Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 585 --

1145 dixi. ut Philippens. secundo, Esse informa Dei, est, esse vere Deum: Esse vel Suscepisse formam servi, est, vere factum esse servum: Factum esse in similitudinem hominis, et vere factum esse hominem: Repertum esse in specie aut [?: ---- ] sicut homo, itidem significat vere esse hominem. Nectamen illae voces, Forma, Similitudo, ac Species, ociosae sunt: sed significant illa quasi adiuncta Deo aut homini: ut est Dei gloria et felicitas, ac hominis tristis conditio, multiplexque miseria. Sic CHRISTUS dicitur esse imago Dei, Colossens. primo, ut simul revera Deus fuisse iudicetur. Et nos dicimur gestasse imaginem terreni hominis: id est, revera esse terreni homines, et gestaturi imaginem caelestis: id est, revera futuri suo modo spirituales ac caelestes homines. Sed de hisce etiam in Universalibus Regulis agetur. Sic Psalmo centesimo quadragesimotertio, Similis ero descendentibus in lacum. id est, moriar, peribo. Sic mox sequenti, Homo vanitati similis factus est. id est, vanus ac caducus. Regnavit mors ab Adam usque ad [?: Mose- ] , in eos quoque qui non peccaverunt, ad similitudinem transgressionis Adam. id est, qui non peccaverant simili transgressione Adami, nempe peccato actuali. Romanorum sexto: Si enim coaluimus similitudine mortis Christi, etiam similitudine resurrectionis eiusdem coalescemus. scilicet, ipsi Domino. Illud τῷ ἱκανόματι , ponitur pro nostro ablativo instrumenti, formae vel causae non pro Dativo, cui nam rei coaluerimus. Romanorum octavo: Deus misit suum filium in similitudine carnis peccati: id est, perinde verum hominem, ut nos peccatores sumus. Num quisquam similis mei fugiet? Nehem. sexto. id est, nec ego, nec quisquam alius, talis ac tantus qualis ego sum.

