Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 93 --

161/162 filii Dei, ac haeredes: sicut et olim inter Saram et Agar, Isaacum ac Ismaelem fuit. Verum tandem olim esse divinitus sententiam latam, quae etiamnum valeat, sibique ac illis sequenda sit: quae iubet ancillam, et eius filium, id est legem cum legali populo, ex domo ac favore Dei eiici: et alterum qui ex Sara aut promissione est, verum ac genuinum filium ac haeredem esse et haberi. Hoc argumento conatur Paulus retrahere Galatas a Lege ad promissionem aut Evangelion, si haeredes ac salui esse velint. Ostendit enim, iam tum esse latam sententiam de praesenti controversia, quae inter se ac ipsos eorumque Pseudapostolos agitetur. Quare nihil prorsus dubii superesse. Et quidem eos hanc sententiam Dei de praesenti controversia in ipsomet Mose ac lege reperturos, si diligenter attendant, et audiant, quam isti eis tantopere commendent. ¶ Haec, ut opinor, summa ac scopus eius totius loci est. Nunc propius ad textus expositionem, et quorundam vocabulorum declarationem accedamus. Initio, non expresse confert duos quasi maritos aut patres, Deum cum Abraham: et alioqui interdum utrique filii legis, at gratiae uni Abraham tribuuntur, nosque etiam ex gentibus conversi ipsius veri filii dicimur. Secundo, cum duas uxores aut matres proponit, Agar nominat, Saram non nominat: sed mox eam silentio ac subindicatione quadam ancillae Agar adsociat et in locum eius promissionem substituit: quasi non tantum nunc novum spiritualemque populum, sed etiam olim ipsum Isaacum magis promissio ac gratia Dei quam Sara genuerit. Tertio, similitudines aut convenientias Agar et legis aliquas prius indicavi, nempe quod utraque physice gignat, et utraque in servitutem: et vicissim etiam liberae matris ac promissionis, consonantias quasdam, ut cuius procreatio ex sola Dei gratia aut favore promissioneque veniat, et ad vitam aeternam propaget, tendat, ducatque. Caeterum prior pars allegoriae etiam illud commodi aptitudinisve habet, quod Agar erat Aegyptia, et mons Sina est ferme in via venientibus ex Aegypto in Cananaeam: ut tanto maiorem convenientiam aut coniunctionem habeat cum testamento legali, et lege ibi sancita et data, quasi Abrahamus aut Deus Agarem una cum suis carnalibus liberis sibi ex Aegypto accersiverit, ac in Sina factis veluti sponsalibus aut foedere coniugali, sibi eam cum filiis eius a diunxerit. Ideo dicit, Agar esse ex monte Sina. Indicat vero etiam locum montis, ubi sit: ut tanto magis moneatur lector, Agarem non solum ex Aegypto, sed etiam ex Sina venisse. Sicut vero foedus legale in Sina non cum filiis Agar, sed cum filiis Sarae factum, ancillae Agar adiunxit, quasi illa id foedus significet, et illius populi mater sit: ita quoque extrusa (ut prius diximus) Sara ex procreatione verorum Abrahami ac Dei liberorum, et substituta in eius locum promissione et gratia, nunc porro etiam ipsam terrenam aut praesentem Hierusalem, quae etiam veluti altera Sara ac mater populi Dei censetur, (sicut metropolis fuit) eidem Agarae ancillae associat: quasi eadem sit utraque mater aut omnes tres Agar, Sara et Hierusalem, et utriusque praesentes liberi, five Agareni, sive Iudaei mere carnales ac servi, et nequaquam filii ac haeredes. Contra autem promissioni ac gratiae novam matrem, nempe caelestem Hierusalem adsociat, ut sic magis videatur quae sit altera uxor Dei, et vera mater spiritualium filiorum, quos Deus per meram gratiam ex ea procreat, aut ei largitur. Hîc vero verbum συστοιχεῖ occurrit, quod omnibus maximam difficultatem parit nam et significatio eius in hoc loco dubia est: et cum quibus vocibus coniungi hoc verbum debeat, litigatur. Quare vulgata vertit, Coniunctus est, scilicet mons Sina Hierosolymae. Erasmus, Confinis: alius, Pati serie respondet: alius, In eadem serie collocata est: vulgaris, Langet biss gehn Ierusalem: sic et in Latino Lutherus