Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 600 --

1175 originis quidem utcunque discerni possunt, quia primum venit a putrescendo, secundum ab inconstantia, et tertium a curiositate: tamen quo ad usum, varie usur pantur omnia tria, nec valde discerni queunt. Stultus igitur alias significat stolidum, et quasi natura vecordem. Prover. 17, Increpatio magis terret intelligentem, quam centum plagae stultum. Ibidem: Ut quid precium in manu stulti, cum non habeat cor ad acquirendam sapientiam? Alias non intelligentem, aut non assequentem aliquid maxime necessarium. Sic dicuntur consiliarii Pharaonis stulti facti esse, quia non prospexerunt salutaria consilia: Isaiae 19. Aliquando significat impium. Sic Psal. 14, Dixit stultus in corde suo, non est Deus. In omnibus hisce Iobus nihil stultum loquutus est contra Deum: cap. 1. Et secundo dicit de uxore: Loquuta es ut stulta. id est, impia. Ali quando etiam denotat avarum, utpote stulte fiduciam suam in opes ponentem. Sic dicit Isaias 32, Non vocabitur stultus munificus. ubi etiam porro illud genus stulticiae ita describitur, ut coniungatur impietas cum rapacitate. Inquit enim textus: Stultus stulticiam loquetur, et cor eius operabitur vanitatem, ut faciat simulationem, et de Deo loquatur errorem, et exinaniat animam esurientem, et sitienti potum abstrahat. Sic etiam Abigail dicit ad Davidem, virum suum Nabal habere nomen cum re: cui ibi proprie sordida avaricia in magnis opibus obiicitur. Sic et Christus illum divitem, qui sperabat se multis annis, suis congestis opibus fruiturum, appellat stultum: utpote, cuius anima ea ipsa nocte auferenda fuerit. Non raro etiam quamvis pravitatem aut perversitatem designat: ut Proverb. 22, Stulticia colligata est in corde pueri, sed virga expellet eam. Sic et quemvis perversum, perperam ratiocinantem, aut etiam improvidum declarat. Sic Christus vocat eum stultum, qui super arenam aedificat: et eos qui putabant sanctius esse aurum templo: et qui externa lavabant, relicta interna immundicie. Christus etiam stultos vocat incredulos, Lucae 24: et virgines quae in tempore oleum non paraverant. Rom. 1. Cum dicerent se esse sapientes, stulti facti sunt. id est, in extremam stulticiam inciderunt, colentes statuas brutorum pro vivente Deo. 1. Corinth. 1 ait Paulus, Deus stultam fecit sapientiam mundi huius. id est, stultissimam esse demonstravit. Ibidem: Deus elegit quae stulta sunt huius mundi. id est, eos qui minima scientia vel divinarum, vel etiam humanarum rerum erant instructi natura aut industria sua. Ibidem 3. cap. Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc seculo, stultus fiat, ut evadat sapiens. id est, agnoscat suam stulticiam. Et sequenti: Nos stulti propter Christum, vos autem sapientes in Christo. id est, nos et habemur a toto mundo stulti, dum pietati vacamus: et multa facimus ac patimur studio pietatis, cum maximo nostro incommodo, quae alii cautiores nequa quam facerent. Stultas quaestiones, vocat Paulus 2. Timoth, 2, et Tit. 3, eas quae parum piae, minusque salutares sunt: quasque etiam gravissime praecipit prorsus devitari. Stulticia alioqui in veteri Testamento interdum nominantur turpissima et gravissima facinora: ut violatio Thamar et Dinae, ac uxoris Levitae. Dicitur et de furto anathematis, Ios. 7. Sic Oseae 2 Patefaciam stulticiam tuam. id est, idololatriam et impietatem. 1. Corinth. 1. Paulus aliquoties Evangelium dicit esse Graecis aut Gentibus stulticiam: id est, videri rem longe absurdissimam. et 2. cap. dicit eodem sensu, humanae sapientiae ac rationi ea quae Dei sunt esse stulticiam: id est, videri stultissima et absurdissima. Sic contra mox sequenti legitur: Sapientia enim mundi huius stulticia apud Deum est. Scriptum enim est: Qui capit sapientes in versutia ipsorum.

