Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 105 --

185/186 Iehova: id est, teste Deo. Aliquando iudicium, voluntatem ac approbationem Dei indicat. Sic Enoch et Abraham coram Deo ambulasse dicuntur: id est, secundum eius voluntatem et approbationem. Sic Bonus coram Deo: pro, coram iudicio Dei. Ecclesiast. 1. Peccatori dat occupationem, ut congreget et coacervet, ut det bono coram Deo: id est, cui Deus vult. Sic 2. Sam. 22. Psalm. 18. Reddidit mihi secundum puritatem manuum mearum coram oculis suis. Ierem. 17. Quod exivit de labiis meis, coram te fuit: pro, mea vota ac petitiones tibi nota probataeque sunt. Coram Deo aliquem firmari, Psal. 102: et Ierem. 30, aliqui intelligunt a Deo firmari: melius tamen, in eius noticia ac vera pietate confirmari. Sic et coram Deo habitare, Psal. 31. Statuisti me coram te semper. Psalm. 41. Sexto, Coram, saepe adversationem quandam et hostilitatem indicat. ut, Habere deos alios coram Domino: id est, in offensionem et contumeliam Domini. Sic Moses prohibet Deut. 21, ne detur primogenitura filio dilectae in conspectu exosae: id est, in damnum eius. Sic David queritur Psal. 51. Semper peccatum suum esse coram se: id est, contra se quasi hostiliter pugnare. Et addit ibidem, se malum coram Deo, id est, contra ipsum Deum fecisse, cuius nomen propter ipsum inter gentes male audierit. Sic idem queritur, dolorem suum esse coram se semper: Psal. 34. Et ignominiam suam esse cora se omni die, Psal. 44. id est, quasi excarnificare se. 1. Sam. 20. Quod est peccatum meum coram patre tuo? pro, contra eum. Sic et illud Iohan. 10. Quotquot venerunt ante me, recte Contra exponi potest. De quo dicto vide in verbo Venio. Septimo, Caedicoram aliquo: pro, ab aliquo. Deuter. 28. Dabit te Iehova caesum cora inimicis tuis: pro, ab inimicis tuis. Populus Israel caesus est coram servis David. 2. Sam. 18. Sic et 1. Regum 8. Percussus est Israel coram Philistim. 1. Sam. 4. Dare coram aliquo aliquid, est etiam ei proponere. Legem ego do coram vobis hodie, Deut. 4. Benedictio et maledictio, quam dedi coram te: id est, proposui tibi. Sic Exodi 21: Haec sunt iudicia mea, quae dabis coram eis. Ne ponas ancillam tuam coram filia impia: pro, ne conferas me cum impia, aut habeas pro impia: 1. Sam. 1. Quievit regnum coram eo: 2. Par. 14. id est, tranquillum fuit, bona pace fruitum est. De coram alicuius plaga stare, Psal. 38: pro, subduci a plaga alicuius. Rectum esse aliquid coram aliquo: id est, eius iudicio. Proverb. 14. Sic etiam in oculis alicuius saepissime dicitur. Gen. 6. Coram me venit finis universae carnis: pro, ego decrevi, statui. Venire precationem coram Deo: pro, exaudiri, Psal. 119. Hic sensus saepius exprimitur pro In conspectu, ut supra monui. Voculae aut phrases istae, Ante, Coram, In conspectu, In oculis, admodum crebro concurrunt significationibus.

