Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 680 --

1335 mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.

De Solennitatibus. VIII.

Annus Iubilaeus, annus quinquagesimus, qui erat annus remissionis, quo in Israel unusquisque rei suae venditor, ad ius eius, etiam absque precio revertebatur. Pascha, transcensus: Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe Pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens, caelorum regna transcenderit. Phase, itidem Pascha est, transcensus, vel transitus. sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Huius quinquagesimae figuram annus Iubilaeus gessit, quique nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. Scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur, ob memoriam tabernaculorum. σκηνὴ enim Graece tabernaculum dicitur. Haec Iudaeorum solennitas, Septembri mense celebratur. Encaenia, novae aedificationis observatio, vel dedicatio. καινὸν namque in Graeca lingua novum significat. Ergo in hac solennitate Iudaei, Octobri mense, dedicationis templi colebant diem. Epiphania, Graecum est, quod significat apparitio, vel ostensio: sive quod eâdem die Dominus et salvator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus: sive quod stella Magis, sive quod primo signo Domini aqua in vinum versa tunc apparuerit. Neomenia, hoc est quod apud nos Calendae. Sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursus menses supputantur, et μηνοῦ Graece Luna appellatur, idcirco Neomenia nova luna accipi potest. Parasceve, praeparatio: Graecum est. Parasceve enim, sexta sabbati appellatur. Hinc vero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eâdem die, quae in Sabbato sunt necessaria, praeparentur. Sabbatum, requies, Hebraeum est. Idcirco autem requies, quod in eadem die Dominus ab opere, perfectis omnibus, absolutisque, requieverit.

De Idolis. IX.

Idola, simulachra: Graecum est. Beelphegor, quod interpretatur simulachrum ignominiae: idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis, quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi, in Esaia, genera daemonum. Hos nonnulli etiam doctissimorum Incubones, vel Satyros, aut quosdam sylvestres homines putaverunt.

De Vestibus. X.

Ephod, vestis sacerdotalis, quae Superindumentum, vel Superhumerale appellatur. Est autem velut in caracallae modum, sed sine cucullo. Cuius vestimenti duo sunt genera: unum, lineum et simplex, quod sacerdotes habebant: aliud diversis coloribus, de auro, purpura, et bysso, hyacintho, gemmisque contextum, quo sensu pontifices utebantur. Poderis, sacerdotalis linea, corpori penitûs adstricta, eademque talaris: unde et poderis appellata. haec et subucula dicitur. Logion, quod et Rationale, pannus exiguus, ex gemmis, auro, coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris, pileus sacerdotalis ex bysso. Hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram vocant. Petalum, aurea lamina in fronte Pontificis quae Dei nomen illud ineffabile Tetragrammaton, quatuor literis Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est, est autem quasi lacerna, descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bad enim apud Hebbraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, Ephod lineum: non autem Ephod barud, ut quidam corrupte legunt. Diplois, in Regum libris, sagum vel chlamys, ἀπὸ τοῦ διπλόω , quod duplicatur: et omne indumentum quo dupliciter ambimus, diplois appellari potest. Melotae, in Regum libris [?: pe- ] simplex, qua monachi Aegyptii etiamnum utuntur, ex uno latere dependens. Theristrum, in Genesi, apud Arabes genus pallii muliebris. Periscelides, in Esaiae ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.

De Avibus, vel volatilibus. XI.

Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud Pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quôd paulo maiores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in Psalmo, ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho, gaviam significat. Coenomyla, non musca canina, ut quidam putant, in Psalmo accipienda est: sed musca onimoda. et ideo non per y Graecam literam, sed per diphthongum oe scribi debet. Cyniphes, culicum genus est, aculeis permolestum.

De Bestiis, vel Reptilibus. XII.

Rhinoceron, fera terribilis, gemina in naribus gestans cornua. Monoceron, in Psalmo, Unicornis appellatur. Tragelaphus, in Deuteronomii platoceros: id est, cornibus latis. Erinacii, cyrogrilli nuncupantur, prope magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum procedentes gregatim: in eremo, quae est contra Mare mortuum, depascuntur. Hericii, qui et Echini dicuntur, ita spinoso defenduntur tegmine, ac nec contingi quidem possint. Bruchus, in Psalmo, locustae quae nondum volant: quam Olbam vocant.

De Ponderibus. XIII.

Talentum est pondus LXII, quod faciunt LXXX librae Atticae. Mina est libra una, et semuncia. Talentum habet minas LX. Mna Graece, Latine mina dicitur. Drachma habet scrupula tria. Didrachma, drachmae duae sunt. Unde miror, quomodo in libro Hebraicarum Quaestionum, Semuncia scribatur. Stater, est nummus habens (ut quidam affirmant) unciam unam, id est, aureos sex: ut alii putant, tres. In Evangelio enim pro duobus didrachmis Stater datur. Sic ei, qui in Latina lingua corrupte Siclus dicitur, ut in Quaestionibus supra scriptis indicatur, unciae pondus habet: ut alibi scriptum reperi, scrupula decem, quod et ipse arbitror. nam Siclus ipse, vel Sicel, de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. Obolus, est scrupulum dimidium, quod facit siliquas tres: in Ezechiciae Siclus autem, XX obolos habet.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.