Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 605 --

1185 facta, beneficia et miracula sua. Suscitare dicitur Deus Verbum suum, cum reipsa praestat. 2. Sam. 7, Sascita verbum, quod locutus es de servo tuo: id est, confirma, ratum fac, vel potius reipsa praesta. sicut mox sequitur: Et fac secundum quod locutus es. Sic 2. Reg. 23, Ut suscitaret verba foederis huius, quae scripta sunt in libro illo: id est, reipsa adimpleret, Is. 44. cap. Suscitat verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complet. id est, stabilit et confirmat, quod per servos suos promisit, aut comminatus est. Sic suscitare verbum bonum, id est, promissionem reipsa praestare, Iere. 29 et 33. Dan. 9. Suscitare fratri semen, Gen. 38, est procreare liberos ex eius vidua, qui postea censeantur liberi illius mortui orbi fratris: quae lex ac consuetudo postea per Moysen renovata est.

SUSPENSUM aliquid, pro dubio, incertoque aut periclitante, ponunt Hebraei quoque sicut et Latini. Erit vita tua suspensa tibi eregione. Deut. 28. id est, pendens, dubia ac incerta. Sic Os. 11, Populus meus suspensi erunt propter rebellionem suam in me. id est, semper sibi timebit, neque unquam erit securo quietoque animo. Figam illum ut clavum in loco fideli, eritque in solium gloriae domus patris sui, suspendentque super eum omnem gloriam domus patris sui: Isa. 22. id est, inferet splendorem in domum paternam, seu tota dignitas ac gloria eius familiae pendebit ex ipso. Allusio est ad morem infigendi clavos in parietes, ac inde suspendendi varias res: sicut ibi prolixius illa similitudo aut metaphora declaratur. Lucae 19, habet Vulgata versio: Populus suspensus erat ab ipso, audiens eum. id est, pendebat ex eis ore: sicut ille inquit, Narrantis coniunx pendet ab ore viri. Saper salices in medio Babylonis suspendimus citharas nostras: Psalm. 137. id est, a a nobis removimus, negligentes et odio habentes in tanto luctu omnem musicam. Suspendere arma de muro dicuntur cum praesidiarii milites excubant in moenibus, et ibi arma, ut in promptu sint, alligare ac reponere solent, praesertim scuta et lanceas.

SUSTENTARE, est fulcire et corroborare. Saepe metaphorice auxilium Dei denotat. Psal. 3, Ego iacui, dormini, et evigilavi, quoniam Dominus sustentabat me. Est quasi quaedam allusio ad fulcimentum baculi, quo senes aut alioqui in loco lubrico incedentes, seipsos fulciunt. Sic Psal. 93. Misericordia tua sustentabat me.

SUSTINERE, quasi supra se tenere. proprie de aliquo pondere et re corporea dicitur. Per metaphoram vero significat, omnem molestiam aut difficultatem tolerare. Ierem. 31. Sustinui opprobrium adolescentiae meae. pro lui poenas peccatorum in adolescentia admissorum. Sic et Deus dicitur aliquando Sustinere, cum aliquid quasi molestum perfert. Sic Num. 11. et Deut. 1. dicitur solus Moses non potuisse sustinere onus populi. Defeci sustinendo, Isa. 1. id est, defatigatus sum, nimis diu tolerando molestias ex vestris peccatis, et non recto cultu. utpote sine poenitentia et fide oblato. Rom. 9, Magna patientia sustinuit vasa irae. Iob. 2. Si bona de manu Domini suscepimus, mala cur non sustineamus? Psal. 55, Si inimicus mihi male dixisset, sustinuissem certe. id est patienter tolerassem. Gen. 36 est, quod non poterat sustiere terra Iacobum simul et Esau: quo indicatur, quod illa terra, aut ille locus exiguo spacio contentus, non poterat utriusque animalia alere. Sustinere verbum Vulgus versio valde crebro in Psalmis usurpat, pro expectare aut sperare. Psalm. 25, Omnes sustinentes te non confundantur. Tota die sustinui te. Psalm. 27, Confirmetur cor tuum. et sustine Dominum, Psalm. 33, Anima nostra sustinet Dominum. Ratio etymologiae est, quia (ut in Libello de Fide plenius exposui) plerumque ita Dominum expectamus, ut magnum aliquod incommodum interim perferamus, a quo nos liberari petimus, aegerrime id sufferendo. Sustinere Marc. 8 cap. abutitur, pro manere apud aliquem, inquiens: Iam triduum sustinent me. Sic et Matth. 6, Unum sustinebit: pro, uni adhaerebit, ponit. 2. Tim. 4, Sanam doctrinam non sustinebunt. id est, non volent, nec poterunt tolerare aut admittere. Infirmos sustinere, Rom. 15, est patienter eos tolerare, ac insuper fovere.

