Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 604 --

1183 me iam vice altera, primogenituram meam abstulit, et nunc etiam benedictionem accepit. Supplantare ergo per metaphoram significat idem quod circumvenire, einen uber ein bei werffen.

SURDUS. Psal. 38, Ego tanquam surdus, qui non audio: et sicut mutus, qui non aperit os suum. id est, dissimulo me audire aut nosse eorum pravos sermones, et conatus contra me. 1. Sam. 10, Et despexerunt Saulem, nec attulerunt ei munus, et fuit velut surdus. pro, dissimulavit se scire id quod ab ipsis ita superbe contemneretur,quasi non esset rex. Sic quoque Psalm. 39, Clamorem meum percipe, ad lachrymam meam ne ut surdum te exhibeas. In Evangelicis miraculis aliquoties simul coniunguntur istae duae voces aut res, Surdus et Mutus: aliquando etiam altera utrunque significat. Causam aliqui quaerunt, cur qui nati sint surdi, etiam muti sint. Verisimilis quidem ratio affertur: quia non potuerint ullam vocem aut linguam addiscere, destituti auditu. Verum videtur aliqua etiam occultior causa subesse. Illa proculdubio irae divinae est, quod sicut talem privavit, ne aliena sensa per sermonis auditum accipiat: ita etiam, ne sua per sermonem alteri communicet: sicque omni usu ac utilitate sermonis sive accipiendi, sive alteri communicandi privatur.

SURGERE, plures figuratas notiones habet. Primum enim, sicut ociosi sedent aut iacent, ita acturi aliquid surgunt: ideo Surgere per metonymiam significat, parare se ad aliquam actionem, aut conatum opusque. Ios. 18 Tradite ex vobis tres viros, quos mitta surgentque et ambulabunt per terram: pro, accingent se itineri. Iudic. 20, Surrexerunt et iverunt in domum Domini. Ruth 1, Surrexit ipsa et nurus eius, et reversae sunt. Genes. 37. Surrexerunt omnes filii et filiae eius, ut consolarentur eum. id est, communi consensu et conatu id egerunt. Porro haec metonymia surgendi per anthropopathiam valde crebro ab hominibus ad Deum transfertur. Psal. 44: Surge in auxilium nobis, et redime nos. Isa. 33. Nunc surgam, dicit Iehova, nunc exaltabo meipsum, nunc elevabo me. id est, nunc strenue tuendo meos, et puniendo adversarios, illustrabo gloriam meam. Aliquando ferme adverbium adhortandi, aut etiam accelerandi est: sicut apud Latinos, Age, agite. Gen. 28, Surge vade: id est, cito vade. Numer. 9. Surgite bene dicite Iehovae. Iud. 18, Surgite ascendamus ad eos. Talia sunt passim innumera exempla Nehe. 2, Surgamus et aedificemus. Apoc. 11, Surge et metire templum. Surgere crebro vel a peccatis ad veram pietatem, vel ex alia calamitate ad meliorem statum redire est: sicut contra, Cadere, corruere, iacere ac dormire. Ier. 8, Nunquid qui cecidit, non surget? Prov. 24, Septies in die cadet iustus, et surget. Ephes. 5, Surge qui dormis. Sic et de emersione ex calamitatibus, Psal. 20. Hi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. Psal. 1. Non surgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. Surgere verbum alteri adiunctum, aliquando accelerationem facti, ferme ut si esset adverbium, significat. 2 Sam. 23, Surgens percussit Philistaeos. id est, protinus. 1. Reg. 11, Surgens aufugit Ieroboam. 2. Paral. 30, Surrexerunt autem et removerunt altaria. id est, confestim. Surgere mane, et facere aliquid: id est, mature et dextre agere aut expedire, saepe de omnib. actionibus per metaphoram dicitur, ac tum etiam ad Deum per anthropopathiam transfertur: quia diligentes patresfamilias mane surgentes, servis ac toti familiae mandata tradunt, operasque distribuunt. 2. Paral. 36. Misit Deus ad eos per manum nunciorum suorum, mane surgendo et mittendo. Iere. 7. Misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem mane surgendo et mittendo. Sic et de doctore dicitur Ierem. 32, Cum docerem eos mane surgendo et docendo. Surgere aliquando exoriri, aut succedere significat, Exod 1, Surrexit interim rex novus. Luc. 7, Surrexit pro piam magnus inter nos. Matth. 11, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Num. 32, Surrexistis [?: ] pro patribus vestris. Deut. 34, Non surrexit ultra propheta sicut Moyses in Israel. Surgere aliquando significat vincere, aut florere: sicut et verbum Stare, contra autem, Iacere. Iosuae 7, Non poterunt amplius filii [?: ] surgere coram hostibus suis. Surgere aliquando signficat confirmari, ac ratum fieri, videturque forense vebum esse. De ratificatione emptionum ac venditionum item de foederum confirmatione crebrum est Gen. 23. Surrexitque ager Ephronis cum omnib. adiunctis in possessionem Abramo. Sic saepe dicit Deus, Faciam surgere pactum meum cum hoc aut illo: pro, confirmabo non [?: tum ] verbis, sed et re. Gen. 6. 7 et 26. Surgere, pro covalescere. Dan. 8, Et aegrotavi diebus et surrexi, et feci opus regis. id est, convalescens negocia regia administravi solito more.

