Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 645 --

1265 quemadmodum in omni Ecclesia doceo: 1. Corinth. 4. id est, doctrinam meam. Act. 9: Si quos invenisset eius [?: ] viros, captivos adduceret. id est, eius doctrinae, [?: in-ituti ] . Sic et sophistae accepta phrasi ab Arabibus, dicunt viam Aristotelis, Thomae, Scoti, et aliorum: pro, sententia. Fuit magnus tumultus de via, Act. 19: id est, de Christiana doctrina, quam idololatrae atrociter persequebantur. Secundo, significat morem ac rationem [?: -i-di ] , et agendi. Isaiae 10: Et baculum suum levabit super te in via Aegypti. id est, more ac modo Aegyptiorum, sicut olim Aegyptii te castigarunt. Isaiae 8: Dominus apprehendit me manu, ne irem per viam populi [?: ] , id est, ne eius rationem vivendi sectarer, sive in religione, sive in vita. Ierem. 6: State super vias, et videte quae nam sit via bona, et ambulate per eam. Psal. 49. Haec via ipsorum stulticia ipsis: id est, hic pravus [?: ] vivendi est summa stulticia. Tertio, significat religionem. Amos 8: Vivit Deus tuus Dan, et vivit via tua Beerseba: sicut iurabant per illa idola, et idololatriam. Sic saepissime prophetae viam malam populi vo vocant idololatriam: et contra, viam Dei, et ambulare per viam Dei, veram religionem. Utrunque tamen complectitur, nempe tum vitae, tum religionis puritatem. Ieremia 12: Si discendo didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo. Sic Act. 14 dicit Paulus, Deum permisisse ire gentes vias suas: id est, colere sua idola et idololatrias. Sic Act. 22 idem dicit, se persequutum esse viam istam. et 24: Secundum viam istam, quam haereses vocant, colo Deum. id est, Christianismum. Quarto, saepe significat opera et actiones, consilia ac conatus Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, iter autem impiorum peribit. Psal. 102, Stulti propter viam rebellionis affliguntur. 2. Par. 13, Reliqua gestorum Abia, et viarum eius. Sic et Dei actiones ac opera, viae eius vocantur. Proverb. 8, Iehova possedit me principio viae [?: ] : id est, suorum operum. Iob 40, Ipse est principium viarum Dei: id est, robustissima bestia inter omnia a Deo creata. 2. Sam. 2, Dei perfecta est via. id est, syncera ac perfecta sunt eius opera et actiones. Prov. 3, Viae sapientiae, viae delectationis, et omnes semitae eius pax. idest, omnia sapienter acta sunt, et iucunda, et salutaria aut pacifera. Sic Psal. 25. Omnes viae Iehovae clementia et veritas custodientib. foedus eius. id est, piis Deus se ubique benignum ac propitium praestat, in omnibus fuis consiliis et actionibus. Proverb. 5. Coram oculis Dei sunt viae viri. Idem dicit Iob. 34, Oculi Dei sunt super vias viri, et omnes gressus eius videt. Idem Iob 31. Zach. 3, Daboque tibi viam inter hosce astantes: id est, conversationem. Quinto, significat vitam, seu totum cursam vel curriculum vitae. Ierem. 22. Haec via tua ab adolescentia tua, quod non audieris vocem meam. Psal. 2. Ne pereatis de via: id est, de vita, ac intereatis. Gen. 6, Universa caro corruperat viam suam super terram: id est, fidem omnesque actiones ac mores. Sic 1. Reg. 2, et 8. Si custodierint filii tui viam suam. Aliquando via ipsam naturam, mores et veluti ingenium declarat. Isaiae 55, Non sunt viae meae ut viae vestrae. sic orat Moses Exod. 3 ut ostendat sibi Deus viam suam: id est, summam sui noticiam sibi communicet Ille vero dicit se illi tantum posteriora sua monstraturum. Et simul ei exhibet illam sui patefactionem ac noticiam, quae est descripta sequenti Capite. Viam mundi, aut seculi, aut sempiternam ire, est mori. Ios. 23, Vado hodie per viam universae terrae. Sic 1. Reg. 2. Abeo per viam universae terrae: pro, brevi [?: ] sum, ut et caeteri homines. Sed Psal. 139. Duc me per viam seculi aut sempiternam, significat, Perduc me in vitam aeternam. Observabo vias meas, ne peccem [?: -g- ] mea. Psal. 39. id est, cavebo sedulo. Ire, abire, aut [?: ] viam, vel viam suam, est, iter ingredi, et aliquo pergere: quae est perspicua, nullaque explicatione indigens loquutio. Aliquando per metaphoram significat suos mores ac vitae institutum sequi. In viam gentium ire, est ad gentes proficisci. Matth 10. In viam gentium ne iveritis, et civitatem Samaritanorum ne ingrediamini: id est, nolite nunc ire praedicatum gentilibus aut Samaritanis, sed ite tantum quaesitum perditas oves de Israele. Psa. 19. Sol oriens gaudet ut fortis currere viam suam. id est, suum curriculum aut spacium conficere gestit. Ierem. 