Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 602 --

1179 Sic Acto. 8. Video te esse in felle amaritudinis: id est, te esse totum submersum in malitia extrema. Proverb. 5. Pene fuissem in omni malo: id est, parum abfuit quin incidissem in omnia flagitia et turpissima dedecora. Sic dicitur Psal. 51, In peccatis conceptus et natus sum. et Ioan. 9. Tu totus natus es in peccatis. id est, prorsus immersus et suffocatus in extrema malitia, natus es natura distortissima et monstrosissima.

SUPER, אל Al praepositio multa admodum significata habet, sicut et aliae praepositiones, ac omnino inde clinabiles particulae. Usitatissima tamen et etymologiae Latinae ac Graecae (nam eadem vocula ὑπὲρ in utraque lingua est) ac denique Hebraeae אל al convenientissima significatio est, cum indicat aliquid alicui quasi incumbere aut imminere. Gene. 2. Tenebrae erant super faciem abyssi. Sic super aliquem sunt vestes, arma, et similia. 2. Samuel. 8. Tulit clypeos qui erant super servos Haddezer. 2. Sam. 13. Super Thamar erat vestis polymita. Sic 1. Regum 10. Tunc apprehendit Abias vestem novam quae erat super se, et scidit illam in duo decim partes. Exod. 28, Vestis sacerdotalis erit super Aaronem ad ministrandum. Sic et Onus est super aliquem, per metaphoram: id est quaevis difficultas. Hinc fit, ut qui praesunt, quasi per quandam similitudinem aut metaphoram super exercitum, regnum, populum, aut domum esse dicantur. In superiori enim loco et quasi superincumbere subiectis videtur. Psalm. 2, Ego unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. Erat super hymnos, Nehem. 12. Contra etiam super aliquem interdum id dicitur, quod in eius potestate aut officio est. Iob 34, Non posuit Deus super hominem id quod futurum est. id est, nec scientiam, nec potestatem futurorum ei tradidit. 2. Paralip. 25, Cum roboratum esset regnum super eum id est, cum ipse invaluisset super regnum. Idem et 2. Reg. 14: Num. 7. Ministerium sanctitatis aut sanctuarii erat super eos. Sic 1. Paral. 9, Quod super eos custodia, ipseque esset super apertionem quotidie mane. id est quod ipsi custodirent, et aperirent clauderentque templum. Nehem. 12, Super ipsos erat dividere fratribus. 1. Par. 23, Secundum ordinem super eos iugiter. De nonnunquam exprimit,sicut et apud Latinos: ut in illo Virgilii: Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa. Genes. 41. Ego audivi super te dici, quod somnia feliciter explices. Psalm. 32, Confitebor super sceleribus meis ipsi Iehova. Isa. 2, Verbum Domini quod vidit Isaias super Iehuda. Ioelis 1, Super hoc filiis vestris narrate. Sic scriptiones fieri dicuntur super aliquo libro, aut materia: pro, de illo 2. Thessal. 2. Oramus vos fratres super adventu Domini nostri IESU Christi. id est de adventu, seu quod ad eum attinet. 2. Cor. 1. Spes nostra super vobis firma est. id est, de vobis. Ibidem: Nolumus vos fratres ignorare super tribulatione nostra: id est, de tribulatione. 2. Cor. 12, Super tali homine gloriabor: id est, de tali. Prophetare super aliquo, praecipere super aliquo. Super omni verbo praevaricationis, super bove, super ove. Exod. 22. Super crebro obligationem quandam, debitum et culpam indicat. Iud. 19, Omnis penuria tua super me. id est, ego me constituo debitorem, aut obligo ad suppeditanda tibi omnia necessaria. 2. Par. 2. In seculum hoc super Israelem. id est, Israel perpetuo tenebitur offerre sacrificia Domino, propter accepta beneficia. Esdr. 10, Surge, quia super te est res. id est, tibi incumbit id onus, tu teneris, aut tuum est id facere. Sic Psalm. 65. Super me Deus vota tua, reddam laudes tibi. id est, agnosco me debere persolvere vota. Gen. 16, Iniuria mea super te. id est, tu es autor et causa ac culpa, tu etiam obligaris ad satisfaciendum mihi de hac iniuria. Iuxta, prope, aut secus valet: Gen. 14, Usque ad planiciem quae est super desertum: id est, iuxta desertum. Sic ibidem 16, Invenit eam angelus super fontem aquarum. id est, iuxta. Exo. 14, Et apprehenderunt eos castrametantes super [?: ] . Sic Germanice Am Mehr. Sic Ioan. cap. 4 videtur dicere, Iesus sedebat super fontem. pro, ad, vel iuxta. Esdr. 2 , Si super regem est bonum. id est, iuxta eum. Sic Levit. 