Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 643 --

1261 Tertio, quia morientes ex se vermes producunt, et ab illis absumuntur: ideo Deus regi Assyrio superbienti, et magna iactanti ac conanti, praedicit exitium: ac inter alia ait, vermes fore stratum, et etiam tegumentum eiusquae: quae loquutio et Iob 21 reperitur. Sic ipse Iobus ob putredines et hulcera dicit cap. 17, sibi esse commercium cum vermibus. Quarto, a vermibus consumi homines, significat eos mortales ac prorsus fragiles esse. Isaiae 51, Nolite timere opprobrium hominum. Nam veluti vestimentum, sic devorabit eos tinea: et veluti [?: la- ] devorabit eos vermis. Sic saepe alias per tineas ac vermes fragilitas hominis et rerum humanarum describitur. Postremo, vermiculi genus fuit, unde rubram purpuram confecerunt: quare Hebraei eum colorem vocant tholaath: vermiculum, forte ipsas Conchas ex quibus idem color confieri solitus est, hoc nomine infigiunt. Sic putant aliqui nomen Italicum Scarlato, quo idem color nunc vocatur, venire a Graeco σκώληξ , quasi dicas σκολήκοτον . Sic et Itali eundem colorem a verme dicunt Vermiglio. Iam ille profundissimus et sanguineus rubedinis color fuit Hebraeis symbolum spiritualis maculae, id est peccati forte ob caedes, quia homicidae sanguine rubent: sicut contra albedo et candor, tum illis tum aliis gentibus innocentiae indicium fuit. Ideo dicit Deus Isaiae cap. 1. Si fuerint peccata vestra ut vermiculus, sicut nix albescent: id est, agite modo poenitentiam, ego spirituales sordes ac maculas vestras purissime elaum, et mundabo ac purificabo. Solet dici tum Vermiculus cocci, tum coccus vermiculi, in eodem significato, de colore purpureo: Exod 25, et Levit. 14. Nam vermiculi illi ex granis quibusdam, ut et vermes serici, gigni dicuntur. Alii tamen prorsus distinguunt coccum a vermiculo, tanquam res diversissimas, et omnino nihil inter sese coniunctionis habentes.

VESPERAM significare vespertinum tempus circa occasum solis, notum est. Aspiciens vespera, pro accedens iam vespertinum tempus: Deuteronomii 23, Dum aspexerit vespera, lavabit se aqua. id est, appetente vespera. Vespere et mane, tanquam initia temporis aut partium diei ponuntur, ut significent integram diem. Sic saepe Genesis primo dicitur: Factum est vespere, et factum est aut fuit mane dies prima aut secunda: ubi vesper pro tota nocte, et mane pro tota die ponitur. quasi diceret: Elapsa est integra nox, elapsa est etiam integra dies (quam vocant artificialem) et fuit dies prima naturalis, quae est 24 horarum. Eadem loquutione ac in eodem sensu utitur etiam Daniel. 8, Usque ad vesperum et mane duo milia trecenti, et expiabitur sanctuarium. Alibi tres partes diei pro toto ponuntur. Psalmo 55, Vespere et mane et meridie loquor: ubi primariae partes diei pro toto ponuntur. Duas vesperas Scriptura nominat Exodi 12. 16 et 29, ac Numeri 9. Eo igitur tempore, nempe inter duas vesperas, iubet Deus immolari tum agnum paschalem, tum et iuge sacrificium, quod non tantum mane, sed et vesperi offerebatur. Duae autem vesperae ita terminantur, ut altera sit in occasu solis, altera in occasu radiorum eius, cum iam est plane nox Exod. 12, Et immolabit eum universa congregatio coetus Israel inter duas vesperas. Exod. 29, Agnum alterum immolabis inter duas vesperas. Psalmo 59. bis ponitur, Revertuntur ad vesperam, [?: la- ] ut canis: ut hac canum similitudine tota die discursatium, et praedam quaerentium, indefessum studium [?: ] agendi impiorum et persequutorum indicetur. Vesperi pernoctabit fletus, et mane laeticia, Psalmo trigesimo: id est, mature succedet Deo dante calamitati liberatio. iuxta illud: Iterum modicum et videbitis me. Psalmo 65, Exitus vespertinos et matutinos exultare facis. qui locus varie exponitur. Ego puto hunc esse simplicissimum sensum: Tu profers mane auroram et solem hilarem, et veluti exultantem ac gestientem ad suum cursum. Sic vicissim sole occidente profers lunam ac stellas, exultantes ad peragendum suum dominium, cum eas Deus nocti praefecerit. Utrorumque autem astrorum est gratus aspectus hominibus, facitque eos exultare. Nisi quis velit dicere, Deum fovere et exhilarare orientales et occidentales. In crepusculo, in vespera diei, in tenebris noctis et caligine, Proverb. 7: coacervatio vocum est idem significantium. 1. Sam. 30, Percussit David Amalekitas a vespera ad vesperam, usque in crastinum illarum: id est, tota illa nocte et sequenti die eos persequutus est, et cecîdit. Quod porro vespertinum tempus aliquando tristia, et contra matutinum laeta significet, supra in Mane, Luce, Nocte ac Die dictum est. Sacrificium vespertinum, est iuge sacrificium, quod interdum tempus indicat. Esdrae nono. et alibi talis loquutio habetur. Sic etiam idem iuge sacrificium solet vocari matutinum, quia utroque tempore offerri solebat. Cum lupis vespertinis comparantur equi et equites Chaldaeorum, Hab. 1: et Zephaniae ultimo, iudices rapaces: quia sicut lupi vespere tum ob tenebras audacius, tum ob famem, et denique desperationem restantis praedae, quod mox pecudes in loca tuta concludentur, avidius grassantur, sic illos factitare prophetae testantur.

