Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 68 --

111/112 corrumpendo merces, quaesierunt. Per metaphoram igitur haec vox in Sacris literis, in primis in novo Testamento, significat seductores: qui dum facere volunt ex sua functione ac doctrina quaestum, corrumpere eam coguntur. Nam vera doctrina nec per se quaestuosa est, ut quae omnia a doctoribus in solum Christum transferat: nec mundo ac potentibus grata, nec denique tristi persequutione multiplicique afflictione caret. Quare dum eam seductores ad mundi gustum aut palatum attemperant, necessario illam falsificant. Sic Paulus dicit 2. Cor. 2. Non enim sumus, ut plerique cauponantes sermonem Dei. Et mox 4 dicitur. Non sumus δολοῦντες , falsantes dolo sermonem Dei. Contra autem 2. Pet. 2. de seductoribus dicitur, Fictis sermonibus vos negociabuntur: id est, lucrumde vestro exitio corrupta doctrina captabunt. Et Paulus dicit, seductores putare religionem esse quaestum. Tales cauponationes, corruptelae et quaestus religionis, fuerunt in Papatu, et omnibus temporibus innumerae. Nec est ista locutio etiam Graecis ac Latinis inusitata. Nam citat Cicero versum Ennii, ex Pyrrhi responso Romanis dato: Non cauponantes bellum, sed belligerantes: cum quasi quaestum de captivis Romanis repudiavit, gratis eos dimittens. Sic et Aeschylus dicit, κάπηλα προφέρων τεχνήματα , Proferens cauponias artes. Facile autem est exponendae metaphorae gratia, accommodare corruptionem rerum bonarum ad doctrinae corruptelam. Praesertim vero in vini corruptione vis huius vocis cernitur, ubi cauponae, qui hoc nomen sibi proprie vendicarunt, non tantum aquam optimo vino affundunt: sed etiam variis ac noxiis medicamentis ei gratum ac validum aliquem saporem conciliare conantur, non sine pernicie plurimorum eo utentium. Tales verbi Dei cauponatores, suis somniis verbum Dei diluentes, reprehendit Deus per Ieremiam: Quid tritico cum paleis? qui habet meum verbum, recitet verbum: qui somnium, recitet ut somnium.

CAUSA, varie etiam Latinis accipitur. Sequuntur autem versorum significationes huius vocis maxima ex parte Latinum sermonem. ut, Causa viduae non in greditur ad eos, Esa. 1. id est, lis, controversia. Magister litis, Esa. 50. pro actore aut accusatore accipitur. Dominus causavit aliquem in manus alicuius, Exodi 21: significat, Deum obiecisse eum illi interficiendum, praeter studium aut voluntatem occisoris.

CAUTERIATA conscientia, explicatur infra in voce CONSCIENTIAE.

CEDAR, fuit filius Ismaelis, Gen. 25. unde gens propagata est, ex cuius barbarie, feritate ac impietate factum est ut quasi generale quoddam nomen pro impiis potestatem natur. Sic Psal. 120 deplorat suam sortem, quod habitare diu cogatur cum Cedar. Esa. 1, minatur Deus post liberationem Ecclesiae ipse Cedar: sive proprie illam unam gentem intelligat, sive omnes hostes Ecclesiae Dei, posita specie synecdochicos, aut parte pro genere.

CEDRUS, praesertim Libani, procerissima et elegantissima arbor, optimosque ac pulcherrimos asseres aedificiis suppeditans, plerunque vel per metaphoram, vel per similitudinem denotat potentes ac florentes, potissimum impios. ut Psal. 29, Vox Domini confringentis cedros. Ezech. 31, Cui nam similis es in magnitudine tua? Ecce Assur, cedrus in Libano: id est, similis cedro. Aliquando etiam piorum felicitatem depingit. ut, Sicut cedri iuxta aquas, tabernacula Iacobi: Nu. 24. Sicut cedrus in Libano multiplicabitur iustus: Psal. 92. Sic et Eccl. 24 legitur, Sicut cedrus exaltata sum in Libano. Monuimus supra in voce CARDUI, de hac cedri significatione aut proprietate: deque proverbio, Carduus ambivit filiam cedri, Cedrus etiam pro cedrinis tabulis ponitur: ut 1. Reg 6, Et cedrus erat super domum intrinsecus: id est, interius cedrinis tabulis fuit convestita. Ier. 22, Nunquid regnabis, quod tu te misces cum cedro? id est, quod tu tibi extruis tam splendidam domum ex cedro. Cedrum eius nudavit, Zophon. 2: id est, interiorem cedrinam contignationem detexit.

