Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 80 --

135/136 videtur synecdoche esse, ut caeli pro caelitibus ponantur: nisi velis intelligere, Psalmum primum a similitudine aut parabola inchoari: postea ad rem ipsam magis propriis verbis exponere: veluti si summa similitudinis esset, quod sicut caeli ubique praedicent gloriam Dei, sic et sancti Apostoli, aliique, ac tota Ecclesia: et sicut sol gloriose decurrat per caelos, omniaque suo calore vivificet ac vegetet, sic etiam Christus in suo spirituali caelo seu Ecclesia potenter ac gloriose triumphet, ac omnia vivificet sua spirituali efficacia. Huc facit, quod et alibi Ecclesia vocetur caeleste regnum, et caelestis Ierusalem, et Apostoli aliique praestantes doctores stellis caeli conferantur. Caelum, veluti posito continente pro contento, etiam ipsum Deum significat. Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per ipsum Deum, ibi in throno suo sedentem. Sic Matth. 21. Baptismus Ioannis fuit ne ex caelo, aut ab hominibus? id est, a Deo. Sic aliqui exponunt illud Luc. 15, Pater peccavi in caelum: id est, contra ipsummet Deum de quo mox, et infra in voce PECCATUM. Tertia igitur Caeli significatio sit, ubi solam elementarem regionem significat: ut cum dicuntur aves caeli, et nubes caeli, id est, in aere volitantes. Psal. 8, et Deut. 4. Volucres quae volant in caelum. Sic Iob 2 dicuntur eius amici scidisse vestimenta, et sparsisse pulverem in caelum: id est, in aerem. Et 1. Sam. 5 Ascendebat clam or civitatis in caelum. Sicut Latini It clamor caelo. Eadem significatione vox haec accipitur, cum dicitur Caelum clausum, aereum aut ferreum: pro aere, et tempestatibus parum frugiferis, et praesertim salutari pluvia ac rore carentibus. Levit. 26. Deut. 18. 1. Reg. 8. 2. Paral. 7. Contra caelum apertum. Sic Iacob dicit Gen. 49, Bene dixit te benedictionibus caeli desuper, et benedictionibus abyssi cubantis infra: id est, rigatione et efficacia aereae regionis, commodas tempestates suppeditantis. Sic et Latinus sermo, ac alii dicunt, Nubilum aut serenum caelum, salubre caelum, quin et propitium. Sic saepe dicitur Deus de caelo loquutus, Exod. 20, aut de caelo prospexisse, Psalm. 14, id est, de superiore loco, quia ipsae visiones sic apparere solent ex sublimi. Sic, Pluit ignis et sulphur de caelo, Lucae 17. Descendat ignis de caelo, Luc. 9, id est, ex regione elementari. Sic Christus dicit Pharisaeis, quod norint contemplari faciem caeli, Lucae 12, id est, qualis sit regio aeris, nubila, serena, rutilans, ventosa, tramquilla, et quid portendant illa signa. Quarto, quoniam pro elementari regione ponitur quae nobis proxima est: inde fit, ut caelum per regiones aut horizontes distinguatur. Quare etiam nostrum aut proprium alicuius regionis caelum vocatur, ut Levit. 26, Dabo caelum vestrum sicut ferrum. Et Deuteron. 18, Et erunt caeli tui, qui sunt supra caput tuum, ferrei. ubi semet exponit, quid appellet caelum alicuius gentis, nempe quod est proxime super caput eius. Hinc minatur Deus se sparsurum Iudaeos in omnes caelos: id est, regiones In hac significatione dicitur, quod aquae diluvii cooperuerint cunctos montes qui sunt sub omnibus caelis, Gen. 7. Et Deut. 2. dicit Deus, se daturum aut sparsurum terrorem Iudaeorum in faciem omnium gentium quae sunt sub omni caelo. Sic etiam plerique intelligunt in Dominica oratione, Pater noster qui es in caelis: id est, in omnibus locis. Verum ut ibi sic accipiatur: in sequenti tamen loco, Sicut in caelo, sic in terra, accipi non potest. Sic forte et in Psalm. Caeli enarrant, vox haec accipitur. nam ipsemet Psaltes exponit se per versiculum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis verba illorum. Quinto, Hinc fit, ut pro horizontibus vox haec, aut certe summitas caeli non raro accipiatur. ut Psalm. 18. Egressus eius et occursus eius a summo, aut fine caeli, usque ad summum eius: id est, ab una parte horizontis ad aliam. Videtur autem talis significatio et loquutio esse sumpta a communi puerorum, aut valde imperitorum opinione, qui visu iudicant, caelum alicubi ultra pauca miliaria contingere terram, ac finiri ibi totum mundum. Sexto: Cum vox haec geminatur, plerunque aetheream regionem significat. Caelum caelorum, id est, firmamentum, quod omnes inferiores caelos aut horizontes in se continet. ut Psal. 68. Qui ascendit super caelum caelorum: id est, qui etiam ipsum primum mobile sub se et in sua potestate habet. 2. Paral. 7, Si caelum et caeli caelorum eum capere non possunt. Num. 8. Tu fecisti caelum caelorum, et omnem exercitum eorum, Septimo: Cum Deo tribuitur habitatio caeli, aliqui putant esse aliquem proprium locum caeli, magis carnaliter quam spiritualiter de tantis rebus iudicantes et loquentes. Nam spiritui non convenit corporalis aut materialis loci habitatio: et Salomon dicit, Omnes caelos non capere Deum, 1. Reg 8 et 2. Par. 2. Item Esaiae 66, ipsemet Deus ita describit suum palatium, quod sedes eius sit caelum, terra autem scabellum pedum eius. Quod dictum D. Stephanus Act. 7 repetit. Ierem. 33 dicit, se implere caelum et terram. Et Psalm. dicit, Deum et in caelo et in terrae finibus, et denique in ipso etiam inferno esse. Eodem facit, quod sedere ad dexteram Dei, omnes intelligant de gloriae aequalitate. Quin et physici recte dicunt de ubiquitate Dei:

Enter praesenter Deus hic et ubique potenter. Quare non potest aut debet caelum, cum pro habitatione Dei accipitur, intelligi de loco aliquo certo, reali aut materiali: sed potius est metaphorica significatio, ac significat spirituale illud regnum, gloriam ac felicitatem, in qua Deus cum sanctis angelis et aliis beatis spiritibus vivit et regnat. Sic igitur toties reperitur, Deum habitare aut habere mansionem suam in caelo. Psalm. 103. Sic proculdubio etiam Psal. 115 intelligendus est, Caelum caeli Domino, terram autem dedit filiis hominum: id est, spiritualia bona et cultum Deus sibi ab omnibus requirit aut exigit, sed terrenis bonis ipsos frui patitur: non ille proprie requirit pecunias, vitulos aut hoedos. Hunc locum etiam Christus commode appositeque exponit, dicens: Date Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei: id est, spiritualia. Praedictam significationem Caeli de spirituali regno, manifeste plurima Scripturae loca comprobant: ut 1. Corinth. 15. Homo primus de terra terrenus, secundus de caelo caelestis. ubi de caelo et caelestis spiritualem, non ex aetherea massa confectum significat. Haec sane metaphora manifesta ac palpabilis est. Iohann. 3. Qui de caelo venit. Et 6 Panis de caelo descendens: id est, ex spirituali cohabitatione et favore Dei. Panis enim simul ibi et filium Dei, et eius beneficia complectitur. Luc. 10. dicitur satan veluti fulgur de caelo cecidisse: qui quidem non per locum cecidit, sed per gradus dignitatis: nempe ex illa summa iustitia, favore Dei, spiritualique beatitudine, in summam iniustitiam, et poenas aut calamitates aeternas ac spirituales. Sic impii dicuntur Os ponere in caelo, Psalm. 73, id est, maledicere, ac impia loqui de Deo et eius religione. Sic nostra conversatio dicitur esse in caelis, Phil. 3, non in loco materiali, sed in spirituali regno Dei. Sic et habere dicimur thesaurum in caelis, Lucae 18, nempe non in loco certo, sed in spirituali regno Dei. Sic etiam regnum caelorum inter nos esse, aut ad nos appropinquare dicitur. Huius igitur metaphorici aut spiritualis caeli plurimus usus est in Sacris literis. Atque in hoc sensu credo etiam accipiendum esse ascensum et sessionem Christi in caelo, nempe de illa spirituali gloria ac felicitate caelestis patris, ex qua se quasi exinaniverat aut demiserat, Philip. 2. Ideo orans Ioan. 17, inquit: Glorifica me ea gloria quam habui apud te, ante quam hic mun

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.