Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 586 --

1147 SINUS, suos quosdam Hebraismos parit, qui explicandi sunt. Primum enim filii dicuntur esse aut gestari in sinu parentum, quia eos parentes complecti, in ulnis gestare, ac denique matres parvulos infantes in genibus et ulnis, atque ita veluti sinu tenere, fovere, ac curare solent. Multa sunt huius locutionis exempla. Sic ob complexum, et quasi paternam curam amoremque, uxor quoque dicitur esse in sinu mariti, ut mox dicetur. Hinc porro ab isto more fovendi et gestandi liberos in sinu, veniunt quaedam metaphoricae locutiones. ut Ioann. 1, Unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit nobis. Quae locutio ibi triplicem potissimum, arctissimamque coniunctionem filii cum patre indicat: primum, coniunctionem personarum in unam naturam aut essentiam: deinde, summum amorem patris erga filium, in quo solo patri bene complacuit: tertio, summam quandam communicationem secretorum. solus enim filius novit et perfecte videt patrem: ille ergo solus eum, ipsiusque mysteria vere patefacere potest. Atque ad hanc tertiam coniunctionem potissimum Ioannes respicit. ideo praeponit. Deum nemo vidit unquam, sed filius qui est in sinu patris. quasi diceret: Ille solus patrem plenissime pernovit, ille proculdubio certissima retulit. Lucae 16 est, Lazarum esse portatum ab angelis in sinum Abrahae. Id intelligit de copia bonorum, quae ibi piis reposita est: non male sane. Sed vocis rationem hanc putant esse, quod primum vocabulum istud per metaphoram a sinu humano transfertur ad receptacula maris intra terram, quae ob tranquillitatem solent etiam esse portus ac tuta statio navibus. Hinc porro secunda metaphora putant illam caelestem felicitatem, [?: num ] aut portum vocari, quod pii eô confugientes, ac per mortem commigrantes, sint iam a periculis [?: ve--rum ] , piratarum et tempestuosi huius maris liberi. Verum ego opinor non sine causa addi nomen Abrahae ac ideo illum locum vocari Sinum Abrahae, quia Abrahamus dicitur pater omnium credentium, iustificatori et salvandorum. ideo nunc ex hac mundi miseria et vexatione diaboli ac impiorum, dicitur colligere ad se, ac veluti in sinum suum, suos dilectos filiolos, eosque [?: -- ] fovere ac recreare. Vicina prorsus locutio est, quod Christus dicit multos venturos ab Oriente et Occidente, ac convivaturos in caelo cum Abrahamo: contra, filios eius carnales excludendos. Aliqui exponunt per sinum, promissiones datas Abrahamo. Verum melior est altera ratio locutionis: quia et minus dura est in verbis, et praeterea promissiones Abrahamo datas etiam in hac vita amplectimur, ut ea ratione etiam hic agentes pii, in sinu Abrahae esse ac foveri dici queant. Ioann. decimotertio, dicitur Ioannes apostolos [?: - ] ultima coena recubuisse in sinu IESU, et mox incubuisse pectori IESU: quod credo secundum illius temporis conviviorum morem factum esse, cum in sumes do cibo protensi recumbebant humi, seu in pavimento lectis instrato, ita ut quasi circulum quendam facerent, capitibus quidem semper introrsum ad epulas, pedibus vero extrorsum porrectis. Quare semper sequens in prioris sinu recumbere videbatur, dum caput eius quasi incumbebat pectori superius accumbetis, aliqua tali (ut opinor) forma, ut hic eam [?: delinea- ] Num. 11 expostulat Moyses cum Deo, quod sibi imposuerit onus et curam totius populi. Inquit enim: Num ego concepi universum populum hunc, aut genui eum, ut dixeris mihi, Porta eum in sinu tuo, sicut portat nutritius infantulum, in terram, quam iuravi eis? ubi metaphora adiuncto simili, aut etiam primaria locutione abunde illustratur. Isa. quadragesimo dicitur Meschias summa cura ac benignitate curaturus ac tractaturus suos, sumptis metaphoris a bono pastore ovium. Ipse quasi pastor gregem suum pascet, et brachio suo congregabit agnos, portabitque in sinu suo, et foetas leniter ductabit. Gestatio illa agnorum posset videri alludere ad gestationem infantum, a parentibus aut nutricibus gestatorum. Sed solent etiam pastores aliquando parvos ac imbecillos agnos ita anterius in pectore aut sinu molliter gestare. nam ipsas oves, ut graviores et omnis gestationis patientiores, in cervice aut [?: -g- ] gestant multo durius. Dicitur quoque uxor in sinu mariti cubare, sicut Gen. decimo sexto Sara dicit ad maritum: Ego dedi ancillam meam in sinum tuum Michaeae septimo: Ab ea quae dormit in sinu tuo, [?: c-di ] exitum oris tui. et 2 Samuelis duodecimo: Ego dedi uxores domini tui in sinum tuum. id est, tibi David [?: -- ] didi concubinas Saulis. Dicitur igitur et [?: M-r ] [?: ---- ] pro uxore, et Vir sinus pro marito. Sic Deuteronomii vigesimooctavo scribitur, quod maritus invidebit uxor sinus sui, et uxor marito sinus sui carnes propriorum [?: - ] berorum. et Deut. 13, quod maritus non debeat parare uxori sinus sui idololatricae. i. quae cubat in ulnis ipsis Solemus etiam in sinu portare ea quae valde sunt grata, [?: qu- ] ex animo servare cupimus: quare cum singulari [?: emp- ] si dicitur aliquid alicui in sinum dari, sive bonum sive mali

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.