CELEBRARE; in voce Confessionis, Praedicare, et similibus exponetur.

CELEUSMA, vox sese invicem adhortantium est, praesertim nautarum a Graeco κελεύω , iubeo. Hinc Esa. 16, Vinum in torcularibus non calcabit calcator, celeusma feci cessare. Sic Ier. 48, Et deficiet laeticia et exultatio de agris cultis. Etstatim addit, Non calcabit calcator cum celeusmate celeusma non erit celeusma. In istis et similib. locis significat tum sterilitatem, tum et solitudinem. At Esa. 16, Super messem tuam celeusma cecidit: significat vocem hostium, eo tempore sese invicem ad pugnam, rapinam et expugnationem civitatum adhortantium. 1. Thess. 4, Ipsemet Dominus inceleusmate et voce archangeli ac tuba Dei descendet de caelo: ubi celeusma est illa vox angeli, nomine Dei nos ad resurrectionem excitantis, et ad iudicium vocantis.

CELARI aliquid ab aliquo, est latêre eum. Hier. 32, Num a me celabitur quicquam? id est, num aliquid me latere, fugere, aut mihi occultari poterit?

CELSUS, alias valde munitus, ut Psal. 61, Ad petram quae est celsior me, deduc me: id est, munitior quam ut ego eam meis viribus expugnare possim: quia loca celsa valde munita, et veluti inexpugnabilia esse censentur. Alias pro dignitate ponitur, ut Iob 4, Orna te celsitudine.

CENTUM, alioqui numerus certus, pro quovis magno ac incerto numero poni solet. ut Ecclesiast. 6. Si genuerit vir 100 liberos, et annos multos vixerit: id est, plurimos. Ibidem 8, Si peccaverit centuplum. Sic Lucae 8. Centuplum recipere: pro, amplissimam remunerationem.

CERAE vox nota est: variae tamen similitudines inde in Scriptura trahuntur, quae non sunt obscurae. ut Psal. 68. Sicut liquescit cera a facie ignis, sic peribunt impii a facie Dei. Sicut cera, liquescit cor meum: Psal. 22. Item Psal. 97, Montes sicut cera dissoluuntur a facie Dei.

CERVA etiam varias similitudines praebet. ut Proverb. 5, Cerva amorum uxor tua: id est, cerva amata: quod feras cicuratas saepe pro singulari oblectamento habemus. Cerva emissa Nephthalim, Genes. 49. id est, sicut cervae captae aliquando benigne parcitur, eaque potius dimittitur quam interficitur: sic tribus Nephthalim pacis artib, sibi placabit vicinos, ut non tam vi quam mansuetudine sese tueatur. Cervarum pedes, pro velocissimis, ut Psalm. 18. et 2. Samuel. 2, Ponens pedes meos ut cervarum: id est, faciens me velocissimum, sive fugiendus sive sequendus sit hostis. Sic et Homerus suum Achillem, aliosque bellatores a velocitate praedicat. Sic populares mei sibi invicem imprecantur in obtestationibus: Ita hostem fugiendo effugias, et persequendo consequaris. Cerva ad torrentes, Psal. 42. Sicut cervus ad torrentes aquarum glocitat, ita anima mea ad te Deus: quia cervi cursu fatigati vehementer sitiunt. Solent etiam certo anni tempore valde sitire. Cervus pro superbo et iniusto poni videtur Psal. 29, Vox Domini perturbans cervos. Psal. 22, de Christo et eius passione agitur. titulus habet, Super cerva aurorae: quod plerique exponunt de cerva mane a venatoribus invasa, agitata et capta. Per illam cervam autem non dubitant significari Christum, quandoquidem Psalmus de eo agit. Accommodant autem illam loquutionem ad Christum scriptores diversimode. Mihi non inepta videretur applicatio, si Christus vocaretur cerva ob elegantiam aut amabilitatem: quae significatio,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.