CORONA, ornamenti gratia capiti in omnibus gentibus imponitur, alibi quidem tantum solis regibus, alibi etiam sponsis, alibi denique omnibus virginibus, omnique virili aetati. Hinc igitur fit, ut corona et coronare primum significet ornare. Proverb. 4. Sapientia dabit capiti tuo augmentum gratiae, corona decoris tradet tibi. Sic mulier industria dicitur esse corona viri, et filii ac nepotes corona senum esse dicuntur, Proverb. 17. Sic Ier. 13. legimus, Descendet de capitibus corona gloriae vestrae. Gloria et honore coronasti eum, Psalmo 8: id est, ornasti. In hoc sensu Paulus Philip. 4 dicit, Gaudium et corona mea: de piis auditoribus, qui et ornabant et exhilarabant suum praeceptorem. Secundo, coronare aliquando pro tueri accipitur. ut Psalm. 5. Ut scuto bona voluntate coronabis eum: pro, ornabis. Tertio, aliquando significat cumulare, et undique replere: quia corona est quiddam undique absolutum. Sic dicitur Deus coronare annum bonis, Psal. 65. Forte et inde est illa locutio, quod sicut annus est quiddam rotundum, ac in semet rediens, ut olim Aegyptii in suis Hieroglyphicis aut sacris scriptionibus, annum per serpentem caudam suam mordentem depinxerunt: et sicut agricolis annuus labor in orbem redit: ita etiam Deus hunc circulum suis bonis ac donis undique, quasi flosculis quibusdam circuncingit et circumvestit, sicut corona undique convestitur floribus. Sic Psal. 103. Qui coronat te misericordia et miserationibus: pro, beneficiis cumulat. Contra, etiam coronare tribulatione, Isaiae 22. Corona etiam regnum ac potentiam per metonymiam notat. ut Esaiae 28. Vae coronae superbiae: pro, regno superbo. Sic Psalm. 21. Imposuisti coronam auream capiti eius: id est, regnum eius stabilivisti. Sic Ezech. 21. Tollam cidarim et coronam. Quinto, Quia victores in certaminibus, aut qui etiam in bello sese praeclare gesserant, coronabantur: factum est, ut per catachresin corona pro omni praemio in Sacris literis ponatur. 1. Corinth. 9. 2. Tim. 2. 4. Iacobi 1. Apoc. 2. Propter me, vel in me coronabuni se iusti, cum retribueris mihi: alii de gaudio piorum, laetantium de alicuius liberatione, intelligunt Rectius tamen interpretaberis, Quasi circulo aut corona cingent me, audituri tua ingentia beneficia, et miraculosam liberationem. Nam praecedit, Educ de carcere animam meam, ut confitear nomini tuo, me coronabunt: id est, circumsistent audituri eam confessionem, aut celebrationem nominis tui. Coronati tui sicut locustae, Nahum 3, principes significare videtur. Corona unctionis olei, Levit. 21 significat inaugurationem pontificis.

CORPUS, primum significat istam crassiorem, magisve conspicuam hominis partem: aliquando etiam vitam istam vegetativam, ut Esa. 50. Corpus meum dedi percutientibus. Matth. 10. Nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic corpus Domini recondi in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt valetudinem, tamen multo magis scortatio, ut non immerito hoc quasi proprium malum huic peccato attribuatur, quod laedat proprium corpus, aut sit in proprium corpus. Sic Psalm. 40, et Hebr. 10 legitur, Sacrificium et holocaustum noluisti, corpus autem aptasti mihi: pro, fecisti me incarnari: aliqui intelligunt de veritate pietatis, sicut infra Septima significatione. Secundo, significat metaphorice coetum, praesertim Ecclesiam. 1. Cor. 10. Multi unum corpus lumus, Omnes in unum corpus sumus baptizati. Aliqui putant in hac significatione dici scortationem contra proprium corpus, quod nos ex membris Christi scortorum membra faciat, atque ita prorsus extreme nostra corpora deformet. Eadem ferme significatione scortator dicitur. cum scorto unum corpus fieri. Tertio, significat totum hominem: ut Iacobus cap. 3 dicit quod lingua maculet totum corpus. Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et glorificatum, liberum ab omni peccato, ac etiam Physicis illis motibus, morborum, esuriei, somni, defatigationis, et similium: ut ipsemet ibi sese abunde declarat. Quinto, Christus de lucerna aut oculo corporis agens Matth. 6 et Luc. 11, videtur voce

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.