VESTIGIA alicuius arripere, est observare et sectari eum pereuntem. Iob 23, Vestigia illius arripuit pes meus. Idem etiam in malam partem accipitur, quia venatores sectantur vestigla ferarum. Psalmo 56. Ipsi vestigia mea observant, dum expectant animam meam. id est, instar venatorum vitae meae insidiantur. Psalmo 65, Vestigia Dei dicuntur stillare pinguedinem: sive quia Deus dicitur ambulare in nubibus, unde still at pluvia foecundans terram, et producens varios fructus: sive quia Dei benedictio ac praesentia omnia foecundat. Similis ferme locutio est, Vestigia heri stercorant agrum, ut in proverbio est. Probris affecerunt vestigia Christi tui, vel calces: Psalmo 89. idest, exprobrant tarditatem adventus ipsius, quasi nimis lento passu progrediatur Meschias noster. id est, quod nunquam sit venturus. Posses etiam intelligere de blasphemia doctrinae Meschiae, quam impii vituperabant: et denique de vanitate aut falsitate praemiorum Meschiae. nam vox עקב [?: Eke- ] aliquando etiam praemium denotat, quia vestigium aut calcaneum est ultimum in homine. Sic et Latini aliquando calcem pro ultimo usurpant.

VESTIMENT oram expandere super aliquam, est, eam sibi coniugio adiungere, quia coniuges sub eodem tegmine dormiunt: et tenuiores, praesertim in illis regionibus, solebant se suis vestimentis etiam noctu tegere. Candida vestimenta alias innocentiam, alias hilaritatem denotant: sicut contra, atra. Eccles. 9. Sint vestimenta tua candida omni tempore, et oleum super caput tuum ne deficiat. id est, sis hilaris ac laetus. Sic Epulo ille vestiebat se quotidie bysso. Pro vestimento habere saccum. supra in Sacco dixi significare moerorem ac luctum Psalmo 35, cum aegrotarent ipsi, vestimentum meum saccus. Sic Psal. 69. Vestem scindere, dolorem ac impatientiam significavit Iudaeis: undecunque demum is dolor accessit, sive ex suis aut alienis peccatis, sive ex aliquo tristi damno: ut Caiphas scindit vestes suas ob blasphemiam (ut putabat) Christi: Paulus et Barnabas scindunt vestes prae indignatione, quod Lystrii sibi ut diis sacrificare volebant. Sic 1. Reg. 21, Achab metu minarum scidit vestimenta sua. Sic Iacobi filii Genesis 44, capto Beniamin ob furtum paterae, scindunt vestimenta sua. Sic Ioel dicit Iudaeis, Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. id est, interno animi dolore dolete, non tantum externo gestu aut simulatione: vel potius excindite corda vestra, non tantum accidentia. Vestimentum et panis, sicut Germanis hüll unnd füll, synecdochice

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.