Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 69 --

113/114 ut supra audivimus, cervae est, sicut et capreae ac hinnuli. Matutina porro dici posset cerva, quia tunc cervi sunt alacriores, utpote post quietem, et ad pastum redeuntes. Fuit igitur Christus cerva matutina: id est, patri tum dilectissimus, tum etiam ad obediendum alacris ac promptissimus, ut qui factus sit obediens usque ad mortem crucis, de qua in Psal agitur. Sed adscribam etiam alterius accuratam huius tituli expositionem. Christus, quantum attinet ad passionem eius, comparatur cervae matutinae: hoc est, ei quam venatores matutino potissimum tempore, dum e cubili suo ad pastum egreditur, studiose insectantur, capiunt et mactant. Non vespertinae, hoc est, ei quae a pastu sese ad cubilia vel latebras suas recipiat: sed matutinae, ei videlicet quae matutino tempore in pascuis circumquaque pascendo oberret, comparatur, in ea dispensatione, qua dum circumquaque cum discipulis suis veluti hinnulis in Iudaea, matutino tempore, i. ipsis regni sui, orituraeque iam diurnae lucis primordiis, pabula vitae administrando circuit, a venatoribus Iudaeis, Apostolis velut hinnulis dispersis, capitur et occiditur, ut esset hostia et sacrificium pro peccatis totius mundi. Unde et Chaldaeus legit in titulo huius Psalmi, Pro virtute sacrificii sempiterni et matutini: pulchre finem huius adflictae et occisae cervae exprimens. Est enim Christi in cruce oblatio vere matutinum illud sacrificium, ideo sempiternum, quod non sit post illud aliud pro peccatis, ut est Hebraeis 10: et ideo matutinum, quia in primordiis regni Christi, orituro iam sole, passus et immolatus est Christus. Quanquam itaque Spiritus sanctus ista de sacrificio Christi sempiterno, eiusque virtute, non ita expressis verbis hoc Psalmo describat, propterea quia nondum hoc ferebat temporis illius ratio et conditio: tamen pulchre depingit hoc titulo sortem et conditionem matutini Christi, cum hinnulis suis in Iudaea circumeuntis. Deinde ingenium, furorem et rabiem hostium Christi, qui ipsum essent non aliter insectaturi et infestaturi, quam quomodo venatores solent matutinam cervam, vel canibus, vel cassibus, insidiis, sine fine eo usque insectari, donec illam comprehendant et interficiant. Et vide quam concinne ad mortem Christi competat, quod cervae etiam, cum in plagis est, latus cuspide aperitur: id quod et Christus in cruce pertulit.

CERVIX, posterior pars colli, varie in Scriptura, praesertim in phrasibus, aut cum ei aliquae voces adiunguntur, accipitur. Dura cervix, aut Indurare cervicem, pro extrema inobedientia, contumaciaque ponitur. ut Deuter 10. Cervicem vestram ne induretis amplius, sicut maiores vestri, date manum Iehovae. Et 32, Cervicem tuam durissimam. Credo autem hanc metaphoram aut etiam metalepsin, vel a iumentis, praesertim equis sumptam, qui saepe nimium ferocientes, non patiuntur frenis suam cervicem huc aut illuc, quo sessor vult, inflecti: quin potius saepe caput magna pertinacia inter genua primorum pedum abdunt, freno reluctantes. vel etiam a contumacibus servis, qui cum aliquo eunt, non volunt inflectere collum ad vocem aut imperium domini revocantis, aut aliud quid iubentis. Sic Salomon Proverb. 29 inquit, Vir increpationum, qui indurat cervicem, repente conteretur. Sic 2. Reg. 17, Induraverunt cervicem suam iuxta cervicem maiorum suorum: id est, sicut maiores eorum cervicem induraverant. Cervicem obvertere, alias idem est quod Latinis similis phrasis sonat, terga vertere, aut fugere ex acie victum, ut Exod. 22, Dabo inimicos tuos tibi cervicem: scilicet vertentes. 2. Sam. 22, Et inimicorum meorum dedisti mihi cervicem. Sic et vertere cervicem coram inimicis, Ios. 7. Ier. 8. Vicina aut cognata huic phrasis est, Manum in alicuius cervice habere: id est, fugare, consectari, et consectando capere, quia hostis fugientem sic a tergo arripit. Sic Germani dicunt, Einen bei dem hals nemen. Cervicem ostendere, aut vertere etiam, Deus dicitur nobis, et nos Deo, cum ille nos orantes ac invocantes non exaudit, et nos vicissim non obedimus ei aliquid mandanti. ut prioris exemplum habetur Ierem. 18. Cervicem, non faciem ostendam eis, in die perditionis eorum: id est, non dignabor eos invocantes, et opem meam implorantes, respicere, non liberabo eos. Posterioris exemplum est Ier. 31. Et verterunt mihi cervicem, et non faciem: pro noluerunt mihi obedire, deseruerunt me. Cervix etiam pro superbia videtur accipi, Iob 13. Et redigentur in lutum cervices tuae: id est, humiliaberis, humi prosterneris. Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse.

CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere cessare: significat aut prorsus tollere et abolere aliquid, aut certe alioqui impedire. Quia autem saepe concurrit in significatione cum verbo Quiescere et Silere, ibi plenius hanc vocem et rem exponam.

CHARACTER DEI, in Ezechiele cap. 9, vocatur Thau, et est signum salvandorum. At in Apocal. 15, Character Bestiae. est indicium comprobatae idololatriae: quem illi omnes gestant qui quoquo modo sese participes faciunt impietatis Antichristi vel in minimis caeremoniis. Quale fuit tempore Interim, vel minima Adiaphora accipere. Nam ad illas corruptelas et abominationes desolationis, omnino Apocalyptica prophetia respicit.

CHARITAS exponetur in voce DILECTIONIS, quoniam saepe idem plane sunt.

CHIROGRAPHUM, Coloss. 2, Paulus ponit pro obligatione, aut reatu ob patrata peccata. Sumpta autem est metaphora a communiis ominum more, qui cum aes alienum contrahunt, coguntur dare συγγραφὴν , ut sit scriptum testimonium suae obligationis. Hoc igitur chirographum est lex, et propria conscientia, quae testatur de peccatis et reatu nostro. Sicut porro lacerato chirographo tollitur obligatio: ita et Christus pro nobis persoluens, nosque a peccatis, reatu et poenis liberans, dicitur nostrum chirographum cruci affixisse: id est, malam nostram conscientiam, et ipsam legem Dei nos accusantem, suo modo abrogasse. Haec vero chirographi abolitio, et affixio ad crucem, in eo consistit, quod sicut antea tum lex clamabat, tum nostra conscientia confitebatur, nos ei ac iustitiae Dei ingentem quandam summam debere, nempe tum perfectissimam obedientiam, tum et plenissimam depensionem poenarum, pro omnibus nostris peccatis, seu aeternum supplicium: ita nunc contra Christus sua largissima obedientia ac poenarum persolutione, adeo legi iustitiaeque Dei abundanter satisfecit, ut eam insuper nobis obaeratam obnoxiamque reddiderit, ut sicut illa prius a nobis exegit debitum iustitiae ac poenas: ita nos contra nunc freti iustitia Christi, ab illa vitam aeternam, tanquam verum debitum, optimo iure flagitemus, quod est admirabile Dei mysterium.

CHORUS speciale nomen est pro omni genere laeticiae Psal. 30. Vertisti planctum meum in chorum, soluisti saccum meum, et accinxisti me laeticia.

CHRISTUS Graeca vox, Meschias Hebraea, significat unctum. Tributum vero est hoc nomen, cum omnibus summis sacerdotib. ac regibus Iudaicis, tum praesertim filio Dei incarnato, Domino et servatori nostro de quo hic potissimum agemus. Fuit autem id nomen

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.