Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 85 --

145/164 impositum exurere, ut apud veteres moris fuit. Combustio fumi, pro incendio fumoso. Iud. 20, Tempus autem erat constitutum viro Israel cum insidiis, quod maximam faceret ascendere combustionem fumi e civitate: id est, ut eis fumo darent signum captae civitatis.

Comburi sufflatorium, Ierem. 6 dicitur de irrito conatu idololatrarum et seductorum, suam impietatem, ut idolum, fundentium aut formantium. inquit enim: Combustum est sufflatorium ab igne, consumptum est plumbum, frustra conflavit conflando. Allusio est ad operas artificum, ubi saepe tum frustra laboratur, tum instrumenta corrumpuntur, infecto opere. Comburi currus, Psalmo 46 et alibi, pro abolitione bellorum ponitur. Pro exitio, aut re exitiali crebro ponitur, ut Esaiae trigesimo tertio: Concipietis quisquilias, et parietissti pulas, spiritus vester ut ignis consumet vos, eruntque populi ut incendia calcis, ut spinae exiccatae igni comburentur. Et mox: Quis habitabit nobis cum igne devorante, quis cum incendiis perpetuis? Verum de hoc Hebraismo in voce Ignis prolixius.

COMAM ALERE esse viro turpe, mulieri decorum affirmat Paulus 1. Cor. 11. Comam alioqui et barbam alere, alias erat indicium luctus, alias laeticiae, ut supra in Barba et Capillitio dixi. Sic sacerdotes prohibentur comam alere luctus gratia, Ezech. 44. Comam alebant Nazaraei, usque ad aliquod tempus: postea certa caeremonia radebant eam. Num. 6, Deuteronomii 33. Iud. 13. 16. Dicetur de hac phrasi etiam in RADERE et TONDERE. Comam et barbam vellere, ut apud omnes alias gentes, ita et apud Israelitas fuit magni doloris indicium. Proficiscitur enim id ab impatientia.

COMEDERE, alias proprie edere: ut Genesis 3. In sudore vultus tui comedes panem tuum. Sic comedere panem cum aliquo. Exodi 2. Non comedunt Aegyptii cum Hebraeis panem. Figuratas habet varias significationes: ut primum frui, seu in suum commodum convertere, posita synecdochice specie pro genere toto: ut, Argentum nostrum comedit, Genesis 31, id est, precium nostrum in suam utilitatem convertit. Sic ibidem: Arietes gregis tui non comedi: id est, non verti in meam propriam aut privatam utilitatem. Comedetis medullam terrae, Gen. 45. Et Esai. 1. Bona terrae comedetis. Comedere panem in caelo, Luc. 14. et Comedere carnem Christi, Iohan. 6, per metaphoram significat frui eius spiritualibus beneficiis, ac vita aeterna Tametsi Iohan. 6 etiam pro credere exponi posset. Est vero illa fruitio, fidei effectus. Comedere fructus viae suae, Pro. 10 et Esa. 2, pro percipere ex sua vita, moribus ac operibus vel bona, vel mala, vitae actae convenientia. Sic suo aut alterius labore frui, ut Iob. 31. Seram, et alius comedet. Consumere per metonymiam significat, quia qui comeduntur, consumuntur. ut Exod. 3. Rubus non est comestus: id est, consumptus. Esaiae 1 Gladio comedemini. Sic comedere inopes, Prover. 30. Psalm. 14. Gal. 5. Si vos invicem mordetis et comeditis. Zelus domus tuae comedit, aut consumpsit me, Psalm. 60. Erunt ad comedendum, Deut. 31, id est, devorabuntur. Iacobi 5. Vestimenta tua a tineis comeduntur: id est, consumuntur. Vincere: ut Deut. 7. Comedes omnes populos: id est, vinces, aut etiam perdes. Comedere panem iniquitatis, Prover. 4, est iniquitate partum victum habere. Comedere in montibus, Ezech. 18. 22. est idololatriae deditum esse, quia in illis sacrificiis convivabantur. Comedere filios, alias extremam egestatem ac famem indicat, ut Deut. 28, et Ierem. 5. Comedes fructum ventris tui, carnes filiorum et filiarum in obsidione et angustia, qua arctabit te hostis. Alias crudelitatem: ut Ezech. 5. Vicinum priori est comedere stercora, extremam egestatem indicans: Esa. 36. et 2. Reg. 18. Comedere patres vuam acerbam, et filiorum dentes stupere, Ierem. 31, fuit apud Iudaeos proverbialis locutio, qua iustitiam Dei calumniabantur, tamquam ipsi aliena culpa plecterentur. Verum Deus ibidem hoc proverbium refutat, adseverans quod unum quemque propter suam culpam puniat.