SIMPLEX, per metaphoram alias in malam partem usurpatur, pro rudi, imperito, aut etiam stulto: alias in bonam, pro sincero, non malitioso, vafro aut subdolo. Ratio originalis significationis est, quod Simplicia vocamus ea quae ex diversis composita non sunt, sed uno quodam genere constant: cuiusmodi sunt pleraque primum nascentia, seu ut natura proveniunt. Sic igitur et rudes nullis sunt adhuc bonis artibus, scientia aut in dustria cognitioneque ornati, aut veluti compositi. Et porro etiam sinceri, licet bonis tebus aut qualitatibus sint instructi aut compositi, tamen adhuc in uno tantum genere permanent, nec sunt ex bono ac malo confusi. ad haec, in agendo unum certum habent scopum, rectaque eo contendunt. Simplici, ac non incerto et inconstanti sunt animo: non aliud gerunt in ore, aliud in corde, non simulant ac dissimulant, non spirant ex eodem ore frigidum et calidum: ipsorum lermo est rectus ac sincerus, perspicuasque, non ambignus ac subdolus: ipsorum nae est nae, et non est non, ut Christus inquit. Haec de ratione metaphorarum huius vocis. Sunt tamen in Hebraeo duo diversa vocabula, cum in malam, et cum in bonam partem usurpatur. Cum igitur simplex pro rudi ponitur, in Hebraeo est plerunque פתי pethi, unde Italicum puto puer. Proverbiorum primo: Usque quo simplices deligitis simplicitatem? Possis interpretari etiam ruditatem, aut stoliditatem. Proverbiorum septimo: Vidi inter simplices iuvenem carentem corde. Proverbiorum octavo: Intelligite simplices astutiam, et [?: stoli-- ] intelligite corde. Pii quoque semper videntur [?: ru-es ] ac imperitiores impiis, a quibus prorsus stulti, aut etiam dementati iudicantur. Cuius rei plures causae afferri possent: ut sunt, quod terrena non perinde valde curant, quod multum temporis spiritualibus rebus tribuunt, quod ex charitate multa credunt, quod non perinde sollicite fraudes et astutias excogitant, quod multa pericula ac mala veritatis causa sustinent, quod suorum, commodorum gratia nihil impie iniusteque agunt, quod ex suo ingenio de aliis iudicant: quodque Domino fidentes, non perinde omnia dispiciunt aut cavent, eoque saepe inscii laqueis adversariorum circumveniuntur, et veluti oves ad mactationem trahuntur: Quare etiam bona piorum simplicitas nonnunquam, quasi vitii ac imperitiae aliquid admixtum habet. Sic Iacob dicitur simplex fuisse, et habitasse in tabernaculis. Porro cum in bonum vox haec usurpatur, in Hebraeo est תם tham, quod proprie sincerum aut integrum significat: de quo supra in Perfectus et Integer dixi. Pulchre autem declarat hanc vocem contraria Scripturae phrasis, Aliquid facere in corde et corde, seu in duplici corde, seu non in toto corde. Ex illa enim duplicitate facile simplicitas considerari potest. In Novo testameto sunt duo Graeca vocabula, ἀκέραιος et ἁπλοῦς . illud prius, significat quasi sine cornibus: hoc est, qui non habeat cornua, aut non sit cornupeta, qui nec animo pravo, nec malis artibus sit in cuiusquam damnum calamitatem'ue instructus: quod Paulus dicit, In malo, aut ad malum pueros esse. Hac voce utitur Christus Matth. decimo, cum inquit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices, aut etiam innocui, ut columbae. Et Paulus Romanorum decimosexto, inquiens: Volo vos sapientes quidem esse quod ad bonum, simplices vero vel innocentes quoad malum. Et Philippens. secundo, Sitis irreprehensibiles et simplices, vel etiam innocentes filii Dei, qui nulli noceatis. Alterum vocabulum, quod per simplicitatem verti solet, est ἁπλοῦς , quod magis proprie simplicitatem et sinceritatem denotat. Multum autem coniungitur haec vox cum liberalitate: quia plerunque homines, cum largiuntur, non sincere id faciunt: sed aut quasi inviti et dolentes, aut suum aliquod commodum quaerentes. Vide Matth sexto, Romanorum duodecimo. 2 Corinth. primo, octavo, et nono. Sic Iacobi 1 Deus dicitur dare bona omnibus petentibus simpliciter: id est, prompte et ex animo, ac solo benefaciendi studio. 2 Corint. undecimo. Simplicitas in Christum, pro simplici sinceraque fide. Vereor ne corrumpantur mentes vestrae a sinceritate in Christum. id est, a sincera fide aut pietate in Christum. Ephes. sexto, et Colossens. tertio, coniungitur cum corde: et requiritur, ut recta fiant in simplicitate cordis. id est, sincere, ac rex animo. Dei simplicitas: id est, cuius autor, effector et approbator in hominibus est Deus. 2 Corinthiorum primo. In simplicitate et sinceritate Dei versati sumus. id est, non astute, malitiose, vafre, et subdole, nostra quaedam commoda quaerentes, et captantes. Tali phrasi dicitur Rom. tertio et Ioann. decimoquarto gloria Dei. id est, quam Deus hominibus largitur ac probat.

SIMUL יחד Iached aliquando significat una ac iunctim, aliquando etiam concorditer. Psalmo 133. Quam bonum et quam iucundum est, fratres habitare simul? id est, concorditer. Psalmo 55. Qui simul dulcescere faciebamus sermonem. id est, concorditer, et summa animorum coniunctione conferebamus de nostris secretis. Psalmo 34, Exaltemus nomen eius in idipsum. id est, simul celebremus, unanimiter. Psal. 14, Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt id est, unanimiter defecerunt a vera pietate.

SINAPI, genus oleris est, habens minutissimum, et tamen efficacissimum semen, sive ad producendam ipsam herbam, sive quoad saporem et vires. Matth. decimotertio declarat Christus eius collatione naturam Ecclesiae et religionis, ex minima in maximam numerositatem crescentis. Sic et Matthaei decimoseptimo, fidei naturam eiusdem collatione declarat. Vide ipsa loca satis perse perspicua.

SINISTRA: vide supra DEXTERA, ubi de utraque agitur.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.