Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 84 --

143/144 Praeterea, quia fruges ideo colliguntur, ut auferantur, Auferre significat. ut Gen. 30, et Esa. 4. Colligere opprobrium: pro, auferre, tollere. Psalm 58, Collegisti (id est, abstulisti) iram tuam. Sic 2. Reg. 5, saepius dicitur colligi aut auferri lepra. Sic Ioel. 3. stellae dicuntur colligere, id est retrahere splendorem suum. Colligi ad patres, aut populum suum, est mori. Num. 20. et 2. Par. 34, ut colligam te ad patres tuos. Cuius locutionis tum ea esse posset causa, quod in illis populis usque in hodiernam diem totae familiae habent unum certumque monumentum, quo posteri ad suos maiores aggregabantur. ut 2. Reg. 22 clarius dicitur, Colligeris ad sepulchrum tuum. Vel inde est, quod omnes pii in sinum Abrahae, aut Dei potius, per mortem colligantur. Amoveri, ut Esa. 50, A facie mali collectus est iustus: id est, amotus de medio, et ex hac vita. Esa. 16. et 48. Et colligetur (id est, tolletur, amovebitur) laeticia de Carmel. Colligi leprosum in domum: id est, recludi eum, ne cum aliis versetur. Colligere pro fovere. Esa. 58, Gloria Domini colliget te. Esa. 11, Dispersos Iuda colliget. Hospitio excipere. 2. Sam. 11, Et collegit eam in domum suam: id est, transtulit. Iud. 19, Et non erat qui eos colligeret: id est, hospitio exciperet. Matth. 25 Hospes eram, et non collegistis me. Colligi rem diei in die sua, Ex 16 de manna dicitur: id est, singulis diebus suum dimensum. Collecta etiam coetus ac solennitas dicitur, in qua populus colligitur. Nehem. 8, Die autem octava fecerunt collectionem iuxta morem. Unde forte et in Ecclesia Collectae, seu communes preces, a colligenda plebe Domini: tametsi alii a colligenda eleemosyna velint deducere. Collectiones fructuum aut messis pro reliquis decidentibus spicis in messe, aut racemis in vindemia accipitur. Levit. 19. Et collectionem messis tuae non colliges: id est. superstites spicas. Mich. 7 Vae mihi, quia fui tanquam collectiones fructuum aestatis. Colligere omnia castra, Num. 10. pro omnes simul trahere aut ab ducere, nemine relicto. Colligere cum aliquo, aut disperdere cum aliquo. Matth. 7. 12. et Luc. 12. Qui non colligit mecum, dispergit: id est, qui non promovet veram religionem et regnum Dei. Colligere pedes in lecto, Gen. 49, est in lecto decumbere, et mori.

COLLIGARE, et COLLIGATIONES, exponentur in verbo Ligare: quando quidem similem vim habent.

COLLUM, nota pars corporis animalium est: inde quoque aliquot figuratae locutiones trahuntur: Nam primum, cum equi et boves collo iugum ferant, et onus trahant fit, ut hinc servitutis descriptio sumatur. ut Esaiae 10. Excutiam iugum eius de collo tuo. Et 52. Solve vincula colli tui. Ierem. 27. Subdite colla vestra iugo regis: pro, servite illi. Ierem. 28. Iuga ferrea posui super colla cunctarum gentium: id est, durae servituti aut tyrannidi eas subieci. Colla non supposuerunt oneri: id est, nihil rem adiuverunt. Collo torquem imponi, est aliquem ornari. ut Proverb. 1 Ezech. 16, et alias saepissime. Colla aliquorum calcare, est aliquem gloriose vincere. Deut 33. Extento collo ambulare, Esaiae 3, superbiae, ac etiam impudentiae indicium est. Sic et collo pingui aut duro loqui, Psal. 75, superbia notatur. Collo alicuius aliquid mali moliri, magnitudinem calamitatum significat. ut Malach. 2. Ecce ego cogito malum super familiam istam, unde non auferetis collum vestrum. Sic Threm. 5. Super collum nostrum persecutionem passi sumus. Conferatur haec vox cum cervice supra exposita: quaedam enim phrases in utroque vocabulo, et sane in Hebraeo, saepe idem sunt.

COLORUM spolia, Iud. 5, pro, vestimenta nobilissimis coloribus tincta: ut est purpura, hyacinthus, et similes.

