Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 653 --

1281 Non caligavit oculus eius, nec aufugit viror eius. Proverbium Christi, Si haec fiunt in viridi, quid fiet in arido? supra in voce ARIDUS expositum est.

VIRTUS, varie accipitur: plerunque tamen de militari fortitudine. In Hebraeo est plerunque Chail, licet et aliae quaedam vicinae voces hac Latina appellatione interdum reddantur. Iudic. 18, Miserunt Danitae e suo numero quinque filios virtutis, id est, strenuos ac bellicosos. 2. Sam. 17, Et ipse etiam filius virtutis, cuius cor sit sicut cor leonis, liquescendo liquescet: id est, licet sit fortissimus. Iosuae 6, Dedi fortes virtute in manu tua: pro, virtute bellica illustres. Dicitur etiam is Vir aut filius virtutis, qui in quocunque genere negocii aut operis est industrius, sedulus ac solers. Gen. 47: Si cognoveris esse inter fratres tuos, viros virtutis, praefice eos meis pecoribus. id est, peritos simul et sedulos in re pecuaria tractanda. Innocentiam innuit Salomon, cum dicit. 1. Reg. 1, de suo fratre Adonia, qui ante eum regnum occupare voluerat: Si fuerit filius virtutis, non cadet de capillis eius in terram: quod si malum fuerit repertum in eo, certo morietur. ubi Filius virtutis dicitur is, qui tranquille et innocenter vivit, nihilque mali molitur. Contra, Verbum esse in aliquo, significat eum prava consilia moliri: ut quod postea Adonias petierat in uxorem Abisag, quae quasi speciem quandam uxoris Davidis, atque ita reginae prae se ferebat, eoque per illas nuptias videbatur Adonias sibi parare viam ad regnum. Dicuntur et feminae Mulieres virtutis, quae nempe praeter pudicitiam cordatae, intelligentes, et in re familiari tractanda, educandaeque liberis strenuae sunt: qualis prolixe Proverb. 31 scribitur. Ruth 3, Universa civitas scit, quod mulier virtutis sis. Sic Proverb. 12 dicitur mulier esse corona aut decus viri sui. Aliquando etiam vim terrae aut arborum, כוח coach virtutum vertunt: Iob 3. Ioel. 2. Viris חיל Hei crebro significat exercitum, quia ibi est quasi [?: ] vis fortitudinis militaris. Sic et Graeca vox δύναμε robur, pro exercitu ponitur. Hoc sensu non dubito accipiendum esse, quod Lucae 21 praedicitur, quod virtutes caelorum movebuntur, aut agitabuntur, vel concutientur. id est, astra: quae etiam alio qui crebro vocantur exercitus caeli: ita ut stellae non maneant dispositae ut antea. Ibidem additur, stellae cadent: Matth. 24. Nonnunquam denotat fortia facta et praeclara opera: ut [?: ] , victoria in bello, liberatio patriae, ac innocentum, et familia catorthomata. Sic dicitur dextera Dei facere virtutem: Psalm. 118, Dextera Iehovae facit virtutem. et Num. 24, Israel faciet virtutem. Ruth 4, Facies virtutem in Ephrata: id est, praesta te virum bonum, iustum ac strenuum. Sic accipiendum est quod dicit Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae. id est, in die victoriae tuae, postquam moriendo mortem devinces, et regnum tuum constitues. Sic etiam magna opera Christi et eius ministrorum vocantur δυνάμεις , virtutes: id est, praepotentes operationes. Per nomen tuum multas virtutes fecimus, Matth. 7. Sic Marci 6, Quod virtutes tales per manus eius fiunt. Et denique 1. Cor. 12, Alii facultates virtutum. id est, eximiarum operationem, miraculorum, et aliorum: in quibus et aliis plurimis locis, Virtus significat effectum virtutis aut potentiae. Alioqui saepissime Virtus pro causa efficaci et [?: po- ] [?: --mit-r ] . Act. 1, Accipite virtutem supervenientem [?: ] [?: ] , Spiritum sanctum. Sic Act. 3. Quasi nostra virtute aut pietate hunc claudum sanassemus. Actor. 4, Magna virtute dabant Apostoli testimonium resurrectionis Christi. Sic Iohannes baptista dicitur venisse in spiritu et virtute Heliae, Lucae 1. Sic Evangelium dicitur virtus Dei ad salutem credentium, Rom. 1. 1. Corinth. 1. id est, vis et efficacia quaedam Dei, seu per quam Deus est efficax aut operosus. Sic et Simon Magus, Act. 8, volebat vocari virtus Dei. 1. Corinth. 4: Cognoscam non sermonem inflatorum, sed virtutem: non enim in sermone regnum Dei est, sed in virtute. id est, non in externa garrulitate ac specie, sed in vera ac viva, et in omnes partes ac officia Christiani hominis efficaci pietate. 1. Corinth. 15, Virtus peccati est lex: id est, peccatum omnem suam vim accipit a lege. Nam ideo aliquid est peccatum, quia id Deus per legem suam damnat: ideo furari res Aegyptiorum, et interficere Cananaeos, non fuit peccatum, quia id lex Dei non prohibuerat, sed potius mandaverat. Ideo etiam peccatum affert poenam et mortem, quia iustitia ac lex Dei talia facta morte punit. omnis ergo efficacia peccatia lege, prohibente et damnante illud, est. Virtus Christi in infirmitate perficitur: 1. Corinth. 12. et 4. Ut eius virtutis excellentia sit Dei, non ex nobis. id est, potentia Christi est potissimum in nostris imbecillitatibus efficax. perficitur igitur, quo ad efficaciam, seu potius effectum, non quoad essentiam: aut etiam illustratur, ut vis eius tanto magis splendescat et effulgeat. 2. Pet. 1 est, Praestate in fide virtutem, in virtute scientiam. ubi aliqui intelligunt honestos mores: sed videtur potius dicere, Date operam ut sit viva, potens et efficax fides: quae porro efficacia, vigor ac feruor fidei non temere feratur, sed certa cognitione ac iudicio ex verbo et spiritu Dei sumpta gubernetur. Illa porro scientia, moderatione aut temperantia quadam regi debet, non tamen ut timore et impatientia calamitatum prorsus enervetur. Porro patientia illa sit ornata vera solidaque pietate, quae pietas se declaret per seriam charitatem et beneficentiam erga proximum.

