Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 627 --

1229 aut captivos.

TRIA et quatuor, loquutio, supra in SEPTEM exposita est. Sicut Ionas fuit in ventre ceti tres dies et tres noctes, ita erit et filius hominis in corde terrae tres dies et tres noctes. Ubi observandum est, id ob similitudinem dici. De quo Hebraismo vide Regulas Universales, in cap. de Similitudinibus.

TRIBULATIO, omnis generis afflictio et calamitas vocatur. 1. Cor. 7. Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi: id est, affligentur. Tribulantes dicuntur hi, qui pios affligunt. Tribulatio cordis, est dolor ac cura cordis. Psalmo 25. Dies tribulationis ac tempus tribulationis, est crebro in Psalmis, pro tempore quo quis affligitur. Tribulatio impii, Psalmo 55, qua ille aliquos tribulat et affligit. Psalmo 91, Cum ipso sum in tribulatione.

TRIEUS fuerunt quaedam subdivisiones aut partes populi Romani et Atheniensis, proculdubio etiam aliarum valde frequentium civitatum. Eodem nomine etiam vocantur maximae partes populi Israelitici, quae erant duodecim tribus secundum duodecim filios lacob, earum progenitores. Neque enim permisit Deus confundi illas partes populi, ut certo sciretur, ex qua parte populi, ex qua etiam familia et loco Meschias erat expectandus. Quare etiam libros genealogiarum habuerunt, ut sciretur perpetuo, quis'nam ex qua tribu aut familia progenitus esset: qui libri post adventum Christi exusti sunt, ut in nostra Ecclesiastica historia plenius habetur. Quare iam prorsus ignorant perfidi Iudaei, quis nam eorum ex qua tribu, multo etiam magis ex qua familia sit: ut si maxime quis pseudo propheta veniret, nomine Meschiae sese venditans, ut multi venerunt, tamen non possent dicere, aut certo statuare, quod esset ex tribu Iuda, multo minus ex posteritate David.

TRIBUTUM, est quidem per se vox perspicua, ob adiuncta tamen aliquando aliquid obscuritatis habet. Ascendere facere tributum: 2. Paralip. 8. Ascendere fecit eos Salomon ad tributum: id est, fecit eos tributarios. Sic 1 Reg. 9, In tributum servile fecit eos ascendere: id est, ac opere ac corpore cogerentur certis temporibus servire. Sic quoque 1. Regum quinto: Ascendere fecit Salomon tributum ex toto populo. id est, exegit. Servire tributo est fieri tributarium. Gen. 49, Inclinavit humerum suum ad portandum, et fuit tributo serviens: id est, tributarius.

TRISTIS, pro moestus. Aliquando etiam id dicitur triste, quod moerorem aliis incutit. Psalm. 42, Quare tristis es anima mea? Et sequenti: Quare tristis incedo, dum affligit me inimicus. id est, cur tu Deus hoc permittis? Matth. 26. Tristis est anima mea usque ad mortem. id est, ingens animi dolor ita me cruciat, ut me quasi interficiat. Paulus 2. Cor. 7 duplicem tristiciam nominat: tristiciam secundum Deum, cum dolemus nos peccasse: et tristiciam mundi, quam de aliqua calamitate aut incommodo huius vitae concipimus, quae operatur mortem, id est enecat hominem, quia (ut est in Proverb.) exiccat ossa. 2. Corinth. 2. Ne rursus ad vos in tristicia venirem: id est, afferens vobis causam doloris, ob iurgando vos si vos impoenitentes reperissem. Contrastare spiritum, supra in verbo Contristare, et nomine Spiritum expositum est.

