur debitum, dictum est in libello de Iustificatione, prolixe. Secundo, debitum 1. Cor. 7. ipsam coniugum actionem significat, posita generali voce pro speciali: propterea quod inter alia officia, coniuges etiam hoc sibi invicem debent, sive procreationis gratia, sive restinguendi naturalis ardoris, ac vitandae scortationis causa. Vox alio qui Debitor, Rom. 1, et Debitores, Rom. 8, ac alibi, non valde obscurum sensum significationemve habet, ut peculiari expositione non egeat.

DECALVO verbum huius linguae idiotismo significat, aliquem suis ornamentis spolio: propterea quod mulierum praecipuus ornatus in coma consistit. Isaiae 3. Decalvabit Dominus verticem filiarum Syon, et erit pro crispanti crine calvitium. Significat etiam lugere, ut Mich 1. Decalvare et tondere super filios decimarum duarum. Nam in luctu sic solebant homines sese deformare. Aliquando etiam ignominiae causa aliqui decalvabantur. Sic dicitur Mich. 1. Decalvata est Hierusalem: pro, deformata, aut spoliata. Quae omnia supra uberius exposui, in voce Calvicii, Capitis, et Barbae.

DECEM, numerus finitus pro infinito haud raro ponitur, sicut et Septenarius, Eccles. 7. Sapientia magis corroborat sapientem, quam decem principes qui sunt in urbe. Iob 19, Decies me confunditis: pro, saepius. Genes. 31, Immutasti mercedem meam decies: pro, saepius. Sic Num. 14, queritur Deus, se iam decies tentatum esse ab Israelitis: pro, saepius. Daniel. 1, dicitur decuplum sapientiae repertum esse in pueris Hebraeis, prae aliis regio sumptu ac disciplina educatis. Sic aliqui decem cornua Daniel. 7, et Apoc. 1 ac 13 intelligunt pro multis inferioribus principibus, qui regnum amplissimum constituant. Ita et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba.

DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota die, Omnes subsannans me. Quem locum alii ita exponunt, quasi propheta queratur, Deum sibi non ita potenter patrocinari, sicut initio eius libri large promiserat. Alii intelligunt prophetam queri, quod Deus sibi initio non indicaverit illas importabiles difficultates, quae illi postea in suo curriculo acciderant: quas si praevidisset, nequaquam illud tam arduum prophetae munus suscepturus fuisset. Quare eum veluti deceptum esse a Deo, dum maiorem facilitatem ac felicitatem in sua functione sperat. Verum Roman. septimo adhuc multo obscurior locus est, ubi dicit Paulus: Peccatum enim nactum occasionem per praeceptum, decepit me, et per ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum, vel suam extremam cordis imbecillitatem, atque adeo regnans in se peccatum. Quare in media lege, sine lege se vixisse affirmat. Verum ubi Lex detracto velo clare fulgere coepit, et peccatum regnans in corde apparere, ibi peccatum, aut illa extrema corruptio cordis, indicavit per legem recte intellectam Paulo, eum vehementissime a veritate aberrasse,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.