Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 596 --

1167 eum ex bello aut alio gravi periculo incolumem evadere. Hierem. 21. Sic idem Propheta postea Abedmelecho, et cap. 45 Barucho suo scribae pollicetur, quod, quocunque venerint, sit eis Deus daturus animas suas in spolium. id est, id tantum lucri inde asportaturum. Spolia alicuius distribuere: Lucae undecimo, Spolia fortis distribuet. id est, spolia forti adempta. Sic saepe spolia dicuntur in Sacris literis eorum, quibus adimuntur: sicut et praeda pauperis. Spoliati sunt fortes corde: id est, in spoliationem ac praedam divinitus traditi. Christus dicitur spoliasse principatus ac potestates, eosque propalam ostentasse et triumphasse: id est, devicisse Satanam, eique ademisse imperium, quod super homines veluti carnifex quidam habebat, adiudicante ei illos lege ac severa Dei iustitia. exuit eum etiam gloria, quam sibi rapuerat, dum ubique se in suis idolis coli curaverat. Caetera vide in PRAEDA, ac RAPINA, et verbo EXUO.

SPONSUS, habet suas quasdam faciles metaphoras aut similitudines, tum in veteri, tum et in novo Testamento.Cessare faciam de urbibus Iehuda vocem gaudii et vocem laeticiae, vocem sponsi et sponsae, Hierem. 7. 16 et 25. id est, tristissima castigatione abolebo omne gaudium. Sponsus aliquando pro marito ponitur. Exodi 4, Sponsus sanguinum tu mihi es. id est, sanguinolentus, causa ut cogar fundere sanguinem meorum propriorum liberorum, circumcidendo eos. Sponsus et Sponsa alias conferri solet cum Christo et Ecclesia: Psal. 19, Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Alias etiam Christum significat. Matth. 9. 25. Marci 2. Lucae 5. Iohan. 3. Ephes. 5. Apocal. 22. Hinc etiam cum Deus adiungit sibi aliquam gentem in Ecclesiam, dicitur eam sponsare aut desponsare sibi. Oseae 2: Sponsabo te mihi in iustitia in aeternum, et sponsabo te mihi in fide. Sic Ezech. 16.

SPONTANEUS; נדיב , aliquando vocatur princeps, propterea quod princeps debet esse liberalis, munificus, beneficus, habens animum heroicum ad benefaciendum. Vocantur autem communiter hoc nomine Magistratus et principes, quia esse debent a Deo excitati, et multis heroicis virtutibus ornati, ut in subditos se illis virtutibus beneficos et liberales exhibeant. 1. Par. 28. Cum omni munifico in sapientia. Prov. 17, Non est decorum stulto labium excellentiae, quanto minus munifico labium falsitatis? et cap. 19. Multi anxie expectat faciem magnifici. Ad hoc nomen credo illud Graecum ἐνεργέται , Lucae 22, accommodatum esse, cum Christus inquit: Reges gentium dominantur eis, et qui in eos potestatem habent, benefici vocantur. Unde etiam duo reges Aegypti specialiter hoc nomine ornati sunt. Vicinum huic est illud vulgare, quod Principes nunc Clementissimi domini vocantur. Dicuntur etiam illi Spontanei, qui ultro ac prompto animo vel proximo benefaciunt, vel etiam Deo aliquid offerunt. Sic dicitur aliquorum cor spontaneum esse, et spiritus facere aliquos spontaneos. Exo. 35, Omnis vir aut mulier, quorum spontaneum est cor eorum conferendi pro cuncta supellectile. Ibidem: Omnis quem spontaneum fecit ipsum spiritus suus, contulerunt levandam Domino. Hanc vocis vim videtur voluisse exprimere Paulus, inquiens 2. Cor. 9, Hilarem datorem diligit Deus. id est, promptum, voluntarium, alacrem. Populus tuus spontanearum, scilicet voluntatum in die victoriae tuae. i. sponte offeret, alacriter et hilariter te colet: Psal. 110, Omnes spontanei in sapientia tecum erunt: 1. Par. 28. id est, Omnes praestantes artifices ultro tibi offerent suas operas. Sic 1. Paral. 29. Quis est spontaneus, ut impleat manum suam Iehovae hodie? pro, quis est qui ultro ac liberaliter aliquid conferre velit ad extructionem templi? Spiritus spontaneus, Exod. 35 vocatur illa animi promptitudo in offerendo templo ac Deo, et in iuvando proximo. Sed Psal. 51. Spiritum spontaneum petit David, nempe ad hoc ut sustentetur in aerumnis et afflictionibus ac tentationibus. Iob 30 spontanea vocatur anima: Persecuti sunt sicut ventus spontaneam meam Diligam eos spontanee, vel potius prompte et alacritie, quia aversus est furor meus ab eis. Sponte nascentia dicta sunt ea, quae anno septimo ultro sine seminationi creverunt: Levit. 25, sponte nascens messis tuae non metes. Spontanea valde crebro per metonymiam ea quoque dicuntur, quae quis sponte alacriterque Deo offert. Exod. 35 et 36, Contulerunt filii Israel spontaneam ipsi Iehovae. Pluvia spontaneitatum: id est, liberalis, [?: la-g- ] et salutaris. Psal. 68, Pluvia spontaneitatum asperges haereditatem tuam Domine.

