Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 96 --

167/168 Testimonia tua viri consilii mei Esa. 40. Quis vir consilii eius, indicavitque illi: id est, eius consiliarius fuit? cuius ille unquam consilio indiguit? Proiici aliquem a suo consilio, Iob 18, interpretantur aliqui, pro destitui consilio. In consilio Dei stare, bis reperitur. Ierem. 23, quod est, in senatu aut consultatione Dei esse. Est ibi verbum Sed סוד , non עצה ,עץ Eza, quod proprie secretam quandam consultationem denotat. Sunt etiam consilia quaedam religionis, sententiae, quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim quae sunt electicia, quaedam ex rebus indifferentibus, ut Mendicitas: quae illi dicunt esse perfectionis Evangelicae, perniciose opera cum Evangelio commiscentes: de quibus forte alibi.

CONSOLATIO, nota vox est, nec valde explicatione indiget. Veniunt tamen quaedam inde phrases, quae explicandae videntur. Et consolationem accepit, et ascendit, Gen. 38: pro, accepta consolatione ascendit. Accipere consolationem super mortuo: id est, de morte eius, 2 Sam. 13. Consolationem sumere de hostibus, Esa. 1: pro, sumere acerbas poenas de eis: atque inde porro solatium et voluptatem capere, ut solet iratis optata vindicta suavissima esse. Eadem ferme phrasis etiam pene contrarium sensum habet, Esaiae 57. Nunquid super hisce consolationem accipiam? pro, nunquid haec patienter feram? Calix consolationum: quae phrasis alludit ad morem aliquem Ivaicum. Ierem. 16. Neque potabunt eos calice consolationum super patre suo, et matre sua: id est, non consolabuntur eos. Res extreme perditas et promiscuas mortes significat, ut usitatae funerum caeremoniae adhiberi nequeant. Vide supra in Calix.

