Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 89 --

153/154 perfectum, gignit mortuum. Ubi ipsam radicem pravorum motuum vocat concupiscentiam. Theologis postea significavit ipsum Originale peccatum. Verum ubi ita accipiatur in Sacris literis, et in hoc plane usu reperiatur, non scio, nisi forte in isto ipso Iacobi loco. Nec tamen etiam prorsus actuale peccatum est. Significat igitur medium quid inter originale et actuale peccatum, nempe (ut dictum est) illos perpetuos aestus aut flammas, seu incendia malorum motuum, quibus corrupta natura aestuat, et ruere conatur in peccata. Saepe in novo Testamento Concupiscentiae vox ipsa quasi vitia, aut etiam pravas actiones significat: ut cum dicuntur concupiscentiae seculi, aut malorum hominum, aut secularia desideria. Concupiscere concupiscentiam, Numer. 11. Psalm. 106, pro ardenti desiderio flagrare. Concupiscere concupiscentiam, Proverb. 1 et 15, significat avariciam intensissimam. Concupiscentiae iuvenes, Ezechiel. 23, pro egregiis, nobilibus aut formosis iuvenibus accipitur. Concupiscibile, vel concupiscibile oculorum, 1. Reg. 20, pro rebus preciosissimis ac charissimis ponitur. Gen. 2. Arbor concupiscibilis. Sic Ezech. 24, Deus vocat uxorem eius Desiderium oculorum. Concupitas arbores, Esai. 1, vocat eas, sub quibus Iudaei suas idololatrias exercuerunt, quibus mirifice delectabantur. Concupiscentia carnis, oculorum et mundi, 1. Iohan. 2. significat ipsa vitia, voluptates, opes, et alia concupita aut obiecta vitiorum, quae una cum mundo interire dicit. Vocantur autem concupiscentia oculorum, non tantum quia delectamur illarum rerum aspectu, sed etiam quia mox visionem eorum sequitur cupiditas: sicut Graeci dicunt, Ex videre amor nascitur.

