Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 594 --

1163 externam, hypocriticam, magisque in libro, auribus autore, quam in corde ipso haerentem. Respicit itaque Paulus simul et ad causam, ministerium videlicet aut doctrinam et eius in auditorib. effectum, veram videlicet ac simulatam pietatem. Quod autem subiungit ibidem Paulus, Litera occidit, spiritus autem vivificat: tametsi de primo tantum et tertio gradu exponit Augustinus, non incommode tamen ad omnes in universum accommodari potest. Primum igitur occidit omnis typus ac figura, dum externo tantum aut literali sensu accepta, vel decipit: aut aliquid plane falsi continens, ut cum membra Deo, aut Messiae regnum temporale promitti videtur: aut persuadens in eo verum cultum, pietatem ac iustitiam sitam esse, ut Iudaei de sua caeremoniarum iustitia sentiebant: vel certe nihil prodest, dum sanguis hircorum et circumcisio carnis non tollit peccatum. Contra autem verus ac genuinus spiritus sensus, proprie voluntatem Dei indicat, et tandem ad veram pietatem deducit. Secundo, tota lex occidit, vel falsam iustitiae ac vitae umbram ostentado: vel etiam magis veterem Adamum, ut ruat in vetitum, irritando: vel denique in certam damnationem ac desperationem adducendo, et (ut loquitur scriptura) ad inferos deducendo. Contra Evangelium et adiunctus spiritus vivificat hominem, veram pietatem in eo excitando, eique iustitiam, naturae instaurationem, et vitam aeternam offerendo. Tertio, tota doctrina Legis simul et Evangelii, sine Spiritu sancto per accidens est litera occidens: hoc est, non vitae, sed mortis causa, auget tantum ac cumulat nostram damnationem. sicut inquit Christus: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Denique iuxta Pauli illud, est nobis odor mortis ad mortem. Contra si adsit spiritus utraque et Legis et Evangelii doctrina suo loco et ratione nobis salutaris est. Quarto, caeremoniaria illa aut externa pietas, quam itidem literam vocari diximus interficit hominem: non est ei causa vitae, sed damnationis. Contra, vera pietas habet (teste Paulo) promissiones et huius et futurae vitae. In ea est praecipue fides salvifica, quae ex Christi plenitudine haurit iustitiam et vitam aeternam. Caeterum ut tanto magis studioso Lectori satisfiat, adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce vocib. Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus peculiari quadam significatione usurpare. Nam primum omnium, quia lex illa quae Moisis dicitur, tum Dei ipsius digito (ut Scriptura loquitur) insculpta est in tabulis, quo ad Decalogum attinet: tum vero Dei ipsius iussu a Moise literarum monimentis tradita est: optima fuit ratio cur Lex illa diceretur γράμμα , per antonomasian: quod rectius converteris scriptum, quam literam: et tamen voluimus ex more literam interpretari. Sed aliquid tamen amplius spectavit Paulus. nam quia lex non modo caeremonialis, sed etiam moralis, id est, Decalogus (quam vocant) ad Christum ducebat, qui nobis omni modo factus est iustitia: hunc autem Legis usum Iudaei partim ignorabant, partim aspernabantur: hinc factum est, ut Paulus de Lege loquens, modo ex Iudaeorum hypothesi, qui eam a Christo separatam, seorsim et per se consideratam sibi applicabant: modo ex vero ipsius usu et Legislatoris voluntate, vocabula excogitarit isti distinctioni accommodata. Itaque Legem nudam et a Christo separatam, γράμμα vocare solet, tanquam scilicet mortuam quandam scripturam, quod ad salutem nihil prosit, carnis nostrae vitio: quia scilicet morbum duntaxat indicare potest in viscerib. nostris latentem, sanare vero non item: quinetiam, quia lex illa extra Christi spiritum considerata, peccatum in nobis irritat, ut fiat supra modum peccans, et morti nos dedat: Rom. 7: idcirco dicit Paulus literam occidere, et Moisis ministerium vocat ministerium mortis et condemnationis 2 Corint. 3: et Legem quoque peccati virtutem, 1 Cor. [?: ] quae quidem de universa lege accipienda sunt, quatenus extra Christum consideratur. Interdum vero peculiariter hoc dicitur de caeremoniarum umbris, quarum corpus erat Christus. Hac igitur ratione Paulus hoc loco externam circumcisionem vocat γράμμα , ex qua dicit non metiendum esse Iudaismum: quam alibi [?: ] dit nihil esse, 1 Cor. 7: et alibi in genere dicuntur ceremoniae Moisis, virib. destitutae et inutiles Hebr. 7: et [?: ] iustificationes carnis, Hebr. 9: et litera obsoleta, Rom. 7 ex illa scilicet, quam ante dixi, hypothesi, et [?: quate--- ] Christus caeremoniis, id est, umbrae corpus ipsum successit. Nam alioquin circumcisio aestimata ex legitimo usu et Legislatoris mente, fuit ad tempus si gillum iustitiae fidei, Rom. 4. et lex iusta et sancta merito praedicatur. Huic autem literae idem Paulus opponit Spiritum: id est, ipsam legis substantiam, non in tabulis, sed in cordibus nostris per spiritum Dei insculptam: qua ratione dicitur Spiritus vivificare, quos Lex [?: occid- ] , 2 Corinth. 3. et hoc loco circumcisio spiritus sive candis, quae et ἀχειροποίητος dicitur Coloss. 2, opponitur circumcisioni literae, id est, externae, et quidem [?: ] sideratae: qua etiam ratione Evangelicum [?: minist--- ] ministerio Mosis ex illa hypothesi oppositum, [?: dic--- ] non esse literae, sed spiritus, 2 Corinth. 3: quia scilicet vis illa tota a Christo manat: cuius diem vidit quid Abraham, et salutem annunciarunt Lex et Prophetae sed eminus tantum, et admodum obscure, prae illis qui novissimis temporibus exhibito iam Christo, de spiri-tu eius copiosissime effuso, sermonem factae reconciliationis summa cum Dei virtute annunciarunt.