CONSPECTUS, in Hebraeo est Pene פני facies. Varias autem habet significationes. Crebro admodum arcam ipsam foederis in tabernaculo existentem denotat: ut Exod. 23. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et Levit. 3. Ad ostium tabernaculi Ecclesiae offeret eum sponte in conspectu Iehovae Dei: id est, coram tabernaculo. Deut. 14. A conspectu regis clamare, 1. Samuel. 8. id est, propter eius tyrannidem. Sic Deut. 28. A conspectu infirmitatum Aegypti timuisti comedere in conspectu. A conspectu regis poni decretum, Dan. 3, pro ab ipso etiam rege. Sic et A conspectu regis egredi verbum, Esther 1: pro, promulgari nomine regis sententiam. Ante conspectum non ponere Deum, Psal. 86: pro, non timere eum. Multo vero aliter accipitur Iob 16. Confregit me confractione ante conspectum confractionis: id est, crebris perpetuoque sibi succedentibus confractionibus aut afflictionibus. In conspectu alicuius aliquid esse, saepe idem valet quod in potestate. ut Ierem. 40. Omnis terra in conspectu tuo est, ad locum qui bonus et rectus est in oculis tuis, ut eo vadas, illuc vade. Dedit in conspectu eius gentes, Esaiae 41: pro, subiecit ei gentes. Sic et Gen. 20 et 47. In conspectu tuo est omnis terra. Aliquando explicari alicui aliquid. Exod. 19. Posuit in conspectu eorum omnia ista verba: id est, proposuit eis, explicavit eis. Stare in conspectu alicuius, alias significat resistere ei, ut Iosuae 21. Et non stetit vir in conspectu eorum: pro, nemo potuit eis repugnare. Aliquando significat precibus irae Dei resistere, ut Ierem. 18. Recordare Domine, quod in conspectu tuo steterim, ut loquerer pro eis bonum. Denique in conspectu alicuius stare, significat ei ministrare aut servire. Vivit Iehova, in cuius conspectu sto. 2. Reg. 5. Sic et Ierem. 35 reperitur. Sic 1. Sam. 1. vovet filium Anna, se eum oblaturam Domino, ut ibi perpetuo conspiciatur: id est, ministret. In conspectu alicuius aliquid facere אל פני alpene significat contra, aut in praeiudicium vel detrimentum eius. Sic Deut. 21 dicitur, maritum habentem liberos ex duabus uxoribus, non posse dare primogenituram filio dilectae in conspectu filii exosae, qui est primogenitus. ubi In conspectu omnino significat quandam contrarietatem, aut (ut ita dicam) damnum. Sic et Deut. 5 dicit Deus, Non habebis Deos alienos in conspectu meo: id est, quae idololatria mihi extreme adversa est, et in meam gloriam contumeliosa. Verum in hac locutione praecipua vis est in praepositione על al, quae contrarietatem et adversationem quandam crebro significat. Ambulare in conspectu Dei Genes. 24, pro, vivere secundum Dei praescriptum. Sic Deus dicit Abrahamo Gen. 17. Ambula coram me, et esto syncerus. Et Enoch Gen. 5, cum Deo ambulasse dicitur. Sic Psal. 5, Dirige viam meam in conspectu tuo. Bonum aut malum facere, aut esse aliquid in conspectu Dei, valde crebro significat iudicium Dei: sicut et phrasis, In oculis. Sic dicitur etiam in Psal. 116. Mors sanctorum preciosa in conspectu Domini: id est, in iudicio Domini. Invenire gratiam in conspectu: id est, iudicio alicuius, seu apud aliquem, Gen. 5. Exod. 33. et 34. Effundere animam in conspectu Domini: pro, precibus omnia sua vota, curas et cogitationes Deo indicare. 1. Sam 1. Facere in conspectu totius Israelis, et solis: 2. Sam. 12 ubi minatur Deus, se illud occultum Davidis scelus publicaturum esse. Videre Dominum in conspectu suo, Psal. 16. pro, agnoscere praesentiam Dei, sibi opitulantem. Preces, clamores, gemitum in conspectu Dei poni, venire, cadere: Psal. 18 et 56. Item 79. 89. 142. et 143. Oratio mea sicut incensum in aspectum tuum ascendat, Ierem. 36, pro orare, vel etiam exorare. Iusti epulabuntur et exultabunt in conspectu Dei, Psal. 68, et Oseae 6. Vivere in conspectu Dei, est summa felicitate, atque adeo etiam ipso aspectu Dei frui. Mittere nuncios ante conspectum suum, Luc. 9. pro, ante se. Gloriari in conspectu Dei, 1. Corinth. 1. pro, in iudicio. Humiliari in conspectu Dei: id est, metu ac timore eius: Iacob. 1. Suadere cordi in conspectu Dei, 1. Iohan. 3. id est verbo ac veritate Dei placare, quietamque aut tranquillam reddere conscientiam nostram, quod Deus sit nobis propitius. hoc est quod Paulus dicit, Iustificati fide pacem habemus. Concurrit autem crebro haec loquutio cum Coram, Ante, et In facie, de quibus alibi.

CONSPERGERE SE PULVERE, aut cinere, signum doloris aut luctus fuit, sive ob poenitentiam, sive ob calamitatem. Coincidit saepe haec vox cum Aspergo, de quo supra suo loco dictum est.

CONSUMMARE, videtur significare, perficere aliquid: et simul etiam absumere aut perdere crebro valet. Varia autem Hebraea verba hoc Latino exponuntur. Porro cum hoc verbum de ipsa absolutione operis aut actionis accipitur, ut Gen. 6. 1. Reg. 6. Gen. 18, plerunque perspicua est locutio. Hebr. 10. Unica oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctificantur: id est, perfectos effecit, dum plene peccatum abolevit, satanam vicit, et Deum placavit. Galat. 3. Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini: id est, perficere vestram pietatem vultis. Hebr. 11. Non sine nobis consummabuntur. Consummata malitia, pro summa, 1. Sam. 20. Hebr. 2 et 5 dicitur Christus per passiones consummatus, seu perfectus factus: id est, ratione officii factus fuerat peccator, nunc autem impleta lege et devicto peccato abolevit illam sibi imputatam iniustitiam, et acquisivit nobis iustitiam. Vide in voce Perfectus. Ecclesiasticus inquit: Cum consummaverit homo, inchoabit: id est, denuo ei labor revolvetur, adeo nihil stabile aut firmum perfici in hac vita potest, quin subinde nova cura ac opera sit sarciendum ac instaurandum. Crebro

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.