Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 77 --

129/130 Sed nobis libuit potius Augustini sententiam sequi, qui inquit: Clamor interdum accipitur pro tanta impudentia et libertate iniquitatis, ut nec verecundia nec timore abscondatur. ut Genes. 18. Clamor Sodomorum et Gomorraeorum quia multus et multiplicatus est. Et 19. cap. Quoniam increbruit clamor eorum coram Domino. ac si diceret: Ipsa scelera ac peccata quodammodo clamant et flagitant a Deo vindictam: sicut sanguis Abelis clamabat. Ierem. 46. Et clamor tuus implebitterram. Capiunt ergo Hebraei magnitudinem clamoris, pro magnitudine ipsius sceleris. dum enim scelera et flagitia augescunt, augescit simul et rumor et infamia. Et Iob cum ait, Et in arbores clamabat, pro manifestis peccatis ponit clamorem: ut verbum sit, quicquid corde concipitur: clamor, cum procedit in factum. Haec Augustinus: Quaestionum super Exod. libro 2, cap. 4. Illud sane et verissimum et notissimum est, quod violentis, vehementibus et quasi furiosis actionibus etiam insani clamores adiuncti sunt. Ponitur ergo alterum ex coniunctis pro altero, notius pro ignotiori. De loco Esaiae 5, ubi etiam haec vox legitur, est dubitatio. nam cum dicit Propheta: Expectavit Dominus iudicium, et ecce oppressio: iustitiam, et ecce clamor. Nam ibi aliqui clamorem intelligunt iniuriam inferentium, alii patientium, et ideo eis idem valet ac querela. Verum cum loquatur de fructibus malis ipsius vitis aut Iudaeorum, malo intelligere de clamore ac violentia peccantium, qua miseros invadebant et opprimebant. Porro qualis nam iste iniurius clamor sit, declarat ipsemet propheta cap. 58 in quiens: Ecce ad litem et contentionem ieiunatis, et ut percutiatis impio pugno. non ieiunabitis hunc in modum hodie, ut faciatis audiri in excelso vocem vestram. Videntur enim potentiores inter alia etiam gravissimis foenoribus onerasse miseros ac plebeios, passim per Iudaeam habitantes: ac cum ad festum templi, conciones, sacrificia et preces convenerunt, tum occasione illa abutentes, iuxta ipsum templum eos invasisse, primum clamore, postea etiam plagis, ac flagitasse sua illa importabilia onera, quibus illos tenuiores opprimebant. Quare contra Deus hortatur eos ad contrarias talibus clamoribus actiones, in quiens: Dissoluite impias colligationes, soluite fasciculos onerosos, dimittite concussos liberos, et disrompite omne onus. Ex quo contrario abunde licet cognoscere, qualis fuerit ille impius ieiunantium Iudaeorum clamor. In hac significatione utitur et Paulus hac voce, Ephes. 4: Omnis amarulentia, tumor, ira, et vociferatio, et maledicentia tollatur a vobis. Porro Apocal. 21 dicitur Dominus extersurus omnem lachrymam ab oculis suorum, nec futuram amplius mortem, luctum, clamorem, aut laborem seu dolorem. ubi clamor videtur potius significare molestias, afflictionesve, aut certe lamentationem de talibus malis, quam peccatum: seu potius malum poenae, quam malum culpae: potius clamorem iniuriam patientium, quam inferentium. Germanice quoque geschrei pro querela non raro ponitur: et dici solet, Uber den schreiet jederman, quod est, quilibet clamat de eo, queritur de eo. Hinc dicitur Clamor contritionis, Esaiae 15: de qua loquutione mox. Septimo, clamor aliquando etiam pro signis ac indiciis laeticiae accipitur, tametsi tunc plerunque vox Iubilationis ponatur: ut Esaiae 52, Attollent vocem simul, clamabunt aut iubilabunt: scilicet prae nimia laeticia. Octavo, clamare aliquando simpliciter pro contendere aut certare accipitur, ut Esaiae 59. Non est qui clamet pro iustitia: id est, qui litiget, contendat. Sic ferme in Terentio: Eho non clamas? non insanis? Nono, per prosopopoeiam Valles clamare, et etiam canere dicuntur: pro fertilitate et frequentia hominum ac pecudum eas incolentium, quae sine clamore ac strepitu esse nequeunt, laeticia vocem extrudente. Sic dicitur Esaiae 49, Clamate montes: id est, erumpite in laetas voces. Sic Esaiae 48, In voce clamoris nunciate: id est, exultationis et laeticiae. Sed tamen cum laeticiam significat, plerunque est vox Iubilationis, ut dictum est. Idem verbum Clamare, quod saepe est קרא cara, significat etiam legere, item convocare homines, praesertim ad sacras actiones. Inde fit, ut convocatus coetus eadem etymi ratione micra מקרא dicatur, sicut Latinis concio a conciere, et Graecis ἐκκλησία ab ἐκκαλεῖν .

¶ Nunc etiam de phrasibus quibusdam huius verbi disseramus. Clamare pacem, Deuteron. 20 est, civitatem expugnandam primum pacifico colloquio tentare. Clamare et canere valles, diximus esse signum laeticiae, fertilitatis, et frequentiae in colarum. Clamare unguentum, Proverb. 27, est, unguentum se sua propria fragrantia prodere. Clamorem intrare in alicuius aures, ut Dei, Psal. 18. id est, ab eo exaudiri querulas et clamosas preces: sicut et Christus dicitur obtulisse preces cum valido clamore. Clamorem assumere pro aliquo, est, pro eo orare. Ierem. 7. Non assumes clamorem pro populo hoc. Clamorem pervenire facere ad se, Iob. 34. Clamorem contritionis suscitare, Esaiae 15, pro, horrendum ac miserandum, seu plenum iniuria. Clamare pro accusare non raro ponitur. Sic sanguis Abel clamat ad Deum de terra contra Cainum. Sic Iacobus cap. 5 dicit, mercedem pauperum interversam clamare cotra divites. Clamorem circumire terminos Moab, Esaiae 15, est, omnia oppleri bellico tumultu, aut etiam fugientium lamentationibus. Idola non proclamabunt in gutture, Esaiae [14:] id est, non loquentur. Clamare spiritu Abba pater, Roman. 8, et Galat. 4, pro, sic animose sentire, cogitare aut dicere. Clamare lapides, Lucae 19: id est, homines alienissimos a Deo converti et praedicare Deum: sicut alibi dicitur, Potens est Deus ex hisce lapidibus filios Abrahae suscitare: tametsi id revera de ipsis lapidibus per quandam hyperbolen dicatur. Clamosa et stulta mulier, Proverb. 9. de rixosa muliere dicitur, quae levi de causa temere ac impudenter etiam in plateis rixatur ac vociferatur. Psal. 147 dicitur Deus dare cibum pullis corvorum, invocantibus eum: ut habet vulgata versio. sed in Hebraeo non est, Invocantibus, sed simpliciter clamantibus: tametsi et tota rerum natura suo quodam modo ac sensu ad Deum gemat ac clamet.

CLANGERE, est quidam proprius sonus tubae. Numer. 10. Quando congregabitis congregationem, clangetis tuba, et non taratantarizabitis. Clangor, Numer. 23, pro nota divinae praesentiae, tanquam regiae maiestatis ponitur. Significat autem verae religionis puram praedicationem, et Dei cultum: qui ubi est, etiam Deus est Sic Psalm. 89 dicitur: Beatus populus intelligens clangorem aut iubilationem. Tuba clangite in Sion, id est, date signum congregationis populi Dei. Dies clangoris, Numer. 29, et Levit. 23, pro die quo solenniter tubis clangebant. Clangoris memoriale, Levit. 23: id est, cum clangore tubarum in memoriam revocabatur hominibus celebratio tanti festi et cultus Dei.

CLAUDICARE, synecdochicos pro omni genere imbecillitatis accipitur: sicut contra, recta ac firmiter incedere. ut, Congregabo claudicantem et eiectam, congregabo quam afflixi: subintellige ovem, Mich. 4. Soph 3. Est autem locutio sumpta ab ovibus: nam ex illis solent multae aestate, praesertim in calidioribus illis regionibus, claudicare. Soph. 3, etiam ipsa vox ovis apponitur. Sensus est autem, quod Dominus pios afflictos iterum refocillabit ac sanabit. Sic Psalm. 35 dicitur, Sed ipsi in claudicatione mea laetati sunt. Quod alii de adversitate valetudinis, alii de aliis difficultatibus intelligunt. Sic quoque Psalm. 38 dicitur: Ego ad claudicationem inclinatus sum: id est, ad ruinam.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.