TRITICI nomine Baptista et Christus denotant [?: ] pios. Matth. 3 et 13: sicut nomine Paleae ac zizaniae, impios. Mensuram tritici habet Vulgata, Luc. 12. pro Graeca voce σιτομέτριον . inquit enim ibi Dominus. Quisnam est fidelis minister, quem constituit Dominus super famulitium suum, ut det σιτομέτριον demensum in tempore? id est, ut distribuat toti familiae suum demensum et pensum: id est, victum et laborem. Luc. 22: Simon Simon, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut triticum. id est, sicut triticum in cribro duriter agitatur et concutitur, ut sordes et quae nimium minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae nimis levia et grandia, superius supernatent: sic et pii varie tentantur et concutiuntur, ut qui minus sinceri sunt, quosque Deus non custodierit potenter, excidant, et cedant in inpraedam volucribus et porcis: id est, diabolis. Hoc etiam pertinet ad illud: Circuit quaerens quem devoret. Psalm. septuagesimooctavo, Pluerat super eos Mam, et triticum caeli dederat eis, id est, de caelo veniens. Proverb. 27, In medio triticorum contusorum: pro, granorum tritici contusi.

TRITURARE, pro punire ac perdere ponitur, ob similitudinem: quia utrunque fit percussione ac conculcatione. Isaiae 21, Tritura mea erit Babylon, et filius areae meae. Mich. 4. Surge et tritura filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas. Amos 1 Damasceni trituraverunt rastris ferreis Gilead. id est, crudelissime perdiderunt. Sic Isaiae 25. Triturabitur Moab sub eo. Iud. 8, Triturabo carnem vestram spinis deserti.

TUBA, vox per se nota est. Varia autem genera ac varii etiam usus fuerunt tubarum, de quo postea. Tubae cantu pharisaei publice signum dabant, pauperibus distributuri eleemosynas: sed magis ostentandi gratia suam beneficentiam, quam convocandi pauperes, ut eis Christus obiicit Matth. 6. Mori in clangore tubae: id est, in bello. Amos 2, Morietur Moab in sonitu aut tumultu in clangore tubae. id est, bello, ubi est horrendus strepitus et tubarum clangor. Clangite tuba in Sion, et tarantarizate: Ioel 2. id est, convoca populum ad poenitentiam, luctum et preces. Transire facies tubam iubilationis. Levit. 24. id est, clangore tubae indicabis adesse iubilaeum. Tuba extrema vocatur illud imperium aut mandatum Christi, quo evocabit mortuos ad resurrectionem et iudicium. 1. Cor. 15, Momento et ictu oculi in ultima tuba. Tuba enim canet, et mortui resurgent. Sic 1. Thess. 4. Nam ipse Dominus cum hortationis clamore et voce archangeli ac tuba Dei descendet de caelo: et qui mortui fuerunt in Christo, resurgent primum. Hoc idem videtur Dominus Iohan. 6 vocare vocem filii Dei. Sic Dominus Matth. 24 inquit: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et colligent electos eius a quatuor ventis, a caelorum extremo ad eorum extremum.

¶ Fuit porro tubarum usus varius in Veteri testamento, sicut ferme nunc campanarum: nisi quod insuper etiam in bellicis rebus eisdem plurimum usi sunt, sicut nunc tympanis et fistulis, ac aereis taratantaris. Principio convocabatur iis coetus populi Israelitici, ad consultandum de Repub. Coibat deinde ad signum earum senatus principum populi. Praeterea signum dabatur tubis, quando et quibus movenda castra: Iam ad bellum concinebatur tubis, iis canebatur in acie: sicut videre licet Num. 10 cap. Convocabatur praeterea populus diebus festis ad sacra publica et divina tubis. Clangite tuba in Sion, inducite coetum: Ioel. 2. id est, congregate populum. Erat praeterea festum tubarum, et Iubilaeus, nomen habens â iubilo et clangore tubae vel cornuum: sicut extat Levit. 25. Sic subsederunt moenia Iericho ad concentum tubarum. Nec aliis illa quam sacerdotibus inflare licebat. Quid quod et tubarum clangore adumbrata est praedicatio veritatis? quod colligi potest ex capite 25 et 58 Esaiae. De tubis vide prolixius Num. 10. Porro festum tubarum fuit initio septimi mensis, quod etiam Festum clangoris vocatur; de quo vide Levit. et Num. 29.

TUGURIUM in cucumerario: Isa. 1, Et relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, velut tugurium in cucumerario: id est, erit deserta et prorsus neglecta,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.