Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 82 --

139/140 arridere videtur: contra autem infelicibus omnia esse aut in festa, aut tristia et adversa. Caelos novos creari, et caelos plantari Esaiae 65. 66. 51, est Ecclesiam religionemque instaurari gloriosa instauratione per filium Dei. Accipitur et pro illo spirituali Dei regno, ubi pii cum eo aeterna felicitate fruentur. Sic, Caelos novos et terram novam, et promissa ipsis expectamus, in quib. inhabitat iustitia 2. Petr. 3. In eadem significatione Apocalyp. 21, reperitur. Caeli militia et regina, fuit proprium quoddam genus idololatriae, Zoph. 1. Ier. 7 et 44. Caeli aperti, de specie visionis dicitur, quae piis ita apparet tanquam si per apertos caelos mirabilia Dei aspicerent. Ezech. 1. Matth. 3. Mar. 1. Act. 7. Apocal. 19. Aliquando tamen talis loquutio intelligenda est tantum de spirituali cognitione ac patefactione Dei, quae omnibus piis contingit. Sicut Ioan. 1. inquit Christus: Amen dico vobis, posthac videbitis caelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Haec loquutio longe aliter Gen. 28 intelligenda est, ubi Iacob. in somnio per visionem eam vidit, quam Iohan. 1. ubi de visione fidei omnium piorum agitur.

De caelo esse aliquid, significat divinam ordinationem: ut, Baptismus Iohannis erat ne de caelo? Luc. 20. In caelis pax, Luc. 19, Benedictus qui venit in nomine Domini rex, pax in caelis et gloria in excelsis: id est, sit nobis Deus pacatus et propitius, ut inde per et propter hunc Meschiam pacem certam habeamus, non iram ac bellum metuamus. Laudate Deum caelorum, quoniam in seculum misericordia eius. Psalm. centesimo trigesimo sexto, id est, Deum qui caelum et omnia habet in sua potestate, omniumque autor ac moderator est. Per caelum iurare quid sit, et quam late pateat, Christus ipse exponit Matth. 6.

COETUS POPULI DEI. Haec vox lvaidem ferme significat quod Ecclesia, quare ibi aliquid de ea dicetur. Ezech. 13. In coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur.

COGITATIO, est quaedam intellectus actio, qua verum a falso, utile a noxio honestum a turpi disquirimus ac discernimus. Eius causae quidem sunt difficultates nos urgentes, et inde ortae curae ac sollicitudines: effectus vero, reperta consilia ac conatus. Hinc igitur variae significationes, vel retro se recipiente hac voce in causas, vel ad effectus a propria significatione progrediente, oriuntur. In propria significatione accipitur in hisce exemplis. Ezech. 38. Cogitabisque cogitationem malam: pro, diu multumque cogitabis Psalm. 94 In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo: pro, dum multa mecum tacitus reputo aut cogito. Sic Dan. 2. Tu rex, cogitationes tuae ascenderunt: id est, coepisti cogitare, quid nam esset post te futurum. Eze. 16. Nec fecisti cogitationem super omnibus iniquitatibus eius: id est, nec semel quidem expendisti iniquitates tuas. Pro causa cogitationis: id est, cura, sumitur in hisce exemplis, Lucae 9. Intravit etiam cogitatio in eos quis nam esset maior inter ipsos. IESUS autem videns eorum cogitationes, etc. id est, invasit cura et ambitio primatus eorum corda. 1. Corinth. 7. Nupta cogitat, id est, sollicita est, quomodo placeat viro: innupta autem et virgo, contra, Sic cogitare Iehovam, Malach. 3, pro timere Deum, feu eum in oculis habere. Pro effectu autem cogitationum, id est, iam reperto consilio et conatu. Gen. 50. Vos cogitastis contra me malum, sed Deus cogitavit bonum: id est, conati estis mihi malefacere, sed Deus contra bene vertit, aut fecit. Psalm. 5. Decidant a cogitationibus suis: id est, irrita fiant consilia et conatus illorum. Daniel. 11. Cogitabit ad desertores foederis: id est, illis sese adiunget. Ierem. 51. Cogitatio eius contra Babel, id est, consilia et conatus ad evertendam eam instituet. Sic contra munitiones cogitare, Daniel. 11. Sic Iob 42. Novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio: id est, non est possibile tua consilia ac conatus impedire. Ierem. 23. Non avertatur furor Domini, donec fecerit, et donec statuerit cogitationes cordis sui: id est sua consilia ac decreta. Matth. 6. Quis vestrûm cogitans potest ad staturam suam addere cubitum unum? id est, omnia tentans et moliens. Cogitare exponit Scriptura interdum pro dicere intra se: ut est in Evangelio, Dixerunt intra se, Quis potest remittere peccata? Et mox sequitur: Cum vidisset Christus cogitationes eorum, Luc. 11.