Vivere alicunde, 1, Reg. 17. de Sareptana, Et comedit ipsa et familia eius per dies: id est, victitavit de illa farina et oleo miraculose a propheta aucto. Comedere et bibere, Ierem. 22 pro, communi more, libero securoque animo vivere, et interim iustitiae ac pietati vacare, sine ambitione et magnarum rerum cupiditatibus, periculosisque ac non necessariis conatibus. Sic et in Ecclesiaste aliquoties accipitur. Comedere facere, pro alere, Exod. 16, Feci vos comedere. Hebraea tertia coniugatio est, pro alui. Eodem modo 2. Sam. 13. Comedere buccellam: pro, victitare tenuiter. 1. Sam. 2. Dan. 11, Comedentes buccellam escae ipsius, conterent eum: id est, aliqui pauperes monachi et sacrifici ad Christum conversi, perdent Antichristum. Comedere panem coram aliquo, Iere. 52 pro, sumere cibum apud eum. Sic et super vel ad mensam alicuius: 2. Sam. 9, ut aulici apud satrapas, et ministri apud dominos suos. Comedere a rege, 2. Samuelis 19, id est, victum ab eo habere. Comedere praedam, Numer. decimotertio: id est, de praeda vivere. Comedi a canibus, id est, non sepeliri mortuos, sed a feris et alitibus devorari: primi Regum decimo sexto. Comedi potentialiter. Avis quae comeditur, Levitici 16. 17. Ieremiae vigesimonono. Comesti aegritudine calida, et excisione amara, Deuteronomii trigesimoprimo. Comedere peccata populi, Hoseae quarto: id est, sacrificia. Comedere butyrum et mel, Esaiae septimo, est communi more victitare, communes etiam miserias perferre ac perpeti. Vide Mel et Butyrum. Comedere in conspectu Domini, Deut. 12. 14, id est, coram tabernaculo. Oblivisci comedere panem, Psal. 102, indicat summas difficultates, cum calamitates et dolores ipsum sensum famis quasi obscurant, aut etiam ferme tollunt. Sic saepe etiam poetae magnitudinem amoris aut doloris oblivione cibi denotant. Multae huius verbi phrases non explicatae restant, quae in aliis vocibus exponentur, ut in EDERE et MANDUCARE.

COMMEMORATIO, postea exponetur in voce MEMORIAE.

COMMENDARE verbum non multo aliter in Sacris literis, quam in pro phanis reperitur: ut primum significat laudare aut illustrare, idque non tantum verbis, sed et re ipsa. Rom. 3 et 5, iustitiam et charitatem commendat: id est, laudat, aut illustrem facit re, non verbis. 2. Cor. 3. Incipimus nos iterum commendare. Et eiusdem 10. Non is qui seipsum commendat, probatus est, sed quem Deus commendat. Et mox 12. Ego debui a vobis commendari. Secundo, alicuius fidei tradere, aut concredere fideliter servandum: ut Exod. 22. feruntur leges quaedam de rebus fidei alicuius commendatis. In hoc sensu dicitur Psalm. 31 et Lucae 23. In manus tuas commendo spiritum meum: id est, oro te Deus, ut fideliter conserves, et beatum efficias spiritum meum. Sic et Actor. 14. 20. et 1. Petri 4 accipitur. Tertio, vicina huic significatio est, quod dicitur de traditione doctrinae, functionis ac donorum, quibus nos Deus etiam sancte vult uti. Sic dicitur, Cui multum est commendatum, multum ab eo requiretur: Lucae 12. Item, Commenda doctrinam aliquibus idoneis, 2. Timot 2. Sic et 1. Tim. 1. hinc vera religio toties a Paulo Depostum dicitur, et sanctissime custodiri iubetur. Quarto, significat gratum acceptumque aliquid alicui reddere aut efficere 1. Corint. 8. Esca autem nos non commendat Deo: id est, gratos acceptosque facit. Et 2. Corin. 4, Commendantes nos ad omnem conscientiam: id est, pie ac honeste vivendo efficientes nos omnibus acceptos ac probatos.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.