COLUMBA, simplicitatis, synceritatis ac probitatis symbolum est. Ideo Dominus dicit: Estote simplices aut synceri ut columbae, et prudentes ut serpentes, Matt. 10. Haec natura columbae etiam Hos. 7. celebratur: Ephraim, ut columba seducta. Sic simplex et syncera columba reportat nuncium exiccati diluvii Noacho. Ob hanc forte aut similem naturam columbae, Spiritus sanctus apparet in specie columbae, Matt. 3. Certe nihil habetur probius ac syncerius inter aves. Ideo forte Spiritus sanctus tali specie apparet, quia sic pios veluti pueros simplices ac synceros, et ab omni malitia alienos efficit. Vendere columbas, forte per parabolam significat, Spiritus sancti dona ac bona, totamque religionem ac veritatem eius venalem exponere. Vide et August. tractatu 10. super Iohannem.

COLUMNAE munus est, primum ut sustineat totum incumbens onus, aut aedificium. Deinde, ut sit quiddam invictum, et contra omnes iniurias aut impetus firmum et consistens. Hinc igitur fit, ut per metaphoram significet alias veros doctores, quia quasi sustinent Ecclesiam et religionem, suo quodam modo ac loco. ut Galat. 2, Petrus et Iohannes dicuntur visi esse columnae Ecclesiae: id est, quasi ferentes aut sustinentes Ecclesiam, quibus sublatis rueret Ecclesia, nisi Dominus alios synceros et praestantes doctores in eorum locum substitueret. Sic credo et Apoc. 3. accipiendam hanc vocem esse: Si quis vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei. Alias quiddam magis invictum et pertinacissime pugnans indicat: et tum veros doctores, tum et totam Ecclesiam signat. Sic Ier. 1. dicit Deus: Ecce ego dedi te hodie in civitatem munitam, in columnam ferream, et murum aeneum, contra omnem terram, etc. et oppugnabunt te, et non praevalebunt contra te, quoniam ego sum tecum, ut te liberem, dicit Dominus. Ob hanc eandem proprietatem aut conditionem, quam Deus pingit hisce verbis Ieremiae, etiam tota Ecclesia Dei vocatur 1. Tim. 5. columna et firmamentum veritatis: quia perpetuo pugnet pro veritate, eam sustinendo, uti Deo eam regente ac tuente in victa permaneat. Columnarum caeli et terrae fit aliquando in Sacris literis mentio, ut Iob 9. 26. Psalm. 75. Significat autem ea vox, per metaphoram, tantarum molium stabilitatem ac firmitatem: sumpta a communi humanorum aedificiorum more, quae necesse est aliquibus fundamentis aut columnis inniti. Columnas terrae concuti, videtur significare terrae motum, et per metaphoram etiam ipsorum regnorum ac gentium perturbationem, quas Deus excitatis aliquibus heroibus, victis fractisque turbatoribus, et constitutis legibus ac politiis, in tranquillitatem reducit. Supra in voce CAELI diximus, montes vocari columna; caeli, quia videantur caelum summo vertice attingere: sicut etiam poetae fingunt, montem aut heroem Atlanta humeris caelum sustinere. Cum igitur tales montes terraemotu contremiscunt, columnae caeli tremere aut nutare dicuntur.

COMBURI, penitus exuri est. Hinc obscurae quaedam locutiones veniunt, quae breviter explicabuntur. Comburere in combustionem. Gen. 11. Faciamus lateres, et comburamus in combustionem: id est, intensissimo igne excoquamus, et induremus lutum in lapides. Combussit filios suos igne, iuxta abominationem gentium 2. Par. 28. Porro 33 dicit, Transire fecit filios suos per ignem: genus idololatrici cultus describit. Combustio famis. Deut. 32, Combusti erunt fame. Et Thren. 5, Denigrata est cutis nostra propter exustiones famis. Significat illam adustionem, aut potius consumptionem humidi radicalis et omnium bonorum humorum, quae proficiscitur a naturali calore carente alimento debito, eoque in ipsam nativam humiditatem grassante: sicut ipsa experientia videmus, homines diu fame maceratos nigricare. Combustionem alicui facere, aut non facere alicui mortuo, 2. Par. 21, est, eum rogo solenniter

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.