Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 78 --

131/132 Hebr. 12 de spirituali piorum imbecillitate accipitur, cum dicitur, Ne quis claudicans evertatur. Ierem. 10. Videtur accipi etiam de peccato, aut alioqui aliquo tristi lapsu aut casu. inquit enim: Omnes viri pacis meae observant claudicationem meam: forte decipietur, et praevalebimus ei. Claudicare in duas partes, aut latera 1. Reg 18, per metaphoram significat vacillare, et nunc in cultum Baal, nunc in cultum veri Dei inclinare. Sic enim utroque pede claudicantes, nunc huc, nunc illuc sese in eundo incurvant ac nutant.

CLAUDO, vide mox post CLAVIS.

CLAUDUS et caecus non intrabit in domum: proverbium fuit apud Israelitas, ductum ex eventu oppugnationis arcis Sion, 2. Sam. 5: quod varie interpretantur scriptores. Alii enim intelligunt fuisse idola, quibus confisi sint Iebusaei, quod illa fuerint tutelaria numina arcis Sion: sed postea facta expugnatione, sit eorum cultus abolitus, et non sint eo amplius admissa. Alii, quorum sententia probabilior videtur esse, sentiunt, Iebusaeos adeo naturali munitioni loci fisos, ut vel dixerint, non intraturum eo Davidem, si soli caeci et claudi propugnarent arcem: vel quod adeo pertinaciter velint repugnare, ut non sint cessuri, nisi omnes propugnatores ita mutilaverit, donec claudi ac caeci inde extrudantur: vel non deserturos eos esse propugnationem, donec vel unus fuerit incolumis. Sed milites et viros fortes praemiis et adhortatione Davidis fortiter loco potitos, ac invertisse proverbium, Quod vel nemo ex illis propugnatoribus ac Iebusaeis sit amplius eo intraturus: vel certe (quod rectius dixissent Iebusaei) neminem caecum et claudum, id est, ignavum et imbellem, eo penetraturum: sed viros fortes, quales ipsi essent, etiam tales difficultates ac munitiones pro sua virtute facile expugnaturos.

CLARUS, nomen etiam Latinis notum, pro eo qui est de meliore nota cognitus, ac celebratus: sicut contra Latini dicunt Obscurum Inde Iohan. 17. Pater clarifica me: id est, fac ut agnoscar pro tuo filio, et unico Meschia ac servatore mundi. Claritas, alias significat idem plane quod gloria, et in Graeco δόξα : ut Iohan. 5, Claritatem ab hominibus non accipio. Alias idem quod splendor: 1. Corinth. 15. Alia est claritas lunae, alia solis, alia stellarum. Alias denique Claritas notat illam mirabilem lucem: ut Lucae 2. Claritas Dei circumfulsit pastores. Sic Paulus Act. 22 dicit, se non potuisse videre praeclaritate. Apocal. quoque 21 dicitur, Quod claritas Dei illuminabit civitatem illam divinam, ut solis splendore non indigeat. Quae huius vocis significatio ab ista visibili, et tamen miraculosa claritate, etiam ad prorsus invisibilem et spiritualem transfertur: ut 2. Cor. 3. Transformamur a claritate in claritatem. Ibidem etiam dicitur, scientia claritatis Dei. At de hac voce, in voce Gloriae plenius.

CLAVIS, potestatem simul, et dona potestati necessaria significat: sumpta metaphora a functione oeconomi cui claves traduntur, ut res utiles promat aut condat, prout opus est. ut Esaiae 22, Et ponam clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Simili prorsus phrasi ac sensu dicitur Matth. 16, Tibi dabo claves regni caelorum: quodcunque ligaveris in terris, ligatum erit in caelo, etc. Clavis scientiae, ius docendi significat Lucae 11, cum Dominus dicit: Vaevobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. id est, vobis solis rapuistis ius docendi veram viam ad vitam aeternam: et tamen nec ipsi eam ingredimini, nec auditoribus eam monstratis: imo etiam volentibus eam in gredi, vestris persequutionibus ac erroribus eis resistitis.

