Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 587 --

1149 De bono, ut Lucae sexto: Date et dabitur vobis, mensuram bonam, agitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. id est, ut sit vestra propria, cedatque in usum ac commodum vestrum. Psal. 35, Oratio mea in sinum meum revertatur. id est, bona quae illis in eorum morbo precatus sum, mihi contingant. De malo quoque similiter. Psal. 79. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, opprobrium quo exprobraverunt tibi Domine. Psalmo 89. Ego suscipio omnia opprobria multorum populorum in sinum meum. Isaiae 65 bis dicitur, Retribuam opus eorum in sinum eorum. Iere. 32, Qui misericordiam facis in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum ipsorum. id est, punis filios. Simili, aut certe vicina, proverbiali tamen, significatione dicitur aliquis portare ignem insinu suo, Proverbiorum 6. Quale etiam illud commune proverbium est, Viperam aut serpentem portare aut Fovere in sinu suo. Soliti sunt olim sortiri, coniectis sortibus in sinum. Proverbiorum decimo sexto: Forte fuit tantum sinus factus ex ora vestis, sicut legatus Romanus in secundo Carthaginensium bello dixerat, se in tali sinu portare bellum et pacem. Munera de alicuius sinu accipere: pro, ab aliquo, Proverbiorum 17. 21 quia (ut dictum est) multa in sinu suo gestabant. Sic Ecclesiast.. 7 dicitur, iram in sinu stulti requiescere: id est, apud stultum, seu illum perpetuo sui similem esse, subindeque ac facile irritari. Ponere manum in sinum, significat nihil agere, ignavum ac negligentem esse. Contra est. depromere ex sinu. Psalm. 73. Sic enim solent ignavi, et contra ali quid serio acturi, manum dexteram habere.

SITIS: vide supra in verbo ESURIO, et FAMES.

SITULA Iacob, Num. 24. vide AQUA.

SOBRIUS. vide supra EBRIUS.

SOCIUS et SOCIETAS, significat non tantum pacem, sed etiam arctissimam coniunctionem, quasique mutuam quandam obligationem, ita ut alterius felicitas aut incommodum etiam ad alterum pertineat ac pertingat. 1 Ioannis primo: Quod vi dimus et audivimus, id annunciamus vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum et communio nostra sit cum patre et cum filio eius IESU Christo. Alii vertunt Societas, quod minus significans esse videtur. Sic alibi dicit Apostolus, nos vocatos esse in consortium filii Dei. 2 Corinthiorum sexto: Quae societas lucis ad tenebras? id est, coniunctio? Aliquando socius est adiutor. Matth. vigesimotertio: Si vixissemus tempore patrum nostroram, non fuissemus socii ip sorum in interficiendis prophetis: id est, adiutores. Isaiae 1, Principes tui furum socii. id est, adiutores. Sic Psalmo 51, Currebas cum fure. sinus aliquando est idem quod particeps, seu qui de eodem commodo fruitur. Romanorum undecimo: Factas es socius radicis, et pinguedinis eius. id est, particeps. 2 Corinthior. 1, Socii estis passionum, et consolationis eritis. Socius significat aliquando idem quod similis. Proverb. 28. Qui rapit bona patris et matris, socius est viri exterminatoris. id est, similis est latroni, quantumvis id perneget, et longe alius videri velit. Sic et Germani aliquando socium pro simili usurpant. Sic posset intelligi, quod supra citavi, Isa. 1. Principes tui so cii furum sunt. id est similes. Iob 30, Frater fui draconum, et socius struthionum. id est, similis illis clamore et [?: eiu---- ] , prae doloribus. De simili Hebraismo dictum est supra in voce FRATER. Hic Hebraismus latius patet. [?: --- ] socium esse furum, potest significare, esse furem. Sicut plures tales phrases sunt: ut Partem alicuius ponere cum hypocritis, est habere aut iudicare eum pro hypocrita. Consentire cum fure, habere partem cum adulteris, Psalm. 50, est omnino similem illis fieri, aut potius fieri et esse furem et adulterum. Sociari alicui, est placere ac probari ei. Psalmo 94, Nun quid sociabitur tibi thronus perversitatum, creans iniquitatem in praecepto? id est, an tales probabis, amabis et fovebis? Sic pro benevolentia, favore ac auxilio accipitur etiam Iob vigesimonono: Dum esset societas Dei super tabernaculum meum. Eadem vis locutionis est, cum Deus dicitur esse cum aliquo, aut apud aliquem. Dare dexteras societatis, est, sancta datarum dexterarum pactione cum aliquo pacisci de societate seu coniunctione operarum, mutuorum officiorum, et de mutuo auxilio. Sic Galat. 2 dicit Paulus, Iacobum, Petrum et Ioannem sibi ac Barnabae dedisse dexteras societatis. Societas aut communio spiritus, est eiusdem spiritus participatio. Verum quoniam in Graeco est plerunque vox κοινωνία , quod magis communionem sonat, vide supra vocem communio.