VI. Spiritus pro visione aut revelatione: 2 Thes. 2: Ne turbemini, neque per spiritum, neque per sermonem, atque per epistolam tanquam a nobis profectam. Apoc. 1. [?: --i ] in spiritu Dominica die. Et 21. Sustulit me in spiritu.

VII. Spiritus pro donis intelligentiae, vel prophetiae Num. 11. Et locutus est Dominus ad Moisen, auferens de spiritu qui erat in Mose, et dans 70 viris. 4 Reg. 2. Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Hiericho, econtra dixerunt: Requievit spiritus Eliae [?: s-p-- ] Elisaeum, etc. Dan. 5. Spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque, et interpretatio somniorum, et ostenso secretorum, ac solutio ligatorum, inventae sunt in ea 1 Cor. 14. Sectatores estis spirituum. 1 Thessalon. 5. Spiritum ne extinguatis.

VIII. Spiritus pro angelis, hocque 1, In genere de essentia spirituali: Lucae 24, Existimabant se spiritum [?: ] re. Ibidem, Spiritus carnem et ossa non habet. Actor. [?: ] . Saducaei dicunt, neque angelum neque spiritum esse. [?: ] , De bonis angelis. Psal. 150, Omnis spiritus laudet Dominum. Dan. 3, Benedicite omnis spiritus Dei Domini Hebr. 1, Qui creat angelos suos spiritus. Ibidem, Non-ne omnes sunt administratorii spiritus? Apoc. 1. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui [?: ] rus est, et a spiritib. qui in conspectu throni eius [?: ] et a IESU Christo. Apoc. 3. Septem spiritus Dei [?: ] in omnem terram. 3, De malis angelis: hocque [?: ] lute, 3 Reg. 22. Egressus est spiritus, et stetit coram Domino. Matt. 8, Eiiciebat spiritus verbo. Marc. 9. Spiritus conturbavit eum. Lucae 10. Spiritus vobis subiiciuntur. Aut cum adiuncto aliquo: ut, Spiritus [?: ] 1Reg. 18. Invasit spiritus malus Saul. 1 Reg. [18], Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Actor. 19. Spiritus [?: ] li egrediebantur. Spiritus pessimus: Iud. 9, Misit Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem. Spiritus nequam: 1 Reg. 16, Spiritus autem Domini recessit â Saul, et exagitabat eum spiritus [?: neq- ] Domino. Actor. 18. Spiritus mendax, et mendacii: 3 Reg. [?: ] Ego spiritus mendax, Item, Dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.