Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 639 --

1253 id est, sicut tu nomine Dei mihi renunciasti. Ios. vigesimo: Secundum verba vestra sic sit: id est, sicut loquuti estis. Verba saepe res gestae, actaque alicuius gubernatoris aut doctoris dicuntur. Primo Regum undecimo: Reliqua autem verba regis Salamonis, etc. sunt scripta in libris Salomonis. Sic saepissime de aliis regibus indicatur, ubi nam eorum historiae plenius contineantur. Hinc libri quos vocamus Paralipomena vocantur in suo Hebraeo titulo, Verba dierum regum Iuda aut Israel: id est, acta ac gesta singulorum temporum vel vitae alicuius illorum regum. Sic illi vocant Annales aut Chronica sua. Aliquando verba simpliciter ac sine additamento historiam significant. secundo Paralipomenon vigesimo: Scripta sunt in verbis Iehu fili Annani. id est, in eius historia, aut etiam gestis. Sic 1 Paralipomen. vigesimonono: Scripta sunt in verbis Samuelis videntis, et in verbis Nathan prophetae, et in verbis Gad videntis. id est, in eorum historiis. Sic initio libri Nehemiae est titulus, Verba Nehemiae filii Hachaliae, etc. id est, historia. Sic, Verba Ieremiae. In verbis alicuius aliquid facere. Ingressi sunt Levitae in mandato regis, in verbis Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est, iniunctum mihi fuit nomine et mandato Dei, ne ederem ibi. Primo Samuelis tertio: Manifestaverat se Iehova illi in Silo in verbis Iehova: id: id est, annuncians et mandans illi arcana quaedam, quae nomine Dei populo renunciaret. In verbo [?: Bala- ] fecisti illud: Numeri trigesimoprimo. id est, consilio de [?: s--su ] . Ezechielis tertio: Vade et loquere in verbis meis. Esther primo: Renuit regina venire in verbo regis. Sic ferme dicunt Latini, Saluta illum meis verbis, Dic illi meis verbis, etc. id est, meo nomine ac mandato, et quasi mea verba illi referens. 1. Thess. 4, Hoc vobis dicimus in verbo Domini: id est, nomine Dei, et ex verbo ac doctrina eius. Videns in verbis Dei. 1. Paralip. 25. Omnes isti erant filii Heman, videntis regis in verbis Dei, ad exaltandum cornu. id est, erant regi a rebus divinis, erant illius concionatores, etc. Verbum aliquando sententiosum dictum aut proverbium sonat, sicut et apud Latinos. Ioan. 4, In hoc est verbum verum, quod alius sit qui seminat, et alius qui metit. Aliquando Unum verbum est idem quod sententia. Luc. 20, Interrogabo vos et ego verbum unum. id est, unam sententiam, unam quaestionem. 1. Cor. 14. In Ecclesia malo quinque verba sensu loqui, ut et alios aedificem, quam decem millia verborum lingua. id est, paucas utiles sententias. Sic Rom. 13, omnia praecepta in hoc uno verbo (id est, sententia) comprehendi dicuntur: Dilige proximum tuum sicut teip sum. sic decem verba dicuntur decem illae sententiae aut praecepta. Verbum Dei crescere, aut multiplicari, aut dilatari, Act. 6. 12 et 19, est late ac longe doctrinam ac religionem veram propagari, et a multis accipi. Verbum vitae, est vera religio, quia est vivifica et salutaris. Ioan. 6, Ad quem abiremus? Verba vitae habes. Sic Act. 7 et Phili. 2. Idem ferme est cum Ioan. 6 Christus dicit, Verba quae ego loquor, spiritus sunt, et vita: id est, sunt spiritualia ac salutifera, eoque etiam spiritualem hominem ac mentem, â [?: ] recipiantur, requirunt: sed vos carnales estis, ideo [?: ] horum creditis. Verba quae dedisti mihi, dedi eis id est, doctrinam, Ioan. 17. Et ibid. Qui crediderint per verba eorum. i. per eorum sermonem, aut praedicationem. Haec non sunt verba daemonium habentis, Ioan. 10 id est talia profecto et taliter non solent obsessi loqui. Dux verbi:: Paulus erat dux verbi, Act. 14. id est, ipse potissimum loquebatur publice, tacente Barnaba. Verbum abbreviatum. Rom. 9, Verbum abbreviatum faciet Dominus in terra. Alii malunt rationem, quasi dicat, ingentem