Concupiscentia et impietas aliquando coniunguntur. Tit. 2. Ut abnegantes impietatem et secularia desideria. Sic et cum voce passionis concupiscentia reperitur, Galat. 5. Qui enim sunt Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus aut affectibus et concupiscentiis suis. Concupiscentiam carnis perficere, est cupiditatib. corrupti hominis indulgere, vel etiam ipsa flagitia ac scelera patrare. Sophistae intellexerunt concupiscentiam tantum de cupiditate rerum venerearum et opum, quasi homo tantum appetitiva potentia et affectibus, praesertim cupiditate veneris ac cibi potusve peccet. Verum significat ista vox omnes pravos motus cordis: quin et ipsius summae reginae Rationis molimina, vota ac conatus. Nam Paulus Galat. 5, inter concupiscentias et opera carnis etiam ipsam idololatriam recenset, sicut et Rom. 1. Sic et Christus Iohan. 8, satanae cupiditates aut concupiscentias adscribit, inquiens: Vos vultis concupiscentias patris vestri perficere. Sic Rom. 7. Peccatum excitavit in me omnem concupiscentiam. Quod observandum est, propter errorem Sententiariorum, et quorundam nunc philosophotheologorum, qui philosophia dementati, tantum carnalem partem aut potentias, quae infra rationalem sunt, corruptas esse somniant: rationalem vero, id est, intellectum et voluntatem, putant esse integras, et ad optima hortari, quae vera sunt iudicare, et quae pia salutariaque sunt eligere. Nam Scriptura etiam ipsam rationalem partem affirmat esse corruptissimam. Concupiscentiam et defectum aliqui Theologi etiam ex modernis, ita in definitione originalis peccati coniungunt, ut defectum intelligant, amissionem bonarum virium: concupiscentiam vero, habitum aut acquisitas accersitasve pessimas vires, amissis bonis contrarias. Vide Summam Thomae, et Apologiam Augustanam. Appetitus vox, propria quadam ratione accipitur in vulgata versione Genesis quarto: Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis ei. ubi appetitus videtur proprie id esse, quod Paulus huc alludens dicit ad Galatas quinto: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Item, quod ad Romanos septimo ait, aliam legem militare contrase, ac se captivare sub legem peccati, et non permittere ut faciat quae velit ac cupiat. Item quod ait, non esse permittendum regnum peccato, Roman. 6. Est vero illud mirabile, quod eisdem plane vocibus describatur appetitus mulieris ad virum, et quod vir ei dominari debeat: quibus etiam peccati ad hominem, cui itidem homo imperare iubetur. Omnino autem videtur esse talis quaedam vis vocum, quod sicut rixosa mulier perpetuo insurgat, ac conetur dominari viro: sic etiam peccatum inhaerens rebellet, concupiscat, conetur regnare, et captivum rapere hominem. Quare illorum duorum plane similium locorum ac sensuum versio mihi valde commode expressa esse videtur a Luthero, in vulgari Germanico: Qui primum de muliere vertit, Dein will/tua lvantas, vel potius cupiditas, sit viro subiecta, et ille tibi dominetur. Postea vero de peccato dicit Deus ad Cainum: Ne concesseris ei suam cupiditatem, sed domineris illi. Est igitur in utroque dicto tristis ac sceleratus appetitus, quo tum mulier affectat regnum supra virum, cui tamen subiecta esse deberet: tum inhaerens aut originale peccatum itidem concupiscit militatque contra spiritum, vult hominem captivare, ac regnare super eum. Omnino Paulus illis quatuor verbis luculenter illum nefarium appetitum exponit, quod dicit: Peccatum concupiscere rebellare contra spiritum, hominemque captivare sub iniustitiam: quodque velit abuti membris hominis, ut servis ac instrumentis, ad peccandum. Idem plane et rixosa mulier, aut potius omnes mulieres agunt, ut dominentur, regnumque super viros obtineant: tametsi aliae plus, aliae minus. neque enim in omnibus se aequaliter exerit malitia. Valde quoque in eadem versione commode Ad virum, Lutherus per Subvertit. Idem igitur praecedens comma dicit, quod et consequens: Tua cupiditas aut appetitus sit viro subiectus, et Ipse dominetur tibi: sic et in altero dicto, Peccati cupiditas sit tibi subiecta, aut sit sub te: et, Tu domineris illi.

CONCUTERE, vehementer commovere aut conturbare significat, proprie quidem de rebus corporalibus: sicut Terent. in Eunucho, Qui templa caeli summo sonitu concutit. Sic saepe Deus dicitur concutere fundamenta et columnas terrae, item montes. Iob 9. Qui commovet terram loco suo, et columnas eius concutit. Sic et Esa. 14 et 24. Per metaphoram de animi perturbatione, cum affectibus, praesertim terrore, de suo loco aut statu deiicitur. ut Ezech. 20. Pavore concussi steterunt. et Iob 7. Per visiones horrore concutior. In foro autem, seu iure, hoc vocabulum definimus, quod sit cum aliquis terrore accusationum et forensium vexationum incusso, aliquid alicui extorquet, aut etiam accusat, aut ab accusatione desistit, extorquendae pecuniae gratia. Baptista Luc. 3 hoc verbo utitur, ad milites quaerentes regulam piae vitae, inquiens: Neminem concutite, neque calumniemini: indicans, aliud esse calumniam, aliud concussionem. hanc incusso tantum litium et vexationum terrore aliquid extorquere: illam prosequendo litem, insontem fraudibus et forensibus technis opprimere. Iurisperiti Concussionem hisce verbis definiunt: Concussio, interprete Alberico, est, cum Officialis a subditis aliquid per metum extorquet, aut non facit iustitiam nisi pecunia extorta: vel etiam aliquid ultra debitum salarium extorquet: vel cum quis accusat, aut ab accusatione desistit, ob pecuniam acceptam. Concuti virtutes caelorum, Matt. 24. Vide in voce Virtus.

CONDEMNARE, vox nota est, quae indicat accusati et iudicati rei damnationem decernentem, eum puniendum esse secundum postulata accusatoris.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.