STULTILOQUIUM, Ephes. 5, significat non tantum inanes nugas: sed et omnes ratione ac pietate aedificationeque carentes sermones. Matth. 5. Si quis dixit fratri suo, Fatue, aut Stulte, tenebitur gehenna ignis. ubi aliqui putant, illud verbum valde significanter accipiendum esse pro impio: sicut aliquoties suprâ ostendi, crebro in Sacris literis accipi: ne quis putet, ob communem aliquam reprehensionem, aut etiam iocularem appellationem stulti, aliquem fieri reum gehennae.

STUPOR. vide Admiratio.

STYLUS, instrumentum ferreum non absimile calamo, anterius acutum, retro vero quasi plantam habens, fuit: quo olim in ceratis tabulis scribere, et alterius extremitatis obtusitate delere solebant. Ierem. 17. Peccatum Iehuda scriptum est stylo ferreo, et ungue adamantino exaratum est in tabula cordis eorum. id est, profundissime ingenitum et innatum est eorum cordi. loquitur potissimûm de originali peccato. Scribere stylo hominis, Isaiae 8, est communi et noto sermone ac stylo scribere, ita ut ab omnibus intelligi queat. Trabere stylo lo: Iudic. 5, Et de Zabulon trahentes stylo scribae. id est, qui scribere solebant. quasi diceret: Etiam ipsi scribe, dediti alioqui ocio literario, arma sumpserunt.

SUAVITAS, vox nota, ad gustum, odoratum et auditum referri solet. Cantic. 4, Cum fructibus suavitum. id est, suavissimis. Ezech. 20 cap. Et posuerunt [?: ] odorem suavitatum suarum. id est, suavissimum. Sic saepe legitur in descriptionibus sacrificiorum, in odorem suavitatis.

SUB praepositio, interdum nonnihil obscuritatis habet: sed multo plus eius Hebraea תחת tachath. Primum enim significat per quandam metaphoram, subiectionem dominii, ut 2. Reg. 8, Praevaricatus est Edom de sub manu Iehuda. pro, defecit â regno Iehuda: seu ab ea subiectione ac obligatione, qua regno Iudae oblecctus fuerat. Psa. 18, Adduxit populos sub me. id est, subiecit mihi. Secundo, inferioritatem loci: Dilatasti gressus meos sub me, Psal. 18. id est, firmasti incessum [?: ] Deut. 4. Stetis sub monte. id est, infra ad radices montis. Tertio, Locum rei: Isaiae 25, Triturabitur [?: M- ] sub se. id est, in suo loco aut regione. Corruet [?: ] sub se: Iosuae 6. id est, cadet ibidem statim. Quarto, instrumentum videtur aliquando significare. Psa. 66 Ad eum ore meo clamavi, exaltatusque est sub lingua mea pro, lingua mea, meo sermone.

SUBIICERE iniquitates. Mich. 7. Revertetur, miserebitur nostri, subiiciet iniquitates nostras. id est, [?: ] cabit aut conculcabit, et opprimet perdetque peccata.

SUBSANNATIO, est amarulenta derisio. Psal. 2, Habitans in caelis deridebit, Dominus subsannabit eos. Bibere subsannationem. Qui bibit subsannationem, ut [?: aq- ] Iob 34. id est, plenus est sannis et contemptu aliorum, praesertim vero rectarum ac sanarum piarumque admonitionum. Ezech 33, Subsannationes ore suo facimus pro, irrident ac subsannant.

SUBTUS: Ducit populos subtus nos, et [?: nat- ] pedes nostros. pro, nobis subiicit, ut nos illos vincemus et regamus.

SUBVERTERE, et Subversio, saepe quamvis volitionem significat. Ezech. 21. Subversionem, [?: sub-nem ] ponam. id est, plane subvertam aut amovebo longo tempore dignitatem regiam.

SUCCIDO, solent aliqui vertere verbum [?: Heb- ] carath כרת aliquando etiam verbo extermino. Significat autem idem quod perdo. Isaiae 38, Aegritudine succidet me. Psal. 34, Ut succidat de terra memoriam eorum. Levit. 20, Succidentur in oculis filiorum populi id est, exterminabuntur.

SUFFICIENTIA, די Dei. Levit. 5. Si non [?: ] manus eius sufficientiam agni: id est, Si non [?: poter- ] tum consequi pecuniae aut precii, ut agnum [?: ] queat. Levit. 25, Si apprehenderit manus eius, et [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.