istam multitudinem Israelitarum ita pro suo arbitrio computabit, ut perparvum inde numerum aut rationem conficiat, paucique sint veril Israelitae ex ingenti carnalium Israelitarum nomine: sed inde tanto uberior iustitia, puriorque ac verior cultus Dei erit. Prope est verbum in ore et corde tuo, Deut. 30, et Rom. 10. Moses id recte dixerat de doctrina, quod ea sit iam illis caelitûs exhibita, nec possint queri sibi non esse patefactam veram religionem, quandoquidem eam iam proprio ore sonant. At Paulus id de facilitate iustitiae Evangelicae per allusionem quandam usurpat: quia cum legis iustitia perfectissimam obedientiam flagitet, Evangelica solam fidem requirit. Paulus 2. Cor. 2 et 4, negat se adulterare Evangelion Christi, ut multi alii adulterent. id est, quod nulla falsa interpretatione pervertat, non etiam alio additamento ceu noxio fermento inficiat, et tanquam gutta veneni instillata perniciosum reddat, sicut Pseudapostoli sua operum necessitate ad salutem faciebant. Verbum reconciliationis, est Evangelion Christi, quod docet, quomodo homines cum Deo reconciliari possint. 2. Corin. 5. Deus erat reconcilians mundum sibi in Christo, non imputando hominib. peccata ipsorum: posuitque in nobis sermonem hunc reconciliationis. i. fecit me legatum suum ad homines, qui debeam homines tum invitare, tum et docere quomodo reconciliari debeant ac possint cum Deo. Implere verbum Dei: Coloss. 1. Dispensatio Dei data est mihi apud vos, ad implendum sermonem Dei. i. ut late propagem doctrinam Dei: sicut Rom. 15, inquit, se a Ierosolyma usque ad Illyriam implevisse Evangelion. i. large ac feliciter Deo benedicente sparsisse et docuisse. Quidam exponit in praedicto loco Col. 1. Paulum dicere, se praestitisse promissionem Dei de vocatione gentium: sed non contulit (ut opinor) hunc locum cum illo Rom. 15, alioqui phrasin hanc inde facile intellexisset. Iacobi cap. 1, et 1. Pet. 1 dicitur, nos genitos esse verbo Dei: i. conversos, iustificatos, ac renovatos. Verbum enim Dei ac sacramenta sunt in hoc tanto opere Dei instrumenta. Diligere verbo, est simulare dilectionem. 1. Io. 3. Filioli, ne diligamus verbo ac lingua, sed opere. Sermo et verba, pro gentibus aliquando ponitur, sicut et vox Linguae. Non est sermo, nec sunt verba, ubi non audiatur vox eorum: Psal. 19. i. in omnib. gentib. ac linguis, quamvis remotis ac peregrinis, audita est vox concionatorum Christi. APPENDIX. Verbum quando doctrinam caelestem significat, synonymon saepenumero habet Sermonis vocabulum: quare de utroque promiscue testimonia quaedam Scripturae subiiciemus. Varia autem sunt, quae utrique adiiciuntur epitheta, cum in Veteri, tum Novo testamento, partim ab efficiente seu authore doctrinae, partim ab eius natura seu qualitate, partim denique ab effectu eius defumpta. Appellatur itaque Verbum sive sermo Iehovae, Adonai, Dei, Domini, 1. Regum 3, Sermo Domini erat preciosus in dieb. illis. i. rarus. Psal. 33 Rectum est verbum Domini. Esa. 1, Audite verbum Domini principes. Esa. 2, Verbum Domini de Hierusalem. Esa. 40, Verbum Domini manet in aeternum. Ier. 1 Factum est verbum Domini ad eum. Et cap. 7, Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino. Item, Audite verbum Domini omnis Iuda. Et cap. 33, Factum est verbum Domini ad Ieremiam. Ezec. 1 et 3, Factum est verbum Domini ad Ezechielem. Item cap. 6, Montes Israel audite verbum Adonai Iehova Domini Dei. Et cap. 7. Factus est sermo Dei ad me. Ose. 1, Verbum Domini quod factum est ad Oseam. Et cap. 4, Audite verbum Domini filii Israel. Hag. 1, Factum est verbum Domini in manu Haggai. Item Zach. 1. 4. 7. 8. Item Zoph. 1. Syrach cap. 1, Verbum Dei altissimi fons est sapientiae. Matt. 13, Qui verbum Dei audit. Luc. 8, Semen est verbum Dei. Item, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.