STAGNUM ignis, per metaphoram significat Inferti, Apoc. 19. 20 et 21. Significatio est perspicua, et etiam metaphorae ratio, ut nulla plane explicatione indigeat.

STARE multas habet significationes, potissimum figuratas. Primum enim Stare coram aliquo, valde crebro significat servire ac ministrare alicui, Credo esse metonymiam. Ponitur enim id quod praecedit, pro eo quod sequitur. Nam ministri obituri ministeria heri aut regis, coram eo astant accepturi mandata. Iudic. 20, [?: Pi-- ] has stabat ante arcam illis diebus. id est, ministrabat [?: ] cae vel Domino offerendo, et responsa eius indicanda. Sic Ioseph dicitur stetisse coram Pharaone, Gen. 41 et pueri coram rege Babylonio, Daniel. 1. et puella coram Davide decrepito, 1. Regum 1. et David stetit coram Saule, 1. Regum 16. Coram regibus stabit, non stabit coram obscuris: Proverb. 22. Sic de tota tribu Levi dicitur, Ut staret coram Domino ad ministrandum ex Numer. 4. Declarat ipsemet textus, quid sit Stare coram aliquo, aut ante aliquem, aut in facie alicuius. Sic stare iuxta aliquem, aut cum aliquo, est, cum aliquo versari Iudicum tertio, Zachariae quarto. Aliquando Stare coram aliquo, est, in eius gratia ac favore esse. 1. Reg. 10, Beati servi tui qui stant coram te. Hieremiae 15. Si conversus fueris, tunc convertam te, et coram me stabit id est, habebo te pro fido ac dilecto ministro. Aliquando significat, ab aliquo aliquid petere, seu instare quod eum ut id faciat. Iob 30, Clamavi coram te, et non exaudisti me: steti, et non considerasti. Sic Hieremiae 18, Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loqueret pro eis bonum: id est, quod oraverim te pro eis. [?: ] re coram alique, etiam valde resistere, repugnare, atque adeo praevalere contra eum significat. Dan. 8. Omnes bestiae non stabunt coram eo. id est, nequibunt ei resistere. Non poterunt filii Israel stare coram inimicis suis Iosuae 7. id est, illis resistere. Sic 2. Regum 10. Ecce duo reges non steterunt coram eo: id est, nequiverunt ei resistere. Sic et Iosuae primo ac saepe alias, reperitur ad עמד Amad, vel Iazab. Sic dicitur Draco steisse coram muliere parturiente, Apocalypsis 12. Secundo, [?: ] significat in bono statu aut conditione esse: sicut contra Iacere etiam apud Latinos. Cicero in Fam. inquit Ea die pulchre stetimus. Et Terent. Vix steti. 1 Sam. 24, Stabit in manu tua regnum. id est, florebit, [?: sta----tur ] . Domino suo stat, aut cadit. Qui stat, videatur cadat: Roman. 14. Sic Matthaei 24, Cum videritis abominationem stantem in loco sancto. id est, potenter [?: --gentem ] . Dan. 11, Ecce ad huc tres reges stant in Persia, et quartus ditescet supra omnes opibus magnis. Ubi Rabini, non intelligentes emphasin verbi Stare, simpliciterque id accipientes, putant tantum tres reges aut monarchas Persas fuisse. Unde amittunt in suppostione annorum mundi, amplius 100 annos. Verum dixi, Stare reges tres, hic non utcunque regnare denotat sed potenter ac gloriose monarchiam obtinere: quod proprie tantum tribus, Cyro, Cambysi et Dario [?: ] .

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.