20: Quid tibi vis in via Aegypti? id est, cur eo cursitas? Sic terra aut spacium Nephtalim et Zabulon dicitur esse ad viam maris. id est, versus mare Genezareth. Per viam bonam dimittere aliquem, est, eum amice et pacifice a se ablegare. 1. Sam. 24, Nun quid inveniet quispiam inimicum, et dimittet eum per viam bonam. id est, sinet eum abire salvum. Longior est a te, aut prae te via: 1. Reg. 19. id est, iter est longius, quam ut possis illud conficere. Eadem loquutio est etiam Deut. 14, Quod si multiplicata fuerit via mea. Indicare alicui suam viam, est, eum docere, quod nam iter suscipere, et quid conari debeat, vel etiam quisnam sit futurus exitus eius viae aut conatus. Sic 1. Sam. 9 dicit Saul ad famulum: Eamus ad prophetam, si forte iudicet viam nostram, per quam ambulemus, aut ambulamus. Via lubrica, est vita periculosa et calamitosa. Ierem. 23, Idcirco erit via eorum eis tanquam lubrica. In caligine impellentur, et corruent in ea. Psal. 35, Sit via eorum tenebrae et lubricitates, et angelus Iehovae persequens eos. id est, tenebrosa et lubrica, ut non queant intelligere aut considerare suam vitam et actiones, et in eis aliquid boni facere. Contraria est loquutio Iob 22, Super vias tuas splendebit lumen. Via saepe ipsam progressionem aut profectionem denotat. Genesis 24, Domine si prosperam facis viam meam, quam proficiscor. id est, hanc meam peregrinationem aut negotium quod ago. Sic Iudic. 18, Ite in pace, coram Iehova est via vestra. id est, vestrum iter, vestra profectio. Viae Iehovae in tempestate et turbine. Nahum 1. Vide Tempestas. Via intelligentiarum. Isaiae 40, Quis erudivit eum scientiam, et viam intelligentiarum ostendit illi? id est, intelligentiam aut prudentiam. Isaiae 26. Via iusto rectitudines. pro, via aequa seu aequabilis, planaque erit iusto. Perversus viis, qui perversa consilia, actiones ac conatus sequitur. Proverb. 14, Perversus viis suis despicit Deum. Proverb. 28, Praestantior est pauper qui ambulat in perfectione sua, quam perversus viis, et ipse dives. Iob 3, Vir cuius via abscondita est. id est, qui propter multitudinem miseriarum nescit quo se vertat. Ambulare in viis alicuius, est imitari eum. 1. Sam. 8, Filii Samuelis non ambulaverunt in viis eius. id est. non sunt imitati mores parentis. Haec loquutio valde crebra est in Regibus et Paralipomenis. Multi dicuntur ambulasse per vias Ieroboam, pauci per vias David: quod de Iosia dicitur 2. Reg. 22. Ambulare in viis Dei, crebro significat obedire eius praeceptis: 1. Reg. 8. Sed ambulare in viis cordis sui, est vivere pro libitu ac libidine sua. Ecclesiastae 11: Ambula in viis cordis tui ac secundum aspectum oculorum tuorum. Viam suam bonificare, est excusare. Ierem. 2: Quid bonificabis viam tuam, ut quaeras dilectionem? Aliquanto post sequitur: Dicis, innocens ego sum. Alias Bonificare aut bonas facere vias, est emendare eas. Ierem. 7: Bonas facite vias vestras, et opera vestra. Et mox: Si emendando emendaveritis vias vestras, et opera vestra. Fructus viae alicuius, est eius effectus, aut lucrum, vel praemium operum factorumque eius. Proverb 1. Comedent de fructu viae suae. id est, digna praemia suis factis recipient. Proverb. 14: De viis suis saturabitur perversus corde. Idem est, Reddere viam alicuius super caput ipsius: 1. Regum 8. Ezech. 9. Sic Ieremiae 12 dicitur, Dare unicuique secundum viam suam. Et Iob 34, Iuxta viam suam faciet invenire unum quemque Oseae 4: Visitabo super eum vias eius, et opera eius reddam ei.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.