SYNAGOGA, â congregando dicta, usitatissime dicitur locus aut domus, in quo Iudaei docendae ac discendae religionis gratia, praesertim extra Ierosolymam, congregabantur. Nam Ierosolymae id in ipso templo factitabant, in quo solo offerre ac sacrificare eis licebat. In hac significatione vox haec valde crebro in Evangelistis et Actis legitur. Raro pro coetu ipso ponitur, ut Act. 13. Soluta autem synagoga seu congregatione, secuti sunt multi Iudaei Paulum orantes, etc. Hinc fit vox ἀποσυνάγωγος , alienus a Synagoga, quae excommunicatum significat: quod Vulgata inepte vertit Io. 9, Ut qui confiteretur eum, extra synagogam fieret. et multo ineptius ac obscurius Ioann. 16, Absque synagogis facient vos: cum sensus proprie sit, Excludent vos ex coetu ac populo Dei, habebunt vos pro ethnicis ac publicanis. Hinc porro obtinuit, ut apud Theologos Synagoga coetu Iudaeorum, et etiam aliorum impiorum vocetur: sicut Ecclesia, populus Dei. SYNAGOGAS tantum loca conventuum Iudaicorum, et Synedria Graecorum aut gentilium quidam volunt vocari: sed falso. Nam SYNEDRII crebra fit mentio in Novo testamento, ut Matt. 5. 10. 26. Mar. 13, et aliâs. Scimus autem, Mosen cum oneri non sufficeret, LXX sibi ascivisse iudices, qui populum unam cum ipso regerent: Exo. 18. Iam vero Iudaei a Babylonico exilio reversi, Synedrion habuerunt, quod corrupte Sanedrin vocarunt, ex LXX iudicib. Ut autem fieri solet in talib. numeris, cum de Synedrio sermo erat, tantum dicebant LXX iudices: ac eos ex posteris Davidis electos fuisse, testis est Philo, ut potestas aliqua maneret in regia stirpe. Videtur tamen aliquando appellative accipi, pro quovis iudicio aut consessu iudicum, vel senatorum. ut Matthaei 10, Tradent eos in Synedria. Sic Marc. 13. Tradent vos in synedria et synagogas.

SYRIA, nomen totius illius regionis inter Aegyptum, Armeniam, mare mediterraneum, et Babyloniam. Sed vox Syrus, Deut. 26, significat Labanum, socerum et avunlum Iacobi. Ex institutione igitur Mosis cogebantur Iudaei coram tabernaculo aut templo offerentes, commemorare suorum maiorum historiam, pericula et liberationes Dei ex Aegypto, aliisque difficultatibus. Inter alia vero dicebant etiam, Syrus perdens patrem meum, et descendens in Aegypto: id est, voluit aut conatus est Laban perdere patrem nostrum Israelem, una cum liberis suis: sed tu deus eum defendisti, etc.

T

TABERNACULUM varias significationes habet. Primum quidem ac proprie significat subitum ac tumultuarium domitiorum, seu tectum, frondibus aut stragulis aliquib, ad breve tempus confectum, ut solent pastores in deserto oberrantes, et milites in castris habere: quae et tentoria, ab intensione funium, quibus firmari solent, dicuntur. Hinc igitur etiam illud operosum domicilium, quod in Exodo Deo ac sacro cultui construitur, tabernaculum testimonii vocatur a Vulgata versione, et septuaginta: in Hebraeo magis conventionis aut contractuum est, quia (ut Deus ipse eius etymon exponit Exo. 29. convenerit cum Moyse et populo, quod illic velit adesse, agere, loqui, et quasi contrahere ac pacisci

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.