Cogitatio in Scriptura conceptui comparatur, opus autem partui, Esaiae 33. 39. Psalm. 7.

Cogitatio etiam pro acumine ingenii, aut re magno ingenio prudenterque cogitata: ut Exodi 35. Utoperetur in omni opere cogitationis: et ad cogitandas cogitationes ad operandum in auro et argento. Ibidem. Facientes omne opus, et cogitantes cogitationes: id est, magna industria ac ingenio varia opera excogitantes. Sic 2. Paralip. 26. Fecit machinas cogitatione cogitantis: id est, machinas quasdam ingeniosissime excogitatas. Cogitatio more humano etiam Deo nonnunquam tribuitur, sicut et alii humani affectus. Significat autem plerunque sententiam, decretum aut voluntatem eius. Hinc variae phrases oriuntur, quas percurremus. Cogitare ad aliquem, pro, alicui sese adiungere. Daniel. 11. Cogitabit ad desertores foederis sancti. Coigtare contra aliquem: id est, moliri aliquid. Psalm. 37. Cogitat impius contra iustum. Sic et Gen. 50. Cogitare cogitationes: id est, diligenter expendere, et quasi priores cogitationes posterioribus et melioribus corrigere. 2. Sam. 14. Cogitabit cogitationes, ut expulsum non expellat. Sic Ezech. 38, et Daniel. 11. Cogito cogitationes pacis, dicit Deus, Ierem. 29. Cogitationum malum auferre, Esaiae 2. pro, mala consilia et cupiditates. Cogitavi non transibitos, Psalm. 17. pro, reprimam meas cogitationes, ne in blasphemiam erumpant.

Cogitare agrum. pro, considerare. Proverb. 31. Cogitavit agrum, et emit eum: id est, consideravit. In duas cogitationes cogitare, 1. Reg. 18. id est, in diversas curas distrahi, aut etiam dubium haerere inter plures cogitationes: quasi dicat Elias, Haesitatis dubii utrum Deum aut Baal colere debeatis, et modo hunc, modo illum, modo utrunque colitis. Cogitationes multorum cordium revelari, Luc. 2. ubi accipiuntur cogitationes pro malo scopo, malo fine, mala intentione, mente ac voluntate, unde malae cogitationes oriuntur. In cogitationibus evanescere, Rom. 1. pro, in ratiocinationibus. Sic et Rom. 2, cogitationibus sese invicem accusantibus et excusantibus. Cogitationes ascendere, Dan. 1. Luc. 24, pro, incipere sollicite cogitare. Cogitare contra Deum, est moliri propagationem impietatis et iniustitiae. Cogitationem facere super aliqua re, Ezech. 16. Post cogitationes gradi, id est, consilia sequi, Esaiae 65. Esaiae 26 definitur fides quod sit cogitatio suffulta (nempe verbo ac promissione Dei) quôd Deus velit nobiscum custo dire pacem: id est, esse nobis propitius. Vocat autem cogitationem ideo, quia non est ociosa noticia, sed practica, qua pii sese perpetuo fulciunt ac sustentant, subinde cogitantes ac confirmantes sese, quod Deus sit eis propitius. Fulcit vero ac sustentat se ea cogitatio, verbo ac promissionibus Dei, promittentis se velle nobis propitium esse, propter meritum ac passionem filii sui. Omne figmentum cogitationum cordis hominis, est tantum malum omni die: id est, quicquid cor nostrum fingit, cogitat ac molitur. Lutherus non male videtur sentire, qui putat singularem vim esse in voce Figmenti: quasi dicat, non tantum qualescunque cogitationes, sed etiam illae quae sunt summa diligentia fictae et refictae, consideratae ac meditatae.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.