SOL. Sol dicitur factus in dominium, seu ut dominetur diei, et luna nocti: Genesis primo. Psalmo 136. id est, ut luna luceat noctu, et sol interdiu: Sicut Ieremias capite trigesimoprimo exponit: Qui dedit solem in lucem diei, et leges lunae atque stellarum in lucem noctis. Oriri aut occidere solem super aliquem, est illum tempore ortus aut occasus in suo opere esse, aut existere. Sic sol dicitur oriri super furem, Exodi vigesimosecundo, qui adhuc est in furto occupatus oriente aut orto iam sole. Contra Deuteronomii vigesimoquarto, Occumbere solem super mercedem mercenarii, est, non reddi ei mercedem mature, seu ante occasum solis. Sol non occidat super iram vestram, inquit Paulus: est, diutius ac ultra occasum, seu per noctem retinere iram contra proximum, quam sole super horizontem existente: eadem nempe die, qua ira aut contentio illa orta erat, extinguere debebant. Porro Micheae tertio, ista locutio per metaphoram in longe alio sensu accipitur. inquit enim propheta: Occum betque sol super prophetas istos, et obtenebrescet super eos dies: id est, incident subito in extremas calamitates, divinitus illis immissas. Nam lux illis, ut suo loco ostendi, felicitatem ac commoda, et contra tenebrae calamitates denotant. Sic Ieremiae decimoquinto, in descriptione futurae calamitatis Ierusalem dicit: Occidit sol eius, cum adhuc esset dies. id est, ante tempus periit aut incidit in calamitates. Et Amos octavo, in eundem sensum dicitur: Occidet sol tuus in meridie. inquit enim ibi propheta: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus tuus, et faciam occidere solem in meridie, et faciam obtenebrescere terram in die luminis. id est, obruam vos calamitatibus subito ante tempus, et ante quam vos putatis ac expectatis: idque eo tempore, cum aliis adhuc bene erit. Vide sequentia in eo loco. Isa. capite sexagesimo inquit: Non occidet amplius sol tuus, nec luna occultabitur, quoniam Dominus erit tibi in lucem perpetuam, et finientur dies luctus tui. Extenditur hoc genus Hebraismi etiam latius, quod saepe in descriptione gravium calamitatum dicitur obscurari et obtenebrari sol, non habita ipsius solis ratione, sed hominum moestissimi animi, quibus omnia videntur esse adversa ac hostilia, cum in gravibus aliquibus calamitatibus haerent, captique aut intricati tenentur. Isaiae octavo est illustre talis Hebraismi exemplum. Transiens autem illac, gravabitur et esuriet: eritque cum esuriet, molestabitur apud se, et maledicet regi suo, ac Deo suo, et facie sursum aspiciet: et cum spectaverit terram, ecce tribulatio, tenebrae, caligo, angustiae, obscuritas, et impulsio. Quae omnia magis ita tristi afflictoque animo videntur, quam revera sunt. Talia sunt et illa exempla. Isaiae vigesimoquarto, Erubescet luna, et confundetur sol. Sic posset forte intelligi illud de obscuratione lunae ac solis, fumo ac igne, Ioel secundo, tertio. et Actorum secundo. Locus Matt. 24 non item. Contra etiam magnitudo felicitatis perclarum lumen solis ac lunae pingitur Isaiae 30. Sed et lux lunae erit si cut lux solis, et lux solis erit septempliciter

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.