Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 70 --

115/116 cum illis, tum huic Domino nostro, non ut proprium, sed ut appellativum, seu vere officii nomen attributum: ut tantundem illis significaverit, quantum nobis Rex aut Pontifex, ut postea dicetur. Sicut recte Tertullianus adversus Praxeam dicit, Christum non esse nomen, sed appellationem. Nam nomen proprium ac genuinum Domini ac servatoris nostri fuit IESUS, quod ipsi a Deo per angelum et parentes impositum est, quod esset salvum facturus populum suum a peccatis eorum: de quo suo loco. Nomen porro hoc ideo fuit olim tributum regibus et sacerdotibus, quia illi in sui inauguratione inungebantur: ut de Aarone summo sacerdote et filiis eius habetur Exodi 29. Levitici 6. 7. 8. Num. 17. De regis vero inunctione habes Iudicum 9. 1. Samuelis 10 et 15. ubi David et Saul inunguntur. Usitatum sane et hodierna die est, Caesares ac reges inungi, Quam caeremoniam ideo Deus adhiberi voluit, ut et veluti separati a reliquo vulgo, eoque in maiori quadam reverentia essent: et scirent non esse in ipsis satis roboris ac industriae ad tantas functiones, nisi divinitus spiritu consilii, sapientiae ac fortitudinis, in rebus arduis perinde tum confirmarentur ac reficerentur, tum etiam contra externas laesiones inimicorum munirentur: sicut in magnis laboribus et aestibus, in illis Orientalibus locis, corpora salutaribus unguentis tum reficiebantur, tum et contra externas laesiones aeris, caloris et aliorum incommodorum confirmabantur et praemuniebantur. Sicut saepe in historiis, milites sese oleo contra frigus inunxisse legitur: praesertim vero Livius id de Hannibalis militibus in conflictu ad Trasimenum refert. Fuit etiam specialis quaedam confectio illius sacri olei, Exod. 30, divinitus praescripta: fuitque gravissime interdictum, ne quisquam eam imitaretur, aut adhiberet in ullis profanis usibus. Sicut igitur illi sacerdotes et reges populi Dei, ob hasce causas vocati sunt uncti vel Meschiae, cum essent tantum typi aut figurae unici veri sacerdotis ac regis populi Dei, Domini ac servatoris nostri: ita porro non tantum officium sacerdotale ac regium, sed et nomen ipsum uncti aut Meschiae ab illis, ad hunc summum verumque regem et sacerdotem aeternum Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum, qui sit aboliturus summa ac vera mala, et restituturus vera bona instaurata Ecclesia, religione ac cultu Dei. Sicut Samaritana dicit: Scio quod Meschias veniet, qui vocatur Christus: cum is venerit, indicabit nobis omnia. Est igitur observandum, quod IESUS fuerit nomen proprium Domini ac servatoris nostri: sed Meschias fuit nomen officii, aut appellativum servatoris. Cum ergo toties quaeritur aut disputatur in novo Testamento, IESUM esse Meschiam aut Christum, haec ipsa quaestio agitatur: An hic homo, qui vocatur IESUS, filius Mariae et Ioseph (ut putabatur) sit ille verus Meschias ac servator mundi, toties a Deo per patriarchas et prophetas promissus: an huic subiecto aut viro conveniat illud praedicatum vel dignitas. Iudaei id negabant. At ipse Dominus, eiusque Apostoli contra monstrabant, omnes promissiones, et descriptiones veteris Testamenti de Messia, huic personae convenire, ac in ea impletas esse. Inde tam crebrae citationes et applicationes veterum prophetiarum, ad hunc IESUM, et eius facta, et ad alias eius circumstantias. Sic igitur et Iohannes Capite 20 testatur: ideo esse illa omnia scripta ut credant IESUM esse Christum, filium Dei: id est, ut credant hunc ipsum hominem IESUM, esse illum verum Meschiam. Syllogismus totius Scripturae praesertim novi Testamenti, quod ad