SURSUM. In caelo sursum, et in-terra deorsum est Deus. Ios. 2. pro ubique facit mirabilia. Act. 2, Dabo prodigia in caelo sursum, et in terra deorsum. Elevari iusque 1. Par. 14, Cognovit David, quod elevatum esset regnum eius sursum. id est, in summam dignitatem ac robur. Sursum sursum. Ezech. 41, Circuibatque thalamus sursus sursum pro, magis ac magis in altum tendendo ad thalamos. Deut. 28, Ascendet super te peregrinus sursus sursum, tu autem descendes deorsum deorsum, id est, [?: ] quidem fiet quotidie potentior ac invalescet, tu [?: ] imbecillior et pauperior. Sursum, sicut et Caelum, ipse per metaphoram significat spiritualem statum, ac spirituales res. Gal. 4. Quae sursum est, Ierusalem, Coloss. 3: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite. id est, spiritualia, non terrena. Sursum corda: scilicet a terrens ad spiritualia animo cogitanda vos convertite.

SUS, vide supra in voce Porcus.

SUSCIPERE aliquem, significat eum in suam [?: cur- ] ac patrocinium recipere, eumque fovere ac tuen. Ierem. 15, Ulciscere me de persecutoribus meis, ne in longanimitate furoris tui suscipias me: Scias me serre prapter te probrum. id est, ne ita sis lentus in defendendi me contra persecutores, ut nimis diu differas vindicti Hacratione aut sensu saepissime Deus dicitur [?: S- ] noster, ut qui nos non tantum inter clienter, aut amicus aut etiam familiam, sed et inter filios suos receperunt adscripserit. Sic Paulus Rom. 14 inquit: Infirmum in fide suscipite, non ad diiudicationes disputationum. [?: ] Rom. 15, Quapropter suscipite vos invicem, sicut et Christus suscepit vos. Luc 1. Suscepit Israelem puerum suum, recordatus misericordiae suae. Suscipere faciem alicuius, et in bonam et in malam partem accipitur, ut supra in voce Facies plenius exposui. Exod. 23, Non suscipies auditionem mendacii. id est, non eris autor falsi [?: ] moris contra quemquam, ut rumque notare potest, [?: ] ne levemus aut spargamus rumorem, tum ne audiamus Levit. 19, Non suscipies super fratrem peccatum id est, non impinges illi crimen. Nubes dicitur suscepisse [?: C- ] , Act. 1. pro, abscondisse ab oculis Apostolorum, [?: ] ea susceptum in caelum porro veheret.

SUSCITO saepe idem valet quod excito. [?: ] re aliquem contra alium: Ier. 50. Suscito et ascendere [?: sac- ] contra Babel. pro, impello, ut contra eam bellum moveat. Sic 1. Par 5. dicitur Deus suscitasse Spiritum Pul regis Assyriae contra Israelitas, ut eos transferret. Sic 1. Reg. 14, Suscitabit sibi Dominus regem super Israelem id est, constituet. Suscitare super aliquem: Iob 8, Si purus et rectus fueris, certe nunc suscitabit super te scil. [?: bo- ] id est, restituet tibi pristinam fortunam. Suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel, quae [?: pr- ] pit patribus, etc. Psal. 78. In Hebraeo est potius [?: ] id est, Deus ordinavit, ut posteris indicarentur, ac praedicarentur

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.