15. Si fuerit votum aut immundicia mulieris super eam pro, si fuerit apud eam tale aliquid. Psalm. 50, Qui pepigerunt pactum meum super sacrificio. pro, adhibito sacrificio. Propter: Gen. 26, Ne moriar super eam. id est, propter Rebeccam. Gen. 43. Super argento huc addicti sumus. Super eam in altum revertere: Psal. 7. id est, propter eam sede in solio, ut iudex, et defende tuos. Sic Ps. 44. Super te occidimur quotidie. id est, propter te Ioel. 1, Eiularunt operarii super tritico. Gen. 20, [?: Mor-ris ] super muliere quam accepisti. Deut. 24. Ne moriatur pater super filiis, neque filii super patre. id est, propter. Gen. 19, Erue te super anima tua. Exod. 8, Clamavit ad Dominum super verbo ranarum. id est, propter ranas Is. 24. Clamor super vino in plateis. Pro: Levit. 4. Offeret super errato suo. id est, pro expiando errato. Psal. 32 per hoc orabit te omnis sanctus in tempore opportuno. Rom. 15, Ut gentes super misericordia Deum glorificent. id est pro. Erga, Contra. In misericordia Iehova super eum, Gen 19. id est, eo quod Dominus misericordia movebatur erga eum. Nehem. 11, Praeceptum regis erit super eos. id est, erga illos, aut illis propositum. 1. Para. 12, Erit mihi cor super vos pariter. Gen. 19. Super+ fici Sodomae proficisci. id est, erga, versus. Murmura veris super Moysen et Aaronem: Num. 14. Sic Psalm. 2, [?: ] consilium super Dominum et Christum eius. id est, contra. Exod. 9, Verte manum super caelum. id est, contra, versus. Onus, aut molestiam. Psalm. 38. Sicut onus grave, graviores fuerunt super me iniquitates meae Ezec. 33. Scelera nostra et iniquitates nostrae super nos sunt id est, gravant et premunt nos sua foeditate. Sic dicitur sanguis alicuius super aliquem esse, aut venire: id est, caedes gravare eum reatu, ira Dei ac poenis. de quo [?: sup-- ] in voce Sanguis. In: Ezech. 36, Multiplicabo super vos homines. id est, in, aut inter. Sic Ezech. 16, Cum quibus oblectata es te super eos. Thren. 5, Super [?: cer- ] nostra persecutionem passi sumus. pro, in. Isa. 38, Psalmos nostros psallemus omnibus diebus super dona Iehova. id est, in. Super aliquando victoriam denotet, etiam apud Latinos, 2. Sam. 23. Qui fuit super [?: o-gentos ] vulneratos. id est, in uno praelio tam multos superavit ac interfecit. Ad, vel ultra. Contritio super contritionem veniet. pro, ad, vel ultra. Ezech. 7. Ibidem. si auditus super auditum. Sic 2. Cor. 2. Tristicia super super tristiciam. id est, alia ad aliam tristiciam. Sic et Latini dicunt, Crebri nuncii alii super alios. et, Clades aliae super alias. Ios. 2, Viri persecuti sunt eos usque super [?: -da ] Iordanis. A, vel Ab. Psal. 22. Confidere me [?: facie- ] super ubera matris. id est, inde ab uberibus. Zach. 4 [?: ] una super sinistra eius. id est, a sinistris. Isa. 53, [?: vide- ] significare quamvis, aut licet: Et dedit cum impiis sepulchrum eius, et cum divite in mortibus eius: [?: supe- ] iniquum facit, et non dolus in ore eius. id est, licet nihil plane tale commeruerit. Ad. Psal. 18. [?: Clamav- ] per Iehovam, et exaudivit eos. Gen. 38, Ascendit [?: ] tonsores ovium. Sic Exod. 20, Non ascendes in [?: g-bus ] super altare. pro, ad. Isa. 22, Vade ad [?: qu- ] istum super Sobna. primum est אל El per א postea per ע : et tamen utrumque significat motum ad locum aut personam. Sic 1. Samuel. 1. Et oravit super Domini pro, ad. Cum. Levitic. 19, Et venerunt viri super. praecum mulieribus. Levit. decimonono, Nihil [?: comed- ] super sanguine. 1. Sam. 14. Populus deliquit comedendo super sanguine. 1. Sam. vigesimo, Facies [?: -ise- ] diam super servo tuo. Mich. 7, Erit terra in desolationem super habitatoribus tuis. Ezech. 16, Omnes quos [?: -xisti ] super omnes quos odi. Ex. Nominis deorum nostrorum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.