Meschiam attinet, hic est. Maior: Quicunque vir habuerit hasce et illas notas in veteris Testamenti promissionibus descriptas, erit verus Meschias. Huc pertinent prophetiae veteris Testamenti. Minor: IESUS habet omnes illas notas aut circumstantias. Huc pertinet tota historia Evangelistarum. Conclusio: Igitur IESUS est Meschias. Haec est totius Scripturae summa, et primarius syllogismus, praesertim novi Testamenti. Operaeprecium fuerit etiam rudiores monere, quomodo Christus sit rex et sacerdos: quod compendio fiet, ne extra nostrum institutum in Theologicas disputationes digredi videamur. Regis ergo munera sunt tria: iudicare, regere, ac tueri suos. Sic et Dominus tuetur Ecclesiam suam, contra impiorum et satanae furores, sive violentiae ac fraudum, sive etiam falsae doctrinae: regit eam suo verbo ac Spiritu sancto, quin et coram cum ea agens in omnibus difficultatibus, ut promisit se nobiscum fore usque ad finem seculi: et denique iudicat et castigat malos seu impoenitentes, ligans eos, et alio qui peccata puniens, 1. Corinth. 11. et vindicat bonos, solvens eos et liberans, praesertim a peccatis suis: id est, iniustitia, morte, diabolo et inferis: multo vero etiam magis ac illustrius in extrema die iudicabit. Sacerdotis sunt etiam tria primaria officia: docere, orare et sacrificare. Quae Christus non tantum hîc in terris agens, perfecte peregit: sed et nunc, ac usque ad diem extremam faciet. Nam et hîc in terris docuit per se et suos discipulos: et nunc idem facit, dando Ecclesiae suae puram doctrinam, et varios salutares doctores. quin et Spiritu sancto tum doctores, tum et auditores intus erudiendo, aut θεοδιδάκτους faciendo. Oravit item pro Ecclesia sua Iohan. 17. orat et nunc apud caelestem patrem, pro ea perpetuo intercedendo, et nostras preces votaque ipsi proponendo. Denique et sacrificavit sua passione, obedientia ac exinanitione perfecte, hic in terris existendo: et nunc illud idem sacrificium patri offerens, aut veluti in memoriam revocans, omnis generis bona, praesertim spiritualia, nobis quotidie ab eo impetrat. Habes hîc summam aut scopum totius Biblici thesauri. Hactenus dixi, quo modo nomen Christi aut Meschiae, Domino ac servatori nostro attributum sit: nunc et de phrasibus quibusdam huius vocis dicemus. Christum igitur a patre venire in mundum, est, eum nasci hominem, hic versari, docere, et pati pro hominibus, ut ei pater ad hoc munus eum mittens iniunxit. Contra, Exire ex mundo, et abire ad patrem, Ioh. 16, est, per passionem ac mortem deserere hanc temporariam vitam, et visibilem hominum conversationem, et carnem suam in gloriam patris perducere, et ad eius dexteram considere. Agnoscere Christum, Iohan. 17, est vera fide agnoscere, quod hic sit verus Dei filius, propter nos incarnatus, passus, resuscitatus, et in caelestem gloriam sublatus ac glorificatus. Idem significat et Manere ac esse in Christo, nempe in tali fide perseverare, eaque beneficia Christi apprehendere: Rom. 16. Gal. 1. Christum induere, Galat. 3. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: est per fidem fieri participem omnium beneficiorum Christi, atque adeo et membrum eius fieri, et denique ab eodem per Spiritum sanctum renovari. In Christi mortem baptizari, et cum eo sepeliri, Rom. 6. est, tum beneficiorum Christi participem fieri: tum et mortificato originali peccato, novitate ac omni pietate vitae novum hominem exprimere. Christum lucrifacere, Philip. 3, est (ut ibi Paulus ipse exponit) eius gratuitam iustitiam, aliaque beneficia consequi, Christus peccato est mortuus,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.