vertit, [p.162] Pertingit: alius, Ex adverso respondet. Στοῖχος vero est versus, στοιχεῖον elementum: Στοιχέω , incedo, ambulo. Rom. 4 et Act. 21. σύστοιχον significat, quod in eadem serie est: aut quandam similitudinem, coniunctionem aut societatem habet. Significare etiam potest, simul incedere aut ambulare. Potest etiam dici Sina mons coniunctus esse, consociatus esse, coincedere aut correspondere Hierosolymae, et etiam Agar. Nam quidam in parenthesi collocat illa verba (Agar Sina mons est in Arabia) et connectit συστοιχεῖ cum Agar, quod praesens Hierosolyma consonet aut correspondeat ipsi Agar, seu sit quasi soror ac socia eius, et cum ea ambulet. Sensus omnino necessarius est, meo iudicio, quod praesens aut terrena Hierusalem, seu populus vel synagoga Iudaica, sit socia et similis ancillae Agar, perinde carnaliter et tantum ad servitutem ac damnationem gignat ut illa. Si autem coincedere aut simul ambulare significat, videtur primum esse quasi quandam collationem primae originis, quod sicut Agar ancilla ex Aegypto transeundo, iuxta montem Sina venerit, et Abrahamo in terra Canaan liberos genuerit: sic et Hierosolyma aut synagoga populi Israelitici eandem viam ex Aegypto venerit, cum Deo in monte Syna foedus inierit, et tandem in Cananaea carnales filios Deo genuerit, qui tamen non sint genuini ac haeredes. Deinde quod, sicut Agar eiusque posteri fuerint quasi servi, et non veri haeredes bonorum Abrahami: sic etiam praesens Hierosolyma ac gens eandem viam in rebus spiritualibus ac religionis incedat, ut sit spiritualiter serva, extrudenda ex domo Dei, et non haereditatura Dei regnum ac bona. Huc facit, quod verbum στοιχεῖν incedere in novo Testamento Rom. 4, et Act. 21, ac Gal. 5 et 6, significat, non tam localem motum, quam vitam agere, aut genus vitae sequi: idque potissimum de spirituali vita. Quod si verbum συστοιχεῖ significat eiusdem seriei; qualitatis aut conditionis esse: tum idem sensus erit, quod videlicet perinde utraque carnaliter et naturalib. viribus ac ad exitium generet, eoque Agar et Sara cum suis carnalibus filiis ac eorum legali iustitia aeterna haereditate priventur. Maluit autem uti vocabulo praesentis Hierosolymae, quae pro matre Synagoga saepe ponitur: ne si dixisset expresse, Saram esse sociam aut eiusdem conditionis cum Agar, ipsi principio suae allegoriae, de duabus Abrahami uxoribus repugnare videretur: ubi fundamentum totius ratiocinationis, duas uxores Abrahae, liberam et servam, earumque duos filios collocavit. Quod si legamus, montem Syna significatum per Agar; esse coniunctum in eadem serie, aut coincedere Hierosolymae: tum sensus quidem eôdem redibit: sed allusio erit vel ad longissimam seriem montium, qua a mari rubro per Syna versus Hierosolymae colles Cosmographi extendunt: nel etiam ad seriem viae alludit id verbum, quod ex Aegypto eunti, versus terram Canaan (ubi tum Abraham olim plurimum versatus est, tum Israelitae habitarunt) quam viam Agar et Synagoga iverunt, Syna mons et Hierosolyma in itinere, aut in eadem serie sunt. Cum vero dicit Paulus, illa duo loca sibi invicem correspondere, aut in eadem serie esse: vult ostendere, etiam ipsos populos convenire, eiusdemque conditionis esse. Porro, quia Saram non opponit ancillae Agar, sed adsociat, et in locum eius ut Agari oppositam subiicit promissionem Evangelii et gratiae, aut caelestis Hierusalem, quae sit vere sponsa caelestis Abraham, ut est Apocalypsis 21, libera, ac nostrûm omnium mater: ideo alteram etiam Hierosolymam in terris facit, quam vocat praesentem Hierusalem, id est, nobis aut illis tunc in terris praesentem, existente adhuc ibi Iudaico populo: quia ante devastationem ea Epistola scripta est. Caelestis vero illa Hierusalem ab Esaia, Ezechiele et Apocalypsi dicitur futura aut ventura Hierusalem: quia nondum plene extructa, patefacta et glorificata est;

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.