CLAUDERE REGNUM CAELORUM dicuntur pii doctores, cum impoenitentibus hominibus iram Dei denunciant, aut etiam aliquos excommunicant. Dicuntur et pharisaei ac seductores claudere regnum caelorum, cum veram doctrinam impediunt aut corrumpunt. Claudere igitur et aperire, significat functionem administrare: quia oeconomus cogitur claves gestare, et subinde aperire et claudere varia receptacula. et alia quidem depromere in quotidianos usus, alia vero recondere: sicut et Paulus suam functionem vocat oeconomiam. Et Christus, omnem functionem et vitam hominum in hoc mundo, cum oeconomia aut villicatione comparat. Apocal. 8. Haec locutio non oeconomicam aut inferiorem functionem, sed summam significat: cum Christus dicitur habere clavem David, claudere ut nemo aperiat, et aperire ut nemo claudat: id est, perinde habere supremam et plane regiam potestatem in hoc spirituali Israel, sicut David habuit in illo carnali. Claudi civitates, Ierem. 13, significat obsideri, aut certe continuis latrociniis cives intra moenia cohiberi, ut nulli tutus exitus aut introitus pateat. Claudere aliquem, significat incarcerare. 2 Reg. 17. Vicina huic significatio est 1. Paral. 11, David erat clausus a facie Saulis: id est, continens se in loco munito. Unde Educere de clausura vinctum Esaiae 42: id est, e carcere. Sic et Esaiae 61, Clausi pro incarceratis ponuntur. Claudere caelum, Deuteron. 10, et alibi, dicitur Deus, cum impeditne pluat: contra autem Aperire, ut possit quasi thesauros suos terrae communicare, effundendo eos superne: quam phrasin suprain voce CAELI explicavimus. Claudi cataractas caeli, Genes. 8, est desinere illam horrendam pluviam diluvii. Claudere orationem alicuius, Thren 3, pro, nolle exaudire eum. Claudere prophetiam, Dan. 12, est, ita eam proponere, ut non facile intelligi possit a quoquam, cui Deus eam non singulariter aperuerit. Contra agnus Dei in Apocal. solus reserat clausum librum. Sed de hac phrasi postea in voce LIBRI. Claudere super vulvam, est efficere mulieres steriles, Genes. 20. Contra aperire, est facere foecundas. Clausa manuum, Iudic. 3 et 20, Viri electi, qui erant clausa manu dextra sua: id est, qui scaevolae erant, qui non recte dextra uti poterant, sed pro ea utebantur sinistra. Clausus et derelictus, 1. Regum 14. 21. et 2. Regum 9, et 14. Vidit Iehova afflictionem Israelis, et non erat clausus et derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli: id est, nemo erat usquam in clausis aut aliis locis tutus. Sic Psal. 18 dicuntur contremuisse in clausuris suis: id est, in locis aut arcibus suis munitis. Claudere viscera sua ad egestatem fratris, 1 Iohan. 3, est, non sublevare eum in sua paupertate.

CLAVUM FIGERE, Esaiae 22, est, alicuius functionem ita firmare, et salutarem efficere, ut eius conatus et opera sint felicia, et multis salutaria. Metaphora est aut similitudo inde sumpta, quod in aedibus passim clavos infigimus, ut sint nobis usui in rebus suspendendis inde, quas nobis semper in promptu esse volumus. Sicut igitur nos aliis clavis, aliam functionem gerendi aut sustentandi, alias atque alias res deputamus: sic et Deus alios homines alibi collocat, ut is hunc, alius alios labores ac operas in communem utilitatem subeat, sustineat ac obeat. Clavi infixio, fuit quaedam superstitio apud Romanos, cuius causa (teste Livio) etiam dictatorem nonnunquam dixerunt: qua putaverunt se res animosque suos, et praesertim ipsam Rempubposse in bono statu confirmare. Undecunque demum haec superstitio eis exorta sit, similitudine sane quadam loquutioni Scripturae correspondet. Nam etiam Clavum dare ( Esdrae 9, Ut daret nobis clavum in loco sancto suo) ponitur pro dare alicui sedes certas, fixas et permanentes: sicut clavi bene infixi certo suum locum obtinent, et suam functionem praestant.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.