VISCERA, sunt maiora vitaliaque membra: ut cor, pulmo, epar, lien, et forte etiam renes. In Novo testamento est Graecum σπλάγχνα , quod citra controversiam praedictas partes notat. At in Veteri testamento et Hebraea lingua est רחם rechem, quod proprie tum ipsam vulvam ac uterum, tum etiam secundinam (cui foetus in utero matris involutus est) significat. Rechem enim, matrix, aliâs etiam pia mater dicta est. Nam ut panniculus ille tenuior firmans ac tegens cerebrum, maternam custodiam cerebro impendit, ne laedatur, ideo piae matris nomen adeptus est: ita panniculus matricis, quia illi alteri et materia et officio est similis, etiam Hebraeis isto nomine רחם pia mater dicitur. Iudico autem, ipsum verbum, ac caetera quoque nomina ab isto nomine רחם esse derivata. Gen. 20, Concludendo conclusit Iehova omnem matricem domus Abimelech. Exod. 34, Omnis apertio matricis mea est. Iob 3. Quare non a matrice mortuus sum? Hierem. 5. A matrice sanctificavi te. Oseae 10. Da eis matricem abortientem, et ubera arentia. Psal. 110, Ex matrice aurorae ros, ita est pueritia tua. id est, pueri tui. Sumitur semel pro misericordia. Iob 24. Obliviscetur eius matrix. id est, ipsa misericordia. Credibile tamen est, quasi per quandam synecdochen etiam aliis visceribus hanc vocem attributam esse. Hinc est quod in plurali numero usurpatur, quodque etiam viris tribuatur. sicut de Ioseph. Genes. 43 scribitur, quod accendebantur viscera eius ob fratrem Beniamin, eoque se a fletu continere non potuerit. Quinetiam interdum clare Viscera videntur significare cor et adiuncta vitalia membra. Iob 38: Quis posuit in visceribus sapientiam? Hierem. 31, et Ezech. 11, promittit Deus, se daturum esse spiritum ac legem suam in viscera nostra: ubi cor intelligi necesse est. Sed est ibi in Hebraeo alia vox, nempe קרב Kereu, quod significat interiora. Porro ab hoc nomine materni uteri aut viscerum, fit verbum רחם richem, quod significat ex animo misereri alicuius: et nomen racham, ac in plurali rachmaiim, quod miserationes ac misericordias vertunt. Dubitari vero posset, an vocabulum hoc viscerum misericordiam significet ducto etymo a materno affectu, quo ea praedita est erga suum foetum in utero